PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT II.

De voce incomplexa quae nec verum nec falsum significat.

Quia ergo voces logice loquendo significant ea quae sunt in anima ut passiones, hoc quod contingit in anima secundum passiones, hoc idem contingit in voce passiones designante. In anima autem con- tingit intellectus passionum simplicium et indivisibilium, sive (ut ita dicam) incompositorum, sicut est intellectus hominis, vel ligni, vel alterius : qui intellectus idem est quod rei per mentem intuitus in similitudine ea quae apud animam, qui intellectus est sine vero et falso : quia sicut dicit Aristotetes , intelligentia indivisibilium et incomplexorum est, in quibus neque verum neque falsum est: et ubi verum et falsum est jam compositio quaedam intelligibilium est. Et quia hoc contingit in anima quae res componit et dividit, quod aliquoties intellectus est sine vero et falso, aliquoties autem cum vero et falso, ita quod necessarium est horum alterum intellectui inesse, scilicet quando concipit hoc de hoc dici vel negari, oportet quod in voce significativa talis intellectus idem contingat, quod scilicet aliqua vox sit articulata et litterata incomplexa, ut homo, et asinus : quaedam autem cum vero et falso significant, ut interpretatio vel enuntiatio indicativa, ut homo currit, et homo non dormit. Non tamen omnis vox litterata et articulata complexa statim verum vel falsum significat : quia nec deprecativa, nec optativa, nec conjunctiva, nec infinitiva, cum vero vel falso significant, cum tamen sint voces complexae: sed aliquoties vox complexa significativa ad placitum semper cum vero et falso significat, quando est indicativa, hoc de hoc enuntians, quae de re facit interpretationem perfectam. Voces vero significativae ad placitum sunt nomina et verba, et consimilia sunt in hoc quod sunt notae consimiles intellectui qui est sine compositione, sicut est homo, vel asinus, quando non additur aliquid, sed utrumque per se solum accipitur: tunc enim neutrum eorum est verum vel falsum, et hoc quanJo nihil est additum quod affirmetur vel negetur de his.

Hujus autem probatio est per locum a majori. Videtur enim magis, quod composita dictio aliquid cum vero et falso significet, quam simplex et incomposita :

nihil autem cum vero et falso significat composita : ergo nec simplex. Quod autem composita cum vero et falso nihil significet, probo exemplo : hircocervus enim compositum est ex hirco et cervo : et tamen cum dico hircocervus, nec verum nec falsum significat, nisi aliquid negatum addam vel affirmatum de hircocervo : ergo nec aliqua dictio incomplexa aliquid cum vero et falso significabit: non enim aliquid talium significabit cum vero et falso, si non addatur incomplexo aliquod esse vel non esse per compositionem vel simpliciter, vel secundum tempus.

Simpliciter autem aliquid addi dico quod inest per seipsum et semper, ut homo est animal: haec enim enuntiatio semper est vera, sive homo sit, sive homo non sit, ut in ante habitis libris dictum est: quia praedicatum semper est in subjecto simpliciter et actu et intellectu. Secundum tempus autem additur, quod secundum tempus inest et non simpliciter, sicut cum dicitur, homo est : quia esse accidit homini secundum tempus, et non simpliciter, vel cum dicitur, homo currit. Et hic est verus hujus dicti intellectus, in quo concordant Alexander, Avicenna et Boetius. Alii tamen dicunt quod simpliciter de aliquo dicitur quod secundum tempus simplex dicitur de eo, sicut secundum praesens quod non est tempus, sed temporis continuatio. Secundum tempus dicitur de eo quod dicitur secundum praeteritum vel futurum. Tertii etiam dicunt quod simpliciter dicitur de re quod dicitur sine determinatione hujus vel illius esse, ut homo est. Secundum tempus autem quod determinate accidit secundum ea quae fiunt in tempore, ut homo est hodie. Sic ergo patet, quod nominis vel verbi partes nihil extra totum significant, exemplo compositi nominis pars extra nihil significabat, et quod nullum talium significat cum vero vel falso quando per se ponitur. De his autem multa in principio istius

nostrae logicae dicta sunt : nihil enim dicitur significare quod de intellectu sui totius nihil significat, sicut cum dicitur dominus, neque do syllaba, neque mi, neque nus, aliquid significant de intellectu totius, vel secundum partem vel secundum totum. Sic etiam cum dicitur hircocervus, nec hircus nec cervus aliquid significant de intellectu totius : hircus enim non significat partem quae est hircus, et cervus aliam partem, sed utrumque per se nihil de toto significat, sed ambo conjuncta significant indivisibilem intellectum hircocervi totius.

