PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT III.

Utrum semper altera contradictoriarum determinate est vera.

Nunc autem determinare relinquitur utrum altera contradictoriarum sit semper determinate vera, alia falsa. Ad hoc autem declarandum sumemus extenso nomine contradictorias, secundum quod illae (quae sub unitate vocis sunt, quamvis non sint sub unitate significationis) contradictoriae dicuntur, quando differunt per affirmationem et negationem.

Quod autem altera non necessario sit vera, sic probatur. Resumatur enim illud quod dictum est in praecedenti capitulo, quod una est affirmatio vel negatio, quae unum praedicatum de uno subjecto significat sive significando enuntiat. Et hoc duobus modis, scilicet vel sic, quod subjectum sit universale universaliter sicut contradicunt istae, omnis homo est albus, non omnis homo est albus. Signum enim universale additum subjecto non facit compositam enuntiationem, cum non dicat aliquam formam vel ens determinatum, sed formae subjecti distributionem, vel etiam cum significat non universaliter, ut quando particularis opponitur universali, ut quidam homo albus est, nullus homo albus est. Et quia etiam ista, non omnis homo albus est, aequipollet particulari : et haec, non nullus homo albus est, particulari aequipollet. In his enim albus quod est praedicatum, significat unum et idem de eodem subjecto quod est homo.

Si vero propositio significatione subjecti quidem plures sit : cum tamen voce et nomine subjecti sit una, ut si duobus unum nomen sit impositum, ex quibus duobus non fit unum, nec potest fieri unum sicut in diffinitione ex genere et differentia fit unum : tunc secundum significationem non est una affirmatio, in qua uni praedicato subjicitur tale subje ctum: quiapropter duas impositiones actu factas nomen illud utrumque illorum actu significat, et sic plura significat actu. Et hujus exemplum est, ut si quis imponat hoc nomen, tunica, homini et equo duabus actualibus impositionibus, et dicat, tunica est alba, vel tunica non est alba : non est simpliciter affirmatio vel negatio : quia significatione actuali non est una : quia quamvis dicat Boetius quod termino semel sumpto non contingit uti aequivoce, tamen nihil prohibet quin duo duabus acceptionibus termini possint uti aequivoce : et sic inter respondentem et opponentem possit accipi aequivoce : et sic non est inter eos contradictio : quia affirmationem et negationem non referunt ad idem : secundum hoc enim nihil refert dicere, tunica est alba, quam homo et equus est albus divisim, ut sit sensus, quod homo est albus et quod equus est albus. Sic ergo haec enuntiatio, homo et equus est albus, multa significet propter diversa et explicita subjecta plura. Manifestum est quoniam et prima multa significat propter multas unius nominis institutiones ad plura significanda. Institutio enim principalis est in significatione nominis, cum nomen sit vox significativa ad placitum, et non a natura. aequali enim ratione qua significat unum, signi-

ficat et reliquum. Unde vel utrumque significat, vel neutrum, vel significat id quod fit ex duobus : sed non significat neutrum, nec quod fit ex utraque, quia non fit unum aliquod ex duobus, homine scilicet et equo : ergo significat actu utrumque. Propter quod in his et in talibus aequivocis non necesse est hanc quidem propositionem contradictionis unam partem esse veram determinate, aliam vero falsam determinate: sed utraque dubia est. Et, sicut diximus, large hic accipimus contradictionem, prout contradictio in unitate vocis consistit, et non univocae significationis : et haec est quae videtur contradictoria, et non est.

In his autem non aequivocis quaevelsunt secundum praesens, vel facta sunt secundum praeteritum, eo quod illa nullam sui partem habent in potentia dependentem ad futurum, ut homo est, vel homo fuit, vel homo non est, vel homo non fuit, si affirmatio et negatio ad idem referantur, necesse est vel affirmationem vel negationem determinate veram vel falsam esse. Dicimus tamen praesentia vel facta, quae nullam, ut diximus, dependentiam habent ad futurum : quia si aliquam ad futurum habent dependentiam, non simpliciter sunt, vel facta sunt, sed sunt et facta sunt secundum quid. Simpliciter autem sunt in potentia, et dependent in futurum, sicut ea quae praesentia vel facta sunt in astrorum dispositione, quae adhuc secundum causas inferiores et secundum effectum dependent in futurum, et multis modis,ut dicit Ptolemaeus, possunt impediri. Idem est de his quae modo prophetico enuntiantur.

In talibus ergo quae sunt et facta sunt non habentia dependentiam ad futurum, necesse est alteram partem esse veram determinate, et alteram falsam. In universalibus quidem contradictoriis universaliter ut cum dico, omnis homo currit, non omnis homo currit : nullus homo currit, non nullus homo currit. In talibus enim semper est necesse hanc quidem determinate esse veram, illam vero sibi con- tradictorie oppositam, determinate necesse est esse falsam. In his vero quae sunt singularia etiam alteram necesse est determinate esse veram, et alteram falsam, ut Socrates currit, Socrates non currit, quemadmodum jam ante dictum est. In his vero enuntiationibus, quae quidem in universalibus subjectis non universaliter distributis dicuntur sive enuntiantur, sicut ante diximus in aequivocis, non est necesse alteram esse veram, ut jam immediate ante dictum est de his.