BIBLIA MARIANA.

 INCIPIT LIB. GENESIS.

 LIBER EXODI.

 LIBER LEVITICI.

 LIBER NUMERI.

 LIBER DEUTERONOMII.

 LIBER JOSUE.

 LIBER JUDICUM.

 LIBER RUTH.

 LIBER REGUM PRIMUS.

 LIBER REGUM II.

 LIBER REGUM III.

 LIBER REGUM IV.

 LIBER TOBIAE.

 LIBER JUDITH.

 LIBER ESTHER.

 LIBER JOB.

 PARABOLAE SALOMONIS.

 LIBER ECCLESIASTAE.

 CANTICUM CANTICORUM.

 LIBER SAPIENTIAE.

 LIBER ECCLESIASTICUS.

 ISAIAS PROPHETA.

 JEREMIAS PROPHETA.

 LAMENTATIONES JEREMIAE PROPHETAE.

 EZECHIEL PROPHETA.

 DANIEL PROPHETA.

 .JOEL PROPHETA.

 JONAS PROPHETA.

 MICHAEAS PROPHETA,

 ZACHARIAS PROPHETA.

 EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM,

 EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM.

 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM.

 EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

 LIBER APOCALYPSIS.

ISAIAS PROPHETA.

Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super J udam et Jerusalem .

Regina et Domina omnium Prophetarum, vocatur domus et civitas fidelitatis nostrae. Isa. I, 27 : Vocaberis, o Maria scilicet, a Patriarchis, et Prophetis, civitas justi, id est Christi : urbs fidelis, fideliter recipiens, et conservans ad se fugientes. Hanc civitatem laudat Psalmista dicens, Psal. lxxxvi, 3 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei, Fuit enim haec civitas fundata super humilitatem, murata per castitatem, turrita per charitatem, ditata per paupertatem, custodita per discretionem, libera peccatorum immunitate, pacificata tentationum victoria, ornata divino officio per elegantiam morum, aedificata in refugium peccatorum, populosa virtute, omnium donorum gratuitorura irrigua, miserationibus abundans, in altissimo sita per excellentiam privilegiorum.

Item, Ipsa est tabernaculum, quod Deus Pater peccatoribus extendit quatuor de causis. Isa. IV, C : Tabernaculum, id est, Virgo Maria, erit in umbraculum. Glossa : sub protectione : diei ab aestu, Glossa : persecutionis, Deus adjutor noster : et absconsionem a turbine et a pluvia. Glossa : id est, a persecutione majori, et minori : unde, Psal, lx, 5 : Protegar in velamento alarum tuarum,

Item, Ipsa est solium incarnationis Filii Dei. Isa. VI, 1 : Vidi Dominum se-dentem super solium excelsum et elevatum, id. est, Virginem Mariam excelsam quantum ad animam, et elevatam quantum ad corpus. Et infra, V. 3 : Plena est omnis terra, id est, domus, gloria ejus. Glossa: id est, omni gratia, a majestate ejus. Glossa : regnantis.

Item, Ipsa est, quae concepit, et peperit liberatorem omnium populorum. Isa. vii, 14 : Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum, salutis, et liberationis, hoc scilicet: Ecce Virgo concipiet, ei pariet filium. Glossa : peccatores revocantem. Et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Glossa : id est, Nobiscum Deus. Nobiscum humanitate, divinitate et fidelitate. Unde Bernardus : " Noli fugere, o Adam, quia nobiscum est Deus , etc. "

Item, Ipsa est virga floris. Isa. XI, 1 : Egredietur virga, id est, M.ari.a, de radice Jesse, et flos. Glossa : id est, Christus, qui tumidis est virga, sed bonis est flos virtutum, et corona Angelorum, et sertum electorum, de radice ejus ascendet, in salutem electorum, in consolationem atflictorum,et in liberationem captivorum.

Item, Ipsa est receptaculum et latibulum fugientium ab ira Dei. Isa. XVI, 4 : Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris, id est, Christi qui impios vastabit.

