PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT IV.

De remotione errorum qui possunt esse circa ea quae dicta sunt.

Circa ea quae dicta sunt multi possunt esse errores. Ex hoc enim quod negatio praeposita vel postposita facit differentiam oppositionis et consequentiae in universalibus et particularibus et indefinitis, posset etiam credi, quod similiter negatio faceret differentiam oppositionis et consequentiae praeposita vel postposita in singularibus : quod non est verum. Manifestum est enim quod si in singularibus aliquis interrogatus potest negare hoc de quo interrogatus est, tunc etiam potest idem affirmare de singulari eodem. Hujus exemplum est ut si dicam : Putasne Socrates sapiens est ? Et respondeatur non, negando concluditur statim dicendo : Socrates sapiens non est : vel igitur Socra- tes non sapiens est : et est idem si negatio praeponatur vel postponatur.

In universalibus vero illa quae similiter dicitur per positionem negationis non est vera, ut si dicam : Putasne omnis homo sapiens est? Si respondeas tunc, non: si tunc inferam et dicam : Ergo omnis homo non est sapiens, postponendo negationem post subjectum distributum, male infero : quia utraque falsa est, et illa quae dicit, omnis homo est sapiens, et illa quae dicit, omnis homo non est sapiens, quia aequivalet illi, nullus homo est sapiens : quae contrariae sunt et simul falsae : et ideo ipsa non fuit opposita contradictorie illi quam dicit respondens. Sed cum interrogatus an homo sapiens est? dicit non, inferre debuit, igitur non omnis homo sapiens est : haec enim est contradictorie opposita illi, omnis homo sapiens est. Et sic patet quoniam situs negationis in universalibus facit oppositionis et consequentiae diversitatem, et non in singularibus.

Est etiam error ex infinitatione negationis : quia posset aliquis credere, quod negationes infinitantes essent verae negationes, et propositiones de infinito subjecto vel praedicato essent verae negativae : et hoc non est verum. Illae enim dictiones finitae et infinitae quae sunt sibi contrajacentes secundum nomina infinita vel secundum verba infinita, ut in eo quod est non homo, vel non justum (quae sunt nomina infinita contrajacentia ad hoc homo et justum) videntur esse negationes quae sine nomine et verbo accipiuntur : et hoc inducit in errorem. Videntur enim similia negationibus, et tamen non sunt verae negationes simpliciter : necesse est enim semper negationem esse veram vel falsam in contradictione, et nunquam simul cum affirmatione est vera vel falsa. Qui vero dixerit, non homo, per terminum infinitum nihil dixit penitus per dictionem de homine : sed potius cum dicitur, homo, aliquid ponitur : et cum dieilur, non homo, quod dictum est tollitur, et nihil ponitur per dictionem : et ideo de homine nihil magis sed minus verum fuit, vel in

toto de homine falsum, secundum quod verum convertitur cum ente, et falsum cum non ente, quando verum et falsum sunt in incomplexis : et ideo negatio non est in termino infinito nisi aliquid addatur : tunc enim potest fieri vera affirmatio vel vera negatio, ut cum dicitur, non homo currit.

Posset etiam esse error ex hoc quod dictum est, quod illa de praedicato infinito sequitur negativam de praedicato finito. Forte enim putaret aliquis, quod etiam de infinito subjecto affirmativa sequeretur negativam de subjecto finito, et non est ita. Haec enim qua dicitur, omnis non homo est justus, nulli illorum idem in consequendo vel in aequipollendo significat quae sunt de subjecto finito negative : et similiter nec negatio contradictorie opposita, quae est non omnis non homo est justus, alicui illarum quae sunt de subjecto finito idem in consequendo significant : et ideo non illa de subjecto finito idem in consequendo significat illi de subjecto finito. Et ideo non ita de finito et infinito subjecto accipitur consequentia inter affirmativam et negativam, sicut accipitur consequentia inter istas quae sunt de infinito praedicato et finito. Sed universalis affirmativa de utroque, subjecto scilicet et praedicato infinitis, significat idem quod universalis negativa de subjecto infinito et praedicato finito : et ideo se invicem consequuntur, omnis non iustus est non homo, et nullus est justus non homo : et sic sunt ordinandae, omnis non homo est non justus, et nullus non homo est justus. Istae ergo duae idem in consequendo significant.

Quia vero dictum est supra, quod transpositio negationis variat oppositionem et consequentiam, posset aliquis credere, quod transposita nomina et verba non idem facerent : quod non est verum. Ergo illi errori succurrendum est dicendo, quod transposita nomina et verba secundum se accepta secundum oppositionem et consequentiam idem significant, sicut patet in istis, homo albus est, et est albus homo : quae sic ordinandae sunt, homo est albus, et album est homo. Si enim hoc negetur, et dicatur quod nomina et verba transposita non idem significant, sequitur inconveniens, hoc scilicet, quod multae negationes erunt unius et ejusdem affirmationis ; et hoc est inconveniens : quia in praedictis ostensum est unius affirmationis ; unam esse negationem per contradictionem oppositam. Ejus enim enuntiationis quae est, est albus homo, negatio per contradictionem opposita est, haec scilicet, non est albus homo, in qua idem negatur de eodem quod affirmabatur de eodem in affirmativa. Ejus vero enuntiationis quae est, homo est albus, in qua verbum transpositum est, negatio est aut eadem ei quae est, est albus homo, aut alia. Si eadem, tunc habetur propositum quod nomina et verba transposita idem in consequendo et oppositione significant. Si autem non est eadem, tunc arguo sic : quia illius quae est, homo est albus (si ipsa non est eadem illi quae est, est albus homo in consequendo) oportet quod alia sit negatio quam illa quae negat hanc, est albus homo. Aut ergo negatio sua est illa qua dicitur, non est non homo albus : vel illa quae est, non est homo albus : sed haec quidem non est non homo albus, est negatio alterius propositionis quae est, est non homo albus, quae est affirmativa. Alia vero quae dicit, non est homo albus, est negatio alterius enuntiationis, scilicet quae dicit, homo est albus, et haec sequitur ad hanc, est albus homo : et sic duarum affirmationum sunt duae negationes : et si hae ambae sunt negationes unius et ejusdem, tunc sequitur quod duae negationes sunt unius affirmationis : quod est inconveniens. Relinquitur igitur quod istae in consequendo sunt una et eadem, est albus homo, et est homo albus.

Manifestum est ergo, quod transposito nomine vel verbo sinon aliquid impediat, eadem est affirmatio et eadem negatio. Et hoc est verum quantum ad hoc quod idem significant et idem habent opposi-

tum, et idem consequens si nihil fit ibi nisi transpositio : sequitur enim ista, album est homo, hanc, homo est albus. Si autem ex constructione aliquorum transposita fiat amphibologia, vel compositio, vel divisio : tunc non est ibi sola transpositio : et tunc non est verum quod dicitur. Haec ergo de enuntiationibus de inesse in quibus praedicatum unum de uno dicitur subjecto, dicta sint. Ex his ergo facile est similia conspicere.