PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT VI.

De casu nominis.

Diximus autem in diffinitione nominis, finita et recta. Cum enim duo sint in no- mine secundum perfectam nominis rationem, substantia scilicet et qualitas, infinitum nomen esse non potest, de quo aliquid enuntietur propter defectum qualitatis. Similiter casus nominis sive nomen obliquum, nomen hic esse non potest : quia deficit in significatione substantiae, quam ita designari oportet,ut de ea aliquid enuntiabile sit : quod non potest fieri nisi in recto : genitivus enim non significat substantiam, sed aliquid esse ipsius. Similiter dativus non significat substantiam, sed significat aliquid esse illi. Et eodem modo accusativus non significat substantiam, sed aliquid ad ipsam. Et ideo nullus casus directe significat substantiam nisi rectus, qui significat eam prout aliquid est enuntiabile de ea.

Sic autem non est in casu verbi secundum praeteritum et futurum : praeteritum enim et futurum cum recto rectam faciunt enuntiationem, ut homo legit, homo leget, et hujus causam dicunt quidam esse : quia rectum verbum est in casu verbi quod est nunc praesens : unde praesens de praeterito praeteritum est, ut dicunt, et praesens de futuro futurum est : et haec verba derisibilia sunt, licet idem nunc secundum substantiam sit substantia temporis, tamen hoc aliam formam et aliud esse habet in praeterito et aliud in futuro. Propterea dicendum quod non est ita in verbo sicut in nomine : quia verbum dicit hoc quod inest alteri : et hoc facit aequaliter per omnem differentiam temporis in modo indicativo, qui etiam enuntiativus dicitur : ideo per rationem modi habet quod per totum modum indicativum habet virtutem recti. In aliis autem modis ab illa cadit virtute. Et haec est causa quare

cum verbo praeteriti temporis vel futuri temporis perfecta est enuntiatio. Verbum enim per hoc quod verbum est, semper alterius est ut actus vel passio, et non significatur ut hoc vel illud : et hanc obliquitatem habet in omnibus : sed quod cadit a modo significandi per praeteritum et futurum, non facit ipsum obliquari in obliquo ab inhaerentia quam dicit in praesenti : et ideo perfecta est enuntiatio secundum quodlibet dictorum temporum, dummodo sit secundum modum enuntiativum : sed cum cadit a modo, tunc non est interpretatio vel enuntiatio, sed vel deprecatio, vel optatio, vel dubitatio, vel aliquid tale : et ideo cum modis illis non est enuntiatio. Hoc ergo modo dicitur ab Aristotele quod Catonis et Catoni, et quaecumque talia sunt de casibus nominis obliquis, et non sunt nomina, sed casus nominis, qui substantiam (secundum quod aliquid enuntiari potest de ipsa) supponere non possunt.

Et ratio quidem nominis in recto et in obliquo in multis quidem est eadem, quia significatum est idem : sed in hoc differt, quia obliquus conjunctus cum est vel erit vel fuit, hoc est, cum verbo praesenti, praeterito vel futuro, neque veram neque falsam facit orationem. Nomen vero adjunctum cum est vel fuit vel erit, semper vel verum vel falsum est. Et si dicam Catonis est, vel non est, nondum verum dico vel mentior : quia est locutio incongrua quae nihil significat.

Si autem objicitur de hujusmodi orationibus, regis est hoc facere. Dicendum est quod omnes tales appositum habent pro supposito : et infinitivus cum casu in virtute est rectus : unde sensus est : hoc facere est regis.