Item, Ipsa est solium misericordiae, in quo Filius Dei misericorditer judicat peccatorem. Isa. XV, 5 : Praeparabitur in misericordia solium ejus. Glossa : id est, Filii: quia omnes peccatores egent gratia Dei: et sedebit super illud judicans : aliter enim judicabit sedens in solio justitiae, quod est in futuro. In solio misericordiae sedens, et judicans, quando Deus vult parcere peccatori, considerat et attendit quinque. Primo, infirmitatem peccantis. Secundo, malitiam diaboli insultantis, dicentis illud Psalmi lxx, 11: Deus dereliquit eum, persequimini, etc. Tertio, dolorem ipsius poenitentis, quando clamat, Psal. VI, 3 : Miserere mei, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniam conturbata, sunt ossa mea. Quarto, intercessionem Ecclesiae triumphantis, et praecipue beatae Virginis, cujus oratio non potest contemni. Quinto, super omnia bonitatem suam, de qua ipsemet dicit, Matth. XX, 15 : An non licet mihi quod volo facere, etc. ?

Soliun igitur gloriae preparatum fuit in gloriosae Virginis nativitate. Super illud sedit in incarnatione. In solio vero justitiae sedens judicabit, quod justum est. Unde sequitur, ibidem, V. 5 : Quaerens judicium, in secundo adventu, et velociter reddens. Glossa : Unicuique secundum opera sua : quod justum est . Glossa : dicens maledictis I Ite in ignem aeternum, etc, et bonis: Venite, benedicti , etc. Sed quomodo velociter reddit, cum exspectet peccatores non ulciscendo, usque ad decrepitam aetatem? Super hoc verbum, quod dicit, Deuter. VII, 10: Reddens odientibus se statim. ''Glossa: Omne tempus aeternitati comparatum, est quasi punctum : et ideo non reputat Deus, etiam quando multum exspectat,

Item, Ipsa est sine omni peccato nubes purissima. Isa. XIX, 1: Ecce Dominus ascendet super nubem levem. Glossa: corpus beatae Virginis Mariae. Et ingre-dietur aegyptum. Glossa : id est, mundum. Et commovebuntur simulacra aegypti a facie ejus, quia omnia peccata

destruet.

Item, Ipsa est urbs fortitudinis, contra omne malum. Isa. XXVI, 1 et 2: Urbs fortitudinis nostrae Sion, id est, Maria. Glossa: Vox est justorum et nunc et in futuro. Salvator ponetur in ea murus, id est, Christus, et antemurale, secundum humanitatem. Aperite portas. Glossa : Dominus ad Angelos, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem, non mendaces, non injusti.

Item, Ipsa est domus, et civitas opulenta. Isa. XXXIII, 20 et 21 : Respice Sion, id est, Mariam, civitatem solemnitatis nostrae : oculi tui videbunt civitatem Jerusalem, habitationem opulentam, scilicet gratia. Tabernaculum. Glossa : et ipsa domus., quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster, quia in Maria magna fecit, et per eam magna facit, et propter eam, et in ea magnificatus apparuit.

Item, Ipsa est causa, propter quam peccatores laudant Deum. Isa. xliii, 20:

Glorificabit me bestia agri. Glossa : id est, homo . bestialis, dracones, id est, magni, et venenosi, ei struthiones. Glossa : id est, hypocritae : quia dedi, maxime in deserto, id est, in Maria, aquas, omnium gratiarum, et flumina, donorum sancti Spiritus, ut darem potum. Glossa: aquae vivae, populo meo, electo meo, clamanti ad me, cui dedi potum largiter. Ipsa est enim petra, de qua dicitur, Numer, xx, 8 : Loquimini ad petram, id est, ad Mariam, et illa dabit aquas, scilicet gratiarum et gaudiorum.

Item, Ipsa est terra germinans Salvatorem. Isa. xlv, 8 : Rorate, coeli, desuper, etc. Glossa : Veniat Gabriel, mittat nobis rorem., et nuntiet nobis salu- tem: et nubes, Glossa: id est, Prophetae, pluant. Glossa : annuntiando Christi nativitatem, passionem, et resurrectionem, Justum, id est, Christum Jesum.

