BIBLIA MARIANA.

 INCIPIT LIB. GENESIS.

 LIBER EXODI.

 LIBER LEVITICI.

 LIBER NUMERI.

 LIBER DEUTERONOMII.

 LIBER JOSUE.

 LIBER JUDICUM.

 LIBER RUTH.

 LIBER REGUM PRIMUS.

 LIBER REGUM II.

 LIBER REGUM III.

 LIBER REGUM IV.

 LIBER TOBIAE.

 LIBER JUDITH.

 LIBER ESTHER.

 LIBER JOB.

 PARABOLAE SALOMONIS.

 LIBER ECCLESIASTAE.

 CANTICUM CANTICORUM.

 LIBER SAPIENTIAE.

 LIBER ECCLESIASTICUS.

 ISAIAS PROPHETA.

 JEREMIAS PROPHETA.

 LAMENTATIONES JEREMIAE PROPHETAE.

 EZECHIEL PROPHETA.

 DANIEL PROPHETA.

 .JOEL PROPHETA.

 JONAS PROPHETA.

 MICHAEAS PROPHETA,

 ZACHARIAS PROPHETA.

 EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM,

 EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM.

 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM.

 EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

 LIBER APOCALYPSIS.

LIBER NUMERI.

Locutus est Dominus ad Moysen .

Regina mundi, Domina caeli, Mater Dei, dicitur mater occultationis, et involutionis : involvit enim Filium Dei nostra humanitate, peccatores miseratione, justos et servos Dei protectione. Numer. IV, 8 et seq.: Extendent pallium totum hyacinthinum, id est, Mariam. Nota officium pallii, et Virgini adapta.

Operient candelabrum, id est, Christum in incarnatione. Omnia vasa, quibus ministratur sanctuario, id est, omnes servos Christi, qui serviunt Deo, involvent haycinthino pallio, quia ipsa proteget omnes servientes Filio suo.

Ipsa est etiam tabernaculum peccatorum, quod sanctificatum est ad aliorum emundationem : quod completum est ad pauperum ditationem : quod erectum est ad abjectorum exaltationem : sanctifica-

tum in conceptione, et nativitate : completum in Filii Dei incarnatione : erectum in ipsius gloriosa assumptione. De his tribus, Numer. VII , 1 : Moyses. Glossa : id est Christus, in die qua complevit tabernaculum, ipsam omni gratia replendo. Luc. I, 28 : Ave, gratia plena. Et erexit illud, Glossa : gloria spirituali. Et, ibidem, IX, 15 : Die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. Glossa : Incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiae protegit, bonitas disponit, prudentia in via hujus saeculi transitum dirigit.

Item, Ipsa est nubes umbrationis, et ductionis. Numer. X, 11 et seq.: Elevata est nubes, Maria. (Require de nube.) Elevata, inquam, in assumptione, de tabernaculo foederis, id est, de militante

Ecclesia. Ei recubuit nubes in solitudine Pharan, Glossa : quod interpretatur onager, vel fertilitas. Molleruntque castra filii Juda per turmas suas. Nihil enim aliud restat, nisi eam sequi. Unde, Eccli. XXIV, 26, ipsa clamat: Transite ad me, omnes, etc. Et nos clamare debemus: Trahe me post te .''

Item, Ipsa tamquam arca laederis praecessit nos in caelum, ad praeparandum nobis locum. Numer. x, 33 et 34 : Arca foederis Domini, id est, Maria, praecede-debal eos, quod factum est in assumptione, per dies tres providens locum castrorum. Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. Glossa: Protectio divina, id est, Spiritus sancti gratia, electos ab initio defendit, et ad futuram quietem custodit,

Item, Ipsa est tuba convocationis ad veniendum, tuba hortationis ad bellandum, tuba jubilationis ad epulandum.

Numer. x, 4 et seq. : Si semel clangueris, scilicet tuba, venient ad te principes... : Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi, etc, Si exieritis ad bellum..., clangeiis ululantibus tubis, etc. Si quando habebitis epulum, et dies festos et calendas, canetis tubis, etc.

Item, Ipsa est tabernaculum protectiotionis in omni tribulatione. Numer. XVI, 43 : Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis, cum vellet eos omnis multitudo occidere. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. Glossa : Discamus ex hoc, quanta sit utilitas Christianis, quomodo protegat eos Deus in tribulatione. Tunc enim maxime adest gratia Dei, cum hominum saevitia concitatur. Et quamvis Sancti magni meriti sint, non apparet eis gloria Domini, nisi in periculo, et pene in ipsa morte.

Item, Ipsa est virga florens. Numer. XVII, 8, Moyses invenit in tabernaculo Domini germinasse virgam Aaron, id. est, Mariam: quod factum est, cum peperit Filium, virgo manens : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

Ipsa est etiam petra refocillalionis.

Numer, xx, 8 et seq.: Dixit Dominus ad Moysen : Loquimini ad petram, id est, Mariam, et illa dabit aquas gratiarum limpidissimarum. Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae. Glossa : " spiritualis gratiae, " largissimae, ita ut populus bibiberet, et jumenta. Glossa: " Quia nulli denegat gratiam postulanti. "

Item, Ipsa est fons et puteus totius consolationis. Numer.XXI, 13, 16 et seq.: Filii Israel castrameiati sunt contra Arnon, Glossa: id est, contra maledictionem. Et ex eo loco apparuit, per nativitatem, puteus, id est, Maria, super quo loculus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. Tunc cecinit Israel, per gratiarum actionem, carmen istud: Ascendat puteus, id est, Maria per nativitatem in mundo apparendo, vel per assumptionem in caelum, gratiarum profluviis nos perfundendo. Concinebant hilariter, unanimiter, et fortiter : Puteus, quem foderunt Principes. Glossa : " Prophetae propter nuntiationem, Patriarchae per exhibitionem, Apostoli per ostensionem, " et paraverunt duces, id est, reges.

Item, Ipsa est stella illuminationis.

Numer. XXIV, 17 : Orietur, scilicet per nativitatem, stella, id est, Maria, quae bene comparatur stellae maris, ex Jacob, et consurget virga, id. est, Christus, de Israel, scilicet de radice Jesse : et percutiet duces Moab, id est, daemones a peccatis liberans nos, et salvans.