PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT III.

De dubitalibus quae sunt circa ea quae dicta sunt.

Quamvis autem in praedictis jam dubia majora soluta sint, tamen propter doctrinae bonitatem adhuc solvemus quasdam sophisticas importunitates, quae videntur esse contra praedicata. Objiciunt enim quidam dicentes, quod intellectus sive passiones intellectus non sunt eaedem apud omnes. Accidens enim variatur secundum subjecti diversitatem : passio autem est accidens intellectualis animae: anima intellectualis vero non est eadem apud omnes : igitur nec passiones eaedem sunt apud omnes.

Adhuc probare videntur, quod voces sunt eaedem apud omnes : quia haec vox, homo, a quocumque pronuntietur, semper est eadem : et similiter est de aliis vocibus pronuntiatis.

Adhuc autem instant probantes, quod res non sunt eaedem apud omnes: quia climata et loca habitabilia et inhabitabilia variant species et naturas rerum apud diversos: ergo res non sunt eaedem apud omnes.

Adhuc autem ex quo similitudines rerum quae sunt passiones in anima sunt eaedem apud omnes, sequitur quod scientiae rerum erunt eaedem apud omnes: igitur doctrinae rerum erunt eaedem apud omnes: quod manifeste apparet esse falsum.

Ad haec autem et consimilia non est difficile respondere per antedicta. Et quamvis hic multa ab aliis dicta sint, nos tamen secundum propositam intentionem dicimus, quod illud manet idem apud omnes quod ex nobis, id est, ex voluntate nostra, et ex institutione nostra non accipit diversitatem. Et quia passionum in anima generatio est ad modum naturae in hoc quod ad speciem moventis generatur in anima passio, et res similiter non a nobis est, sed a natura, ideo res et passiones manent eaedem apud omnes, non eaedem numero, vel proprio, vel genere, sed natura causante, vel extra vel in anima, et a voluntate hominis non diversificatae.

Et quod dicitur, quod non est una animaapud omnes, dicendum quod hoc modo loquendi falsum est. Est enim una anima apud omnes unitate naturae producentis, sed non unitate numeri.

Ad id autem quod objicitur de voce, quod sit eadem apud omnes, dicendum est, quod vocis ust duplex consideralio. Una quidem secundum vocis substantiam secundum quod est discreta quantilas : et sic vox est una de rebus naturae et eadem apud omnes. Alio modo consideratur vox prout institutum signum ad significandum sub certa figura et certis ele- mentis, et sic est ad placitum, et non eadem apud omnes. Quamvis enim tympanum auris pulset in quantum est res naturae et secundum quod est acuta vel gravis, quod accidit ei in quantum est res naturae : tamen non ordinatur ad designandum animae et intellectus passionem, nisi in quantum est figurata et certis elementis determinata, et sic significativa. Et est solius hominis sic vocare : propter quod animalium brutorum imperfecta ratione voces sunt : quia sunt inarticulatae, et nullius ad extra designativae, sed in vocante significant affectum. Secundum hoc ergo quod voces a nobis sunt, sic diversae sunt secundum institutionem diversorum.

Ad id autem quod objicitur de scientia, quod sit eadem apud omnes, dicendum quod scientia sequitur naturas rerum de quibus est scientia, et sic non diversificatur a nostra institutione, et ideo remanet hoc modo eadem apud omnes. Sed non sequitur hoc de doctrina : quia doctrina est actus docentis, qui procedit a voluntate quae non est eadem apud omnes : et ideo unum et idem scibile unus docet sic, et alter aliter. Quod autem dicitur, quod unus intellectus est apud omnes vel non est, altioris est negotii quam hic possit determinari. Tamen quantum nunc sufficit, dicimus quod intellectus qui est potentia intelligibilis, non est idem apud omnes, nec intellectus speculativus qui est species in anima potest esse idem apud omnes, nisi per modum qui supra paulo ante dictus est. Sed intellectus relatus ad intelligibile, est idem apud omnes per hoc quod intelligibile est idem apud omnes. Quaerunt autem adhuc ulterius sic circa praeinducta, qualiter intellectus aliquoties dicatur sine vero et sine falso, et non sit dictum, quod res aliquoties sit sine vero vel falso?

Adhuc autem qualiter dicatur circa

compositionem et divisionem esse veritas et falsitas ? aut enim verum et falsum sunt circa compositionem et divisionem sicut circa eadem, aut sicut circa diversa. Si dicatur quod sunt sicut circa eadem, tunc affirmatio et negatio erunt eaedem, quod falsum est, cum dicant Porphyrius et Boetius quod sunt oppositae species enuntiationis. Si autem sunt sicut circa diversa, tunc videtur quod non idem neget negatio quod affirmat affirmatio : quod esse non potest, quia non opponerentur, nisi circa idem essent numero et specie.