Item, Ipsa est virtus misericordiae, in qua peccatores portantur ad conversionem. Isa. xlvi, 3 et 4: Audite me,... qui portamini a meo utero. Glossa : id est, in misericordia: qui gestamini a mea vulva, id est, clementia. Ego portabo, ei salvabo, Glossa : si conversi fueritis.

Ipsa est terra faciens salutem. Isa. LIII, 2: Ascendet, Glossa: Filius Dei, sicut virgultum. Glossa: de utero Virginis, coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Glossa : sicca et munda a concubitu.

Item, Ipsa non derelinquit nos. Isa, LIV, 10 : Montes commovebuntur, et colles contremiscent : misericordia autem mea, id est, mater mea, non recedet a te, non dimittet, neque derelinquet te, dummodo volueris converti.

Item, Ipsa est fons, a quo profluit omne bonum. Isa. lviii, 11 : Eris, o Maria, quasi hortus irriguus. Glossa : virtutum floribus, et operum fructibus conspicuus, et sicut fons aquarum. Glossa : assimilaberis Christo capiti tuo, cujus non deficient aquae, spirituales, quae irrigant Ecclesiam.

Item, Ipsa est quae Deo fiducialius occurrit, ne feriat peccatores. Isa. LIX, 16 :

Vidit. Glossa: Deus, quia non est vir. Glossa : In Judaeis sanctus, et aporiatus est. Glossa : id est, contristatus, quia non est qui occurrat. Glossa: Deo, ut non percutiat. Sed ipsa pro omnibus occurrit, sicut Abigail, quando placuit David.

Item, Ipsa est civitas in Filii sui incarnatione illuminata. Isa. lx, 1 et seq. :

Surge, illuminare, Jerusalem, id est,

Maria, quia venit lumen tuum, id est, Filius Dei, ad illuminandum, sicut sol illuminat mundum. Quia ecce tenebrae. Glossa: infidelitas, et peccatum, operient terram, id est, terram amantem, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, dignissime. Glossa: verus sol: et gloria ejus in te videbitur, sicut lumen in lucerna, sicut sol in nube, et sicut ignis in rubo. Ei ambulabunt gentes, id est, miseri peccatores, in lumine tuo, id est, in Christo, qui est lux: et reges, id est, justi, vel etiam Angeli, in splendore ortus tui : omnes enim indigent tua gratia, tua illuminatione, tua propitiatione.

Item, Ipsa est, ad quam omnes confluunt per devotionem. Isa. lx, 4 : Leva, o Maria, in circuitu tuo, oculos tuos, scilicet misericordiae et bonitatis, et vide hilariter : omnes isti congregati sunt. Glossa: ex. omni natione, quae sub caelo est, peccatores pro venia, justi pro gratia, tristes pro gaudio : venerunt tibi, id est, ad honorem tuum et misericordiam clamantes : Subveni, Domina, clamantibus ad te jugiter, quia quamvis simus peccatores, tamen misericordiae tuae sumus filii et filiae. Unde sequitur: Filii tui, o Maria, de longe venient. Glossa : de longinqua regione peccati, et filiae tuae de latere surgent. Glossa : Vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope . Et infra, V . 5 : Tunc videbis, cum levaveris oculos tuos, ei afflues, ei mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Glossa : prae gaudio, quando conversa fuerit ad te multitudo maris. Glossa: omnes nationes mundi, et fortitudo gentium venerit tibi.''

Item, Ipsa est Domus majestatis totius Trinitatis, et altare placationis. Isa. lx, 7: Offerentur, scilicet omnes fideles, qui per manum Christi sacerdotis volunt recipi, et Patri praesentari, super placabili alta-ri meo, id est, Maria, matre mea, et domum majestatis meae, quam tota Trinitas potenter possedit, et implevit, glorificabo in caelis, coram Angelis, et Sanctis Dei. Unde sequitur, V. 12 : Gens enim et regnum, quod non servierit tibi, o Mater mea, peribit. Glossa : in die judicii. Quasi dicat: Ergo, qui servierint ei non peribunt.

