PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT I.

De diffinitione orationis quae est genus enuntiationis.

Habitis autem his quae ad elementa enuntiationis pertinent sive interpretationis, nunc investigandum est quid sit interpretatio. Et quia interpretatio in oratione est sicut in genere diffinitivo, ideo ab oratione incipiendum est. Et quia immediatum genus interpretationis est oratio perfecta, ideo quaeremus orationis perfectae diffinitionem secundum logicum . Sic enim compositum correspondebit componentibus : quia cum diffinivimus nomen et verbum, diffinimus prout sunt elementa orationis perfectissimae : propterea etiam de oratione loquentes ut de perfecta loquimur.

Dicamus ergo quod oratio quae genus proximum est ad interpretationem, est vox significativa, cujus partium aliquid separatim significat ut dictio, non ut affirmatio. Dictio enim aequivoca est : quia dictio est pronuntiatio cujuslibet dictionis, ut nominis vel verbi. Dictio etiam est enuntiatio affirmativa alicujus de aliquo : et ut hanc multitudinem distinguamus, dicimus ut dictio quae separatim aliquid simplici intellectu significat : sed secundum quod dicitur dictio etiam affirmatio alicujus de aliquo (in qua aliquid dicitur de aliquo) sic non significat aliquid separatim, quia sic significaret verum vel falsum : sed significat aliquid separatum secundum quod totum significatur in partibus. Dico autem hoc quod dictum est exponendo ut homo quod est dictio simplicem intellectum constituens, et ideo significat aliquid : sed non significat sic aliquid, quoniam est affirmative vel negative : sed tunc erit affirmatio vel negatio si aliquid addatur ut aliquod affirmatum vel negatum de homine. Quamvis enim dicamus quod partes orationis aliquid significant, non intelligimus hoc nisi de partibus orationis, ex quibus immediate componitur oratio quae sunt dictiones. Et non intelligimus de partibus partium, sicut de una nominis syllaba quae pars dictionis est : quia, sicut diximus, syllaba dictionis neque partem neque aliquid in toto habet de significato dictionis.

Et hoc apparet per locum a majori : quia si in aliquibus aliquid significaret per se syllaba de intellectu totius, magis videretur quod hoc fieret in duplicibus sive compositis, quam in aliis. Et in his non significat aliquid separatim. Ergo nec in aliis. Sicut in hoc nomine, sorex, rex per se sumptum nihil significat, neque secundum totum, neque secundum partem de intellectu totius. Et ideo nec aliorum no-

minum pars dictionis aliquid per se separatim significat : non significat quidem pars compositae dictionis aliquid separatim, hoc est dictu, id quod est pars secundum quod pars est nihil significat de intentione totius.

Cum autem dicimus orationem significativam, non dicimus eam significativam ut instrumentum, sed sicut dictum est, dicimus eam significativam esse ad placitum : omne enim instrumentum alicujus causae est instrumentum et naturaliter et accidentaliter est ordinatum ad unum et non ad aliud. Vox autem litterata et articulata, sive sit dictio sive oratio non est ad unum : quia quod in uno idiomate sonat unum, in alio sonat statim oppositum vel aliud : et ideo non est significativa ut instrumentum, sed ad placitum .

In diffinitione tamen orationis non dicitur, quod significativa sit ad placitum : quia significare ad placitum convenit sibi ex partibus plus quam ex seipsa : quia cum partes significent ad placitum, accepta illa significatione de natura dictionum significat oratio illud quod significant partes : sed tamen quia origo significationis ad placitum est, ideo per partes attribuitur ei ad placitum significare. In diffinitione tamen non ponitur : quia in diffinitione non ponuntur nisi ea quae immediate conveniunt diffinito. Haec ergo est oratio secundum quod est genus interpretationis sive enuntiationis. Oratio autem imperfecta neque perfecte est vox significativa, neque aliquid aliorum perfecte convenit ei.

Objiciunt tamen sophistae contra hanc diffinitionem dicentes, quod oratio quae conjunctione una est, ut Socrates currit aut dormit : aut si Socrates stertit, Socra- tes dormit : aut Socrates currit aut legit. Hae enim omnes orationes perfectae sunt, et ejus partes significant separatim ut affirmatio . Ad hoc dicendum quod orationis perfectae inducta est diffinitio, sive sit simpliciter una, sive conjunctione una. Sed in diffinitione orationis dicitur, cujus aliquid partium separatim significat, non ut affirmatio : et ex hoc non sequitur, quod oratio perfecta nullam habeat partem significantem ut affirmatio, quia partitiva constructio hoc impedit: sed quod per se et proxime partes componentes orationem ut oratio est, aliquid significent, non ut affirmatio, sed ut dictio simplicis intellectus.

Haec autem oratio perfecta quae diffinita est, dividitur : non enim omnis oratio enuntiatio est, sed illa sola inter perfectas orationes enuntiatio est in qua indicative verum vel falsum est significatum : hoc enim non omnibus inest perfectis orationibus. Deprecatio enim seu deprecativa oratio perfecta est, quia perfectum sensum generat : et tamen neque vera neque falsa est, quia neque verum neque falsum significat. Et similiter est de aliis orationibus, ut de optativa et conjunctiva . Omnes enim tales orationes quae non dicunt neque verum neque falsum (quod solum logicus ut finem intendit) relinquantur : de talibus enim rhetor vel poeta convenientius speculatur : cum tales valeant ad supplicationem judicis vel actoris vel rei, et non ad significationem veritatis vel falsitatis. Enuntiativa enim quae veritatem et falsitatem significat, sola est praesentis speculationis.