PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT II.

Qualiter sumenda sit oppositio modalium.

His autem sic determinatis, perspiciendum est quemadmodum sive qualiter se habeant affirmationes et negationes ad invicem secundum oppositionem contradictionis. Hujus autem exemplum est ut quaeramus qualiter hae se habeant ad invicem secundum oppositionem, quae sunt, possibile est esse, non possibile est esse, contingens est esse, et non contingere esse, et de impossibili et necessario similiter, ut si dicam, necesse est esse, et non necesse est esse : impossibile esse, et non impossibile esse : sive accipiantur cum modo nominali, sive cum modo adverbiali: hoc enim idem est secundum praesentem intentionem, ut si dicam, Socrates currit contingenter : sive dicam, Socratem currere est contingens : et sic de aliis modis sive adverbialiter, sive nominaliter accipiantur. Talium ergo enuntiationum modi sumendi sunt quantum ad oppositionem et consequentiam.

Haec enim habent aliquas speciales dubitationes, quia non similiter sumuntur oppositiones in his et in illis de inesse : nam si enuntiationum (quae complectuntur ex subjecto et praeterito complectente) ea compositione illae contradictiones sunt sive sint sibi invicem oppositae secundum contradictionem. Quaecumque (secundum esse quod affirmatur in una, et secundum non esse quod negatur in altera) contra se invicem ex opposito disponuntur, sicut in illis quae sunt de inesse dictum est : tunc similis erit oppositio in illis quae sunt de inesse, et in modalibus : et hoc est impossibile. Hujus autem exemplum ponamus dicentes, quod in illis quae sunt de inesse ejus quod est esse hominem, opposita negatio est, non esse hominem : et non est ejus negatio propositio illa quae est esse non hominem, quia ista est affirmativa sicut prima, quamvis sit de infinito praedicato : et hoc est in illis de inesse in quibus hoc verbum est secundum adjacens praedicatur : esse enim hominem idem est quod est hominem esse. Similiter est in illis in quibus hoc verbum est est tertium adjacens : quia ejus quod est esse album hominem, sive hominem esse album negatio est non esse album hominem, sive hominem non esse album : et non illa quae dicit esse non album hominem, sive hominem esse non album : quia utraque est affirmativa, quamvis una sit de praedicato finito, et alia de praedicato infinito.

Si enim secundum hunc modum esset in modalibus oppositio sumenda, ita quod

negatio ad esse (quod affirmat affirmatio) referatur, cum in contradictione semper aut dictio sive affirmatio aut negatio sit vera, cum falsum sit dicere hominem lignum, verum erit dicere de homine hominem non esse lignum. Si autem hoc modo est in his in quibus hoc verbum est, secundum vel tertium adjacens praedicatur : tunc etiam hoc idem verum est in enuntiationibus in quibus hoc verbum est non additur, nec ut secundum, nec ut tertium adjacens, sed aliud verbum ponitur. In his enim enuntiationibus idem (quoad modum oppositionis) faciet aliud verbum quod ponitur loco esse sine hoc verbo est, sicut patet in exemplis : ejus enim quae est, ambulat homo, sive homo ambulat, negatio contradictoria non est, ambulat non homo : sed potius illa quae dicit, non ambulat homo : nihil enim quantum ad oppositionem differt dicere hominem ambulare, et hominem esse ambulantem : sive homo ambulat, et homo est ambulans.

Si ergo in omnibus, scilicet de inesse et modalibus enuntiationibus sic secundum esse et non esse sumeretur oppositio, sequeretur inconveniens quod contradictorie oppositae aliquando erunt simul verae. Si enim est verum, quod secundum esse et non esse in modalibus sumitur oppositio : tunc sequitur quod ejus quae est, possibile est esse, negatio est, possibile est non esse : et illa quae est, non possibile est esse, in qua negatur modus, non erit ejus negatio. Sed contra hoc est quod dicitur, quod idem possibile est esse, et possibile est non esse : omne enim quod possibile est dividi, et possibile ambulare, possibile est etiam non dividi, et possibile non ambulare. Ratio autem et causa hujus est : quia quod sic est ad utrumlibet possibile, non semper est in actu : quinimo in potentia est, quae se habet ad esse et ad non esse : propter quod in taliter possibili inerit etiam negatio secundum potentiam intermixta: et sic quod ambulat, potest non ambulare : potest ergo illud quod est ambulabile secundum potentiam, etiam non ambulare : et illud quod sic est divisibile secundum potentiam, potest non dividi. At vero sicut in ante habitis probatum est, impossibile est quod de eodem verae sint simul oppositae affirmationes et negationes : quia si datur, contradictoria possunt esse simul vera. Non ergo illius affirmationis quae dicta est, ista est negatio quae pro ejus negatione inducta est : quia sunt simul verae quando dictum in utraque in potentia sumitur. Contingit enim secundum hoc sive sequitur, quod unum et idem vere simul dicitur et affirmatur et negatur simul de eodem, quod est impossibile : aut quod oportet negare, quod in modalibus sumatur oppositio secundum esse et non esse, et quod affirmationes et negationes contradictorie oppositae in modalibus non fiunt secundum esse et non esse : sed oportet dicere, quod fiant in talibus affirmationes et negationes oppositae, secundum hoc quod negatio refertur ad modum. Inter haec autem duo impossibilius est contradictorias esse simul veras, quam quod negatio ad modum referatur. Erit ergo magis eligendum, quod negatio ad modum referatur, quam quod contradictoria simul esse vera concedantur.