Item, ipsa est, in qua nobis benedictio caelestis est reservata. Isa. lxv, 8 : Haec dicit Dominus : Quomodo si inveniatur, post tempestatem, granum. Glossa: illaesum. Hoc granum est Virgo Maria, illaesa ab omni peccato, in botro, humani generis. Hoc inventum est in nativitate beatae Mariae Virginis : et dicatur. Glossa: volenti tangere: Ne dissipes illud. Glossa: Sine crescere, quoniam benedictio est. Glossa : id est, placuit Deo ut pro benedictione, de tanta tempestate reservaretur illud. Sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. Glossa : genus humanum.

Ipsa est domus imperatoriae majestatis. Isa. LXVI, 1 : Quae est ista domus quam aedificabitis mihi ? tam immensam, ut in ea includar. Jerem. XXIII, 24 : Caelum et terram ego impleo. Quae est ergo illa tam magna, tam lata, tam longa domus quam aedificabitis mihi ? Haec domus aedificatur per consilium Patriarcharum et Prophetarum, et per consilium David in sanctitudine, Psal.xcn,5: Domum tuam, Domine, decet sanctitudo. Et talis sanctitudo, quae sit libera ab omni inquinatione.

Item, Per consilium Jeremiae, xviii, 3, dicentis : Descendi in domum figuli, etc.

ad Mariam quae est domus totius re formationis, et renovationis. In hac formetur Filius Dei ad imaginem et similitudinem nostram, mortalis de immortali, ultimus de primo, pauper de divite. In hac reformetur luxuriosus ad castitatem, superbus ad humilitatem, invidus ad charitatem, caecus ad lumen, claudas ad gressus. Unde ipsa dicit, Job, XXIX, 15 : Oculus fui caeco, et pes claudo. 0 quam avide mutilati ad talem currerent domum, ubi eis membra restituerentur !

Item, Per consilium Isaiae dicentis : " Domus totius plenitudinis. " In hac repletur peccator venia, justus gratia, Trinitas gloria, Filii persona humana substantia, ut non sit qui manu vacua recedat a domo ista.

Item, per consilium Osee dicentis : Domus receptionis, et protectionis fugientium peccatorum, ut fugiens ad eam recipiatur, et protegatur a diabolo, a peccato, et maxime ab irato Deo. Haec sunt consilia, secundum quae aedificata est Virgo Maria, in domum sanctitatis, propter nostram mundationem: in domum plenitudinis, propter nostram salvationem : in domum reformationis, propter totius creaturae renovationem.

Item, Ejus partum et parturiendi modum omnis natura stupet, et admiratur, Isa. lxvi, 7 : Antequam parturiret, peperit. Glossa: genuit sine tempore fortem Filium, per quem omnia facta sunt et subsistunt. Et infra, V. 8 : Quis audivit umquam tale, ut antequam parturiter, pareret, ut naturaliter parturitio partum praecedat? Peperit Pater sine tempore, peperisti tu, Virgo, eumdum in tempore. Luc. II, 7 : Peperit Filium suum primogenitum, et pannis eum involvit. 0 virgo, tu. peperisti mirabiliter, sicut Isaias hic dicit.

Item , Pe peris t i i n co r rup t ib il it er, sicut sidus radium, virga florem, et vitis odorem.

Item, Peperisti utiliter, quia Angelorum et hominum restaurator est, et ideo laudaris et benedicens abgne Alis et hominibus, et a corporalibus. Laudant te Angeli propter tria, quia ille quem tu genuisti, restauravit, reddendo deperditum, multiplicando numerum, augmentando superadditum, quartam scilicet hierachiam. Laudant te homines, pro- pter tria, quia genuisti eis redemptorem, justificatorem, sig. lorificatorem. Laudant te corporalia, quia ille quem, tu genuisti, immutavit corporalia, innovando, nobilitando, et omnia in Christi corpore divinitati uniendo. Laudat te Pater, propter castitatem. Laudat te Filius, propter humilitatem. Laudat te Spiritus sanctus, propter bonitatem. Laudat te omnis creatura, o Virgo Maria : genuisti enim coelis illuminatorem, immundis mundatorem, curvis erectorem, tristibus consolatorem, vinclis consolatorem, pauperibus ditatorem, desperatis confortatorem, errantibus reductorem, certantibus coronato-