PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT VII.

De solutione dubitabilium quae sunt circa praedicta.

Circa ista quae dicta sunt multae sunt dubitationes sophisticae, quaedam ad propositum quidem facientes : sed solvi non possunt ex hujus scientiae principiis. Objiciunt enim sophistae dicentes, quod haec est per se, futura contingentia sunt futura. Si autem est per se, modificari potest modo necessitatis, ut dicatur, contingentia futura necessario sunt futura, et sic contingentia necessario evenient. Sed ad hoc dicendum quod cum dicitur, futura contingentia sunt futura, haec non est per se, nisi futura contingentia formaliter accipiantur, scilicet prout sunt sub forma futuritionis : quia tunc futurum de necessitate est futurum, et hoc modo recipit necessitatis modum : et sic procedit argumentum. Si autem stet materialiter pro his quae sunt futura et contingentia : tunc contingenter eveniunt et non recipiunt modum necessitatis. Dicunt tamen aliter quidam, quod futura contingentia de necessitate eveniunt hoc modo quo sunt futura, hoc est, contingenter : et sic necessarium est hoc vel illud evenire, sed non necessario alterum determinate, ut prius dictum est.

Objiciunt tamen adhuc de singularibus et futuris sic : Antichristus erit vel non erit necessario : ergo vel erit necessario, vel non erit necessario. Sed ad hoc jam dictum est quod cum dicitur : Antichristus erit vel non erit necessario, potest esse necessitas disjunctionis conjunctim, et sic est vera : vel necessitas disjunetorum divisim, et sic est falsa.

Objiciunt adhuc quidam, quod enuntiatio de praeterito non sit vera : quia sicut se habet res ad esse, ita se habet ad veritatem. Praeteritum autem non est, sed abiit in non esse. Ergo non potest esse verum. Adhuc autem quaerunt, qualiter verbum praeteritum determinate sit et non futurum, cum neutrum eorum sit.

Ad hoc autem dicendum, quod licet praeteritum secundum se praeterierit, non tamen praeteriit ex praeteritione sua : et sic accidit enuntiationi : et hoc modo determinate verum est quod est de praeterito. Ad aliud dicendum quod non est simile de praeterito et futuro : quia futurum nunquam fuit : et ideo nec in se nec in futuritione sua determinatum est : sed praeteritum ad minus in praeteritione sua determinatum est.

Quaerunt etiam hic quidam de necessitate ordinis causarum, de fato, de fortuna, de consilio, de casu, de certitudine

divinae providentiae in singularibus et voluntariis contingentibus. Sed de his hic quaerere stultum est : quia quaestiones istae ex istius scientiae principiis (cum logica procedat ex communibus quae in pluribus vel in omnibus inveniuntur) non possunt determinari : ista autem determinari volunt ex propriis.

Jam ergo dicta sunt omnia quae ad constitutionem enuntiationis pertinent et substantiam tam diffinitive quam divisive : et determinatae sunt species enuntiationis quae sunt partes substantiales ejus : dictum est enim quae est enuntiatio una et plures, et quae simplex et quae composita, et quae affirmativa et quae negativa, et quae conjunctione una et quae enuntiationes inconjunctae. Et quia accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ideo etiam de propria passione specierum et partium enuntiationis determinatum est, hoc est, de oppositione secundum omnem modum oppositionis quae enuntiationi accidere potest. Haec autem omnia pertinent ad constitutionem perfectam enuntiationis secundum substantiam, et id quod proxime est consequens substantiam. Quaedam autem sunt quae enuntiationi conveniunt, non ex specie vel substantia, sed ex comparatione oppositionum ad invicem, vel ex ipsius oppositionis multiplicatione, sicut consequentia unius ad aliam. Et haec sub alterius libri principio determinabimus. Haec igitur de constitutione enuntiationis dicta a nobis sufficiant ad praesentem intentionem.