Adhuc autem ut omnia ista facilius intelligantur, revocandum est ad memoriam quod in scientia Universalium dictum est: ibi enim dictum est quod compositionis in voce causa est inhaerentia, qua unum secundum rem inest alii. Et quamvis unum secundum rem inest alii sine aliqua media compositione, tamen intellectus nec sibi nec alii significare potest hoc sermone interiori apud se, nec voce exteriori apud alium, nisi ponat unum dici de alio mediante compositione, quam compositionem primo facit intellectus componens, et sicut facit eam apud se, ita designat eam per sermonem extrinsecum apud alium. Et quia hoc quod est apud intellectum sermo nuntiat per signum, ideo sermo exterior apud Graecos angelus intelligentiae vocatur. Et quia compositio primo est in anima, ideo dicit Aristoteles quod ubi verum et falsum est, jam compositio quaedam intellectuum est. Et in sexto philosophiae prim ae dicit quod verum et falsum sunt in anima : sicut enim in agente compositio est in anima: sicut in signo autem est in voce enuntiativa ; sicut autem in causa est in rebus extra : quia hoc quod unum est in alio in rebus extra, hoc est causa compositionis.

Est tamen alia veritas incomplexorum, qua esse verum est rei impermixtum. Et adhuc multis modis dicitur verum, de quibus alibi dictum est, sed non sunt praesentis intentionis. Hic enim non loquimur nisi de veritate quae est adaequatio sermonis et intellectus: quia illa in sermone causatur a passione quae est in anima a rebus extra, quae sunt proprie activa in potentiam animae, quae acceptionis potentia est et passiva. Et ideo quod agitur in anima ab extra hoc modo passio vocatur. Et ideo prout refertur ad rem, est similitudo : prout autem est in anima, est passio : et prout in voce causatur ab anima, vocatur nota in ore dicentis: prout procedit in aurem audientis, vocatur signum.

Si autem quis quaerat, quare non est ita in aliis objectis aliorum sensuum sicut in auditum ? Dicendum quod objecta aliorum sensuum secundum nihil sui causantur ab anima, sed a re extra : et nihil in ea facit anima, nisi quod recipit ea. In. vocibus autem institutionem quamdam facit ipsa anima. Et nota quam facit vox, est ab anima. Non autem sic est in visu, vel olfactu, vel gustu, aut tactu. Hoc autem in voce facit anima : quia in nullo aliorum sensibilium potest habere notam omnium nisi in auditu : visibile enim, nec audibile, nec gustabile, nec odorabile repraesentat, nec tangibile : solum autem objectum auditus per institutionem fit omnium signum, et quodammodo omnia est: et ideo in auditu est id in quo omnes sibi suos effectus et conceptus communicant. Et hi in anima dicuntur passiones. Dicitur tamen passio dupliciter, ut dicit Aspasius in libro primo de Passionibus animae. Uno modo dicitur passio forma quam infert objectum potentiae passivae, sive sit sensibilis, sive intelligibilis, sicut visibile passionem infert sensui, et intelligibile passionem infert intellectui possibili. Alio modo dicitur passio motus animae quo movetur in corpus, et motum ostendit motu spirituum et sanguinis, sicut dicitur passio irae, passio concupiscentiae, passio gaudii et tristitiae, misericordiae, et timoris et aliorum hujusmodi, illo sensu quo dicimus pati

quod movetur secundum cordis diastolem vel systolem : et hoc modo nos hic non loquimur de passione.

His sic determinatis,plana sunt satis ea quae dicta sunt. Scimus enim quod nomen et verbum praeconstituenda sunt, et enuntiatio et oratio, et quod haec in communi causa sunt in hoc genere quod est vox significativa ad placitum. Sed quaedam eorum sunt vox quae est sine vero et falso, sicut nomen et verbum : quaedam autem illorum sunt vox quae est aliquando cum vero vel falso, ut oratio, quaedam autem semper sunt vel cum vero vel cum falso, ut interpretatio vel enuntiatio. Scimus enim etiam quod vox significativa logice loquendo nota est passionum animae et signum rei, et quod illa quae sunt in anima sunt passiones a rebus in animam actae: sed non sunt passiones animam commoventes ad fugam vel prosecutionem alicujus. Scimus etiam qualiter veritas sit in rebus sicut in causa, qualiter in anima sicut in efficiente compositionem, et qualiter in oratione sicut in signo. Haec autem pro parte in Praedicamentis dicta sunt, et in sex Principiis. Et ideo ista hic sufficiant ad praesentem intentionem.