Huic enim quod negatio ad modum referatur non obstat nisi hoc quod negatio ad compositionem habet referri, etmodus non est compositio. Et hoc facile solvitur : quia quamvis modus non sit compositio, tamen ut dictum est, modus est compositionis : et sic negatio mediante modo refertur ad compositionem.

Secundum hoc ergo quod dictum est, negatio contradictoria ejus quae est, est possibile esse, sive possibile est esse, ista est quae est, non possibile esse, sive non possibile est esse. Eadem autem ratio est in ea quae est, contingens est esse : est enim illius negatio, non contingens est esse : et in aliis quoque modalibus est

omnino similiter accipienda oppositio, ut in necessario et impossibili. In omnibus enim talibus modalibus fiunt oppositiones per affirmationes et negationes modi oppositi, sicut fiunt in his quae de inesse sunt oppositiones secundum esse et non esse. Oppositiones enim modorum determinantium compositionem in modalibus fiunt, sicut esse et non esse se habent in enuntiationibus de inesse : ut sicut in illis de inesse res subjectae compositioni subjectum sunt et praedicatum, ut subjectum homo, et praedicatum album : eodem modo hoc loco in modalibus fiunt subjecta enuntiationis modalis dicta, esse vel non esse significantia. Contingens vero et possibile et necessarium et impossibile sunt oppositiones determinantes dicti compositionem : propter quod praedicata sunt eo modo quo ante dictum est : et quemadmodum in illis de inesse secundum esse vel non esse contingit esse veritatem vel falsitatem, ita in istis quae sunt modales contingit esse veritatem et falsitatem secundum modorum affirmationem vel negationem.

Secundum ergo ea quae dicta sunt illius quae dicit, possibile est non esse, negatio est, non possibile est non esse. Aliae autem duae quae sunt, possibile est esse, et possibile est non esse, non sunt contrajacentes sibi invicem secundum contradictionem : quod ex hoc apparet, quia simul verae sunt, et videntur sequi ad invicem. Idem enim simul et semel possibile est esse, et possibile est non esse : sed possibile esse, et non possibile esse, nunquam sunt vel possunt esse simul verae. Istae ergo contradictorie sunt oppositae quae sumuntur secundum modi affirmationem et negationem. Similiter autem possibile est non esse, et non possibile est non esse, nunquam sunt simul verae. Hae ergo sunt oppositae per contradictionem, et istae etiam sumuntur secundum modi affirmationem et negationem. Similiter autem est in ea quae dicit, necessarium est esse : hujus enim non ea quae dicit, necessarium est non esse, contradictoria est, sed ea quae dicit, non necessarium esse. Ejus autem quae dicit, necessarium non esse, opposita contradictorie est quae negat modum et dicit, non necessarium est non esse. Similiter ejus quae dicit, impossibile est esse, non est illa contradictoria quae dicit, impossibile est non esse : sed ea quae negat modum et dicit, non impossibile est esse. Et similiter ea quae dicit, impossibile est non esse, illa est contradictoria ejus quae dicit cum negato modo, non impossibile est non esse.

Universaliter quidem ergo et regulariter in modalibus quidem esse et non esse oportet ponere quemadmodum subjecta quae supponant, et de quibus enuntiatur modus, quemadmodum jam nuper dictum est : sed affirmationem et negationem facientes hoc quod diximus in modalibus (hoc est, contradictionis oppositionem) oportet apponere sive referre ad unum tantummodo, hoc est, ad modum unum et eumdem, et non ad esse vel non esse : et sic illas oportet putare, hoc est, repraesentare oppositas dictiones sive affirmationes sive negationes contradictorie oppositas, quae sunt cum modi affirmatione et negatione. Verbi gratia possibile, non possibile : contingens, non contingens : impossibile, non impossibile : necessarium, non necessarium : verum, non verum : falsum, non falsum : hi quamvis enim non simpliciter sunt modi, tamen sunt modi quidam.