BIBLIA MARIANA.

 INCIPIT LIB. GENESIS.

 LIBER EXODI.

 LIBER LEVITICI.

 LIBER NUMERI.

 LIBER DEUTERONOMII.

 LIBER JOSUE.

 LIBER JUDICUM.

 LIBER RUTH.

 LIBER REGUM PRIMUS.

 LIBER REGUM II.

 LIBER REGUM III.

 LIBER REGUM IV.

 LIBER TOBIAE.

 LIBER JUDITH.

 LIBER ESTHER.

 LIBER JOB.

 PARABOLAE SALOMONIS.

 LIBER ECCLESIASTAE.

 CANTICUM CANTICORUM.

 LIBER SAPIENTIAE.

 LIBER ECCLESIASTICUS.

 ISAIAS PROPHETA.

 JEREMIAS PROPHETA.

 LAMENTATIONES JEREMIAE PROPHETAE.

 EZECHIEL PROPHETA.

 DANIEL PROPHETA.

 .JOEL PROPHETA.

 JONAS PROPHETA.

 MICHAEAS PROPHETA,

 ZACHARIAS PROPHETA.

 EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM,

 EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM.

 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM.

 EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

 LIBER APOCALYPSIS.

PARABOLAE SALOMONIS.

Parabolae Salomonis, filii David, regis Israel .

Regina omnium creaturarum vocatur a Salomone, sapientia. Proverb. VII, 4 : Dicit sapientiae, id est, Mariae: Soror

mea es. Sicut enim summani humilitatem habuit, ita summam sapientiam, etc. Ubi humilitas, ibi et sapientia. Sed in Maria fuit improportionabilis humilitas. Ergo improportionabilis sapientia. Sapientia enim est quidam gustus spiritualis, et primae veritatis, per modum summae bonitatis, quam ipsa prae omnibus habuit. Hanc sapientiam debemus ad consilium Salomonis vocare sororem nostram. Sed quia sequitur, ibidem, V. V : Ut custodiat te, quasi sapientissima, et fidelissima, a muliere extranea, id est, ab omni immunda, et prava voluntate, et ab aliena quae verba sua dulcia facit, cum sint amarissima.

Item, Ipsa est saccus redemptionis. Proverb. VII, 20 : Sacculum, id est, Mariam, pecuniae, liberationis, hunc secum tulit : in die plenae lunae, reversurus est in domum suam.

Item, Ipsa in persona veritatis increatae, et sapientiae aeternae, clamat ad nos per Salomonem, Proverb. VIII, 6 et 22 : Audite me, tamquam matrem filii, quia de magnis rebus locutura sum : Dominus possedit me. Quasi diceret: Magna sunt, quae dico, quia fecit mihi magna, qui potens est . De hoc gratias ago, quia Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus, scilicet possedit me: Pater per omnia possedit me, ab omni peccato potentialiter eripiendo. Filius possedit per sapientiam, me assumendo in cooperationem, ad generis humani redemptionem. Genes. ii, 18 : Non est bonum hominem esse solum, etc. Spiritus sanctus possedit me, tamquam templum gloriae, dignanter inhabitando, et omni gratia totaliter implendo. Luc. I, 28 : Ave, gratia plena. Et iterum, V. 35 : Spiritus sanctus superveniet, ''etc.

Item, Gratias ago tibi, quia per eum aeternum, sive ab aeterno ordinata sum .

Nullus enim Angelorum, Seraphim, vel Cherubim, sed ipse aeternus ab aeterno ordinavit me. item, summus Pater ordinavit me in Exorcistam, quantum Ad daemonum expulsionem. Unde, Genes. III, 15 : Ipsa conteret caput tuum. In Ostiariam, quantum ad immundorum exclusionem, et mundorum introductionem. Ezechiel. xliv, 2 et 3 : Porta haec clausa erit, Et iterum, V. 3 : Erit clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea. Quasi diceret: Porta haec Principem, et imitatores suos introduxit, et indignioribus clausa erit. In Lectorem, quantum ad omnium Prophetarum expositionem ad litteram in seipsa. Unde, Isa. VII, 14 : Ecce Virgo concipiet, etc. Et Angelus ad ipsam, Luc. I, 31 : Ecce concipies. In Acolytum, quantum Ad illuminationem. Cantic. VI, 9 : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, etc. ? Et illud Numerorum, XXIV, 17 : Orietur stella. In Subdiaconum, quantum Ad verbi divini observationem, quo aliis scribendum narravit. Unde, Luc. II, 19 : Maria conservabat omnia verba haec, conferens, etc. In Diaconum et Sacerdotem, quantum ad corporis Domini de ipsa formationem et dispensationem, Communicavit enim nobis corpus Filii sui in cibum, et sanguinem suum in potum. In Episcopum, quantum ad sollicitudinem omnium Ecclesiarum. In Papam, qui est pater patrum, habens in coelo, et in terra potestatem: sic et ipsa mater est omnium Christianorum, et habet potestatem in coelo, et in terra, et in purgatorio, et in inferno. Sic ergo mater Dei, Regina coeli est totaliter ordinata.