Ad hoc autem dicendum, quod sicut se habet res ad esse, ita se habet ad veritatem, ut dicit Aristoteles ; et sicut se habet ad non esse, sic se habet ad falsitatem : et quia non simul se habet ad esse et non esse, ideo nunquam res simul est et non est, sed ad esse tantum si est, vel ad non esse tantum si non est: ideo nunquam res est sine vero vel falso : sed verum et falsum sunt in rebus sicut in causa, ut in ante habitis dictum est. Intellectus autem cum sit species specierum intelligibilium, ut manus organum organorum, operatur in intelligibilibus et sine complexione et cum complexione accipiendo eas, et ita designat in voce : et ideo intellectus et vox sine vero et falso sunt aliquoties, aliquoties autem cum vero et falso : res autem altero modo semper, scilicet cum vero vel cum falso.

Ad illud autem quod de compositione objiciunt, dicendum quod compositio et divisio sunt nomina multicipliter dicta per analogiam. Aliquando enim compositio significat actum vel compositum et unum de alio affirmative praedicatum : et hoc modo compositio est propositio vel enuntiatio affirmativa, et per oppositum divisio est propositio negativa : et hoc modo compositio et divisio sunt diversae propositiones. Aliquando etiam compositio significat notam composilio- ais in propositione, et sic quidem substantialiter compositio est indivisione, ut probat objectio : et ideo dicit Aristoteles quod omnino est in negatione divisio. Et quamvis substantialiter est idem, tamen virtute et actu sunt opposita, propter oppositas qualitates affirmationis et negationis. Cum ergo dicilur quod verum et falsum sunt circa compositionem et divisionem, debet circa exponi per in, quae est praepositio notans continentiam : quia sunt in compositione et divisione, et non in eo quod simplex et incomplexum est. Sunt autem in eo sicut in relativo relatio est, sicut diximus in Praedicamentis : et ideo eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est. Ad hoc autem intelligendum oportet scire, quod compositio non est causa veritatis in propositione vera, nec etiam divisio, sed potius adaequatio compositionis cum intellectu componente, et cum re extra, et non adaequatio est causa falsitatis. Et quia talis relatio est causa veritatis et falsitatis, et relationes sunt assistentes extrinsecus, ideo forte dicitur quod verum et falsum sunt circa compositionem et divisionem.

Sophistae etiam dubitant de hoc quod dicitur, quod incomplexum neque verum neque falsum est : quia in verbis primae vel secundae personae determinatum intelligitur suppositum, ut cum dico, lego, est idem quod ego lego : legis, id est, tu legis : lego igitur est incomplexum quod significat verum vel falsum. Eadem est objectio de verbis exceptae actionis, ut fulminat, tonat, et de verbis impersonalibus, ut legitur : quae omnia incomplexa sunt, et tamen habent vim perfectae enuntiationis : et sic cum vero vel falso videntur esse quaedam incomplexa. L Ad haec autem facile est respondere, quia quamvis aliqua virtutem habeant perfectae orationis secundum grammaticum, tamen non habent virtutem perfectae orationis secundum dialecticum. In verbis enim primae vel secundae personae certum intelligitur suppositum,

propter hoc quia per consignificatum verbi determinatur : verbum enim primae personae refert actum suum ad substantiam cujus est idem actus, et ideo suppositum determinatum est per verbum. Et similiter est de verbis secundae personae, in quibus etiam ex consignificato determinatur suppositum. Et ideo tale incomplexum jam secundum causam et virtutem complexum est. Et hoc modo verum et falsum sunt circa ea, scilicet ut sunt complexa, et non prout sunt incomplexa. Idem est de verbis exceptae actionis, quae non consignificato, sed ex significato verbi quod uni soli convenit, determinant sibi suppositum. In verbis . etiam impersonalibus idem est. Non enim dicuntur impersonalia, quia nullius personae sint actus : quia hoc est impossibile, cum agere et pati sint proprium substantiae : sed dicuntur impersonale, quia certam personam non determinant, primam scilicet, vel secundam, vel tertiam, ut cum dicitur, legitur, sensus est, quod ab aliquo legitur : et sic iterum verbum ratione actus determinat sibi suppositum infinitum : et hoc cum verbo sufficit ad complexionem in qua est verum vel falsum : et hanc puto esse veram istius dubitationis solutionem.

Dicunt tamen quidam, quod quamvis in illis verbis perfecta sit oratio quantum ad grammaticum, non tamen est perfecta quantum ad dialecticum : quia grammaticus non intendit de perfectione orationis quoad actum, et cujus est actus, qui per verbum ex consignificato vel significato determinari potest. Dialecticus autem intendit de perfectione orationis secundum relationem ad intellectum et ad rem, secundum quem modum non est oratio perfecta nisi quae secundum actum enuntiat aliquid de aliquo. Haec enim proprie interpretatio vocatur, quae de intellectu et de re interpretatur sicut est vel non est.