Vel aliter: Ordinata sum, ut dicit Bernardus : " Angelo in laetitiam, justo in gratiam, peccatori in veniam, tristi in consolationem, captivo in redemptionem, diabolo in conculcationem. "

Tertio, Gratias ago de hoc, quod concepit me propter destinationem, contra mortis et peccati destructionem. Hoc notatur, ibi, Proverb. VIII, 24: Nondum erant abyssi, id est, daemones: vel abyssi miseriae, et peccati : ei ego jam concepta eram, scilicet in praesentia, et praedestinatione Dei, ut exhiberem lucem contra tenebras, gratiam contra culpam, vitam contra mortem.

Quarto, Gratias ago de hoc, quod assumpsit me ad componendum : quod notatur, ibi, Proverb. viii, 30 : Cum eo eram, cuncta componens, in utero meo per incarnationem : componens eram primum cum ultimo, parvum cum magno, deitatem cum humanitate. Unde, Proverb. XXXI, 10 : Procul, et de ultimis finibus terrae.

Item, Eram in mundo componens per Filii mei passionem, et totius humani generis redemptionem.

Item, Eram componens cum Filio meo caelestia ad inhabitandum, terrestria ad peregrinandum, infernalia ad cremandum.

Commendatur etiam beatissima Virgo Maria, a sua fideli charitate, quia matrem se nostram nominat, et nos, suos filios appellat. Proverb. VIII, 32 : Nunc ergo, filii, audite me, vocantem, consolantem, pro vobis intercedentem, et vos instruentem. Beati sunt corpore et anima, qui custodiunt vias meas: vias humilitatis contra superbiam, castitatis contra luxuriam, largitatis contra avaritiam.

Et infra, V. 35 : Qui me invenerit, humiliter, et devote, et fideliter serviendo, inveniet vitam gratiae, et gloriae,et hauriet salutem a Domino, animae, corporis : a Domino, qui est salus aeter-

na.

Commendat etiam eam Salomon a fortitudine. Proverb. XXXI, 10 : Mulierem fortem quis inveniet, sicut Mariani? Tria sunt quibus fortitudo maxima appropriatur, scilicet Deus, mors, et diabolus. Deum per humilitatem quodammodo separavit. Unde, Gregorius : " Quanta ergo humilitatis virtus est, propter quam solam veraciter edocendam, is qui sine aestimatione magnus est, factus est parvus usque ad passionem ? " Item, mortem, cui nemo mortalium resistere potest, superavit: quia per eam vita rediit. Item, diabolum in nihilum cum omni ejus potestate redegit. Unde, Genes. III, 15 : Ipsa conteret caput tuum.

Item, Commendatur a confidentia, quam quis habet in ipsam. Proverb. 11 : Confidit in ea cor viri sui. Glossa : " Ut rex in castro inexpugnabili. " Omnes enim Sancti expugnabiles fuerunt, saltem quantum ad venialia. Haec autem omnino inexpugnabilis.

Vel, Confidit in ea, ut negotiator in uxore negotiosissima. Quia nullus Angelorum, vel hominum, tot et tantas animas Deo lucratur, sicut ipsa.

Vel, Confidit in ea, ut pater in filia prudentissima. Ipsa enim scit sola prae omnibus prudenter allegare coram omni caelesti principe, de peccatorum salute.

Item, Commendatur ab ejus officiosissima operatione. Proverb. XXXI, 13 : Quaesivit enim lanam et linum, et operata est consilio manum suarum. Glossa : " Quia operuit Filium Dei humanitate, peccatorum miseratione, Ecclesiam sancti Spiritus illuminatione. "

Comparatur etiam navi applicanti ad portum, propter utilitatem, Proverb. XXXI, 14 : Facta est Virgo Maria, quasi navis refertissima institoris, scilicet

Christi, de longe portans panem suum, scilicet nobis. Panem Angelorum manducavit homo .''

Commendatur etiam a fortitudine, ibi,

Proverb. XXXI, 19: Manum suam misit ad fortia. Fortia dicit perfecta opera, ut est diligere inimicos, benefacere odientibus, et orare pro persequentibus nos .

Commendatur etiam a largitate, ibi, Proverb. 20 : Manum suam ape-ruit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Tanta enim ejus fuit largitas, ut se totam aperiret per largitatem. Aperuit uterum Filio, oculos pro peccatoribus ad flendum, aures ad preces eorum audiendum, et os ad placandum. Unde subditur, V. 28 : Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Glossa: " Ut non statim puniat, ut lex Moysi, sed semper misericorditer parcat. "

Commendatur etiam a summa beatitudine, ibi, Proverb. XXXI, 28 : Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt. Praedicaverunt eam beatam in natura, beatiorem in gratia, beatissimam in gloria. Vel, praedicaverunt eam beatam super omnes conjugatas, beatiorem super omnes viduas, beatissimam super omnes virgines. Vel, praedicaverunt eam beatam in conversione peccatorum, beatiorem in conversione justorum, beatissimam in coronatione electorum.

Commendatur etiam in divitiarum immensitate, ut ibi, Proverb, XXXI, 29 : Multae filiae congregaverunt divitias, id est, omnes animae beatae particulariter, difficulter, exiliter. Tu vero, quae Dei mater es, supergressa es universas, in multiplicitate, in pretiositate, et gratiarum omnium immensitate.