PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT I.

In quo ordine est inter libros logicus.

Sicut a principio istius scientiae determinatum est, logicae intentio est docere qualiter quis veniat ad notitiam ignoti per notum : quod quidem in omni philosophia intenditur, quamvis id formaliter non doceatur nisi in logica ; propter quod dicit Aristoteles quod logica modus philosophiae est. Et quia logica est scientia per quam aliquis venit ad notitiam ignoti per notum ; ignotum autem duplex prout est in dictione, incomplexum scilicet, et complexum. Incomplexum autem sciri non potest nisi diffinitione. Et complexum sciri non potest nisi syllogismo et demonstratione. Sicut ad diffinitionem habendam necessarium fuit praemittere diffinibilium et diffinientium inventionem et acceptionem : ad quod necessarium fuit ponere ea secundum quorum rationem praedicabilia reducuntur ad ordinem, et secundo fuit necessarium ponere qualiter ipsa praedicabilia ordinata sunt, et tertio qualiter ex divisione colligitur cujuslibet incomplexi diffinitio. Ita in modo quo venitur in notitiam complexi, necesse est primo tractare de his quae ut posita et praesupposita accipit syllogismus, per quem venitur in notitiam complexi ignoti: et hujusmodi sunt interpretatio et enuntiatio, et ea quae circumstant interpretationem et enuntiationem. Interpretatio autem et enuntiatio in quantum talia sunt, non sunt syllogismo conclusa ad manifestationem ignoti: quia si hoc esset verum, sequeretur quod omnis interpretatio et omnis enuntiatio esset vel posse esse alicujus syllogismi conclusio, quod non est verum. Sed potius interpretatio dicitur oratio, quae de re ut est in verbis loquitur ad explanationem ; propter quod componitur a praepositione inter et praetor : praetor autem est qui princeps est, et praeit praecipiendo, ut dicit Papias ; quia quaecumque oratio est quae praeit cum modo dicendo et exponendo de re prout est vel non est, et quod de ea tenendum est, illa interpretatio vocatur, eo quod praetor est qui ut princeps et praeceptor publice et publica praecipit omnino quod praecipiendum est,

hoc est, universaliter, particulariter, et secundum affirmationem et negationem. Propter hoc secundum aliquid differt ab enuntiatione. Interpretatio enim fit multis modis, ut dictum est. Enuntiatio autem non dicit nisi aliquid de aliquo dici vel praedicari. Et quamvis enuntiatio sit potissima interpretatio, non tamen convertitur cum interpretatione quae dicit expositionem rei per omnem modum, sive in parte, sicut in nomine vel in verbo, sive in toto, sicut in qualitate affirmationis vel negationis : sive in quantitate, sicut inesse universaliter particulariter, sive finite, sive infinite, sive una oratione, sive non una: quorum nihil nomine suo dicit enuntiatio. Interpretatio autem secundum optimum suum posse non fit, nisi fiat omnibus modis qui dicti sunt.

Propter quod quia interpretio continet in se omnia quae dicta sunt. inscribitur iste liber melius de Interpretatione, quam de enuntiatione. Multa enim in eo determinantur quae non conveniunt enuntiationi secundum quod enuntiatio est, sicut patet ex his quae dicta sunt. Dicitur tamen etiam de enuntiatione sicut de quo est potissime, sicut dicit Averroes, quod philosophia est de ente secundum quod est commune omni, sicut de communi subjecto ad quod reducuntur omnia quaecumque in scientia determinantur: et est de substantia, sicut de speciali subjecto, de quo potissimum intenditur in scientia illa. Multipliciter enim datur alicui scientiae subjectum, et non uno modo scilicet quod subjectum est de cujus partibus in scientia probantur passiones, vel quod potissimum intenditur ; propter quod de omnibus aliis determinatur in scientia. Et dicitur subjectum quod dignissimum est inter ea de quibus tractat scientia, sicut metaphysica dicitur theologia, quia in dignissima sua parte tractat de divinis.

Hoc autem dicto modo interpretatio et enuntiatio differunt secundum rationem a propositione. Propositio enim est enuntiatio stans sub forma syllogismi. Et illi multa accidunt quae non accidunt interpretationi vel enuntiationi, sicut est habitudo trium terminorum qui sunt in praedicato et in subjecto, sine qua habitudine non sunt partes syllogismi: et de talibus determinatur in libro Priorum, ubi de forma syllogismi et de ejus potestate agitur. Interpretationi autem non convenit hoc, nec etiam enuntiationi: sed potius si interpretatio est, convenit ei interpretari affirmando et negando universaliter et particulariter, finite et infinite, et ut una est et multae, et ut contradictoria, et contraria, et hujusmodi, sine quibus perfecta de re non fit interpretatio per sermonem. Et ideo quia haec sunt sine syllogismi complexione et figura, in his ad syllogismum ut ad totum non debent reduci: et ideo quoad hoc non in libro Priorum, sed in libro proprio, qui Perihermenias dicitur, habent haec ipsa tractari: tales enim passiones non accidunt ex syllogismo, sed ex hoc quod interpretatio est, et acciderent ei quamvis nunquam esset syllogismus.

Ordinatur tamen hic liber ad librum Priorum,sicutPraedicamentorum et Principiorum libri ad istum : quia sicut ex ordinatis praedicabilibus subjecta et praedicata accipiuntur ex quibus interpretatio, sic ex interpretationibus et enuntiationibus ordinatis fit syllogismus. Et ideo materialiter et finaliter ordinatur ad syllogismum interpretatio. Dico autem materialiter non ut materia propinqua vel necessaria (sic enim ad syllogismum se habet propositio), sed sicut materia remota potens esse sub forma syllogismi. Finaliter autem ordinatur : quia quaeritur propter syllogismum, in quo posita elicit ignoti notitiam, ut dictum est. Sumitur enim penes secundum rationis actum, qui est componere et dividere, et est intellectus compositus: quia, sicut Aristot. in tertio de Anima dicit, intelligentia indivisibi-

lium est in quibus non est verum vel falsum est: etiam compositio quaedam intelligibilium est, et in hac compositione interpretantur ea quae sibi invicem insunt secundum rem: interpretatio enim omnis est secundum totum et partem et quantitatem et qualitatem et oppositionem et veritatis expressionem, quae sunt assumenda ad declarationem ignoti quod est complexum.

Et quia haec omnia ambit interpretatio et enuntiatio, ideo interpretatio commune subjectum est hujus scientiae.Diciturautem Perihermenias a AdminBookmark quod est de Graeca praepositione, AdminBookmark , et AdminBookmark ,

interpretatio, hoc est, de Interpretatione: quia Graeci ablativum non habent, sed genitivo utuntur pro ablativo.

Ex jam dictis quatuor quaestionum patet solutio vel quinque, scilicet de quo sit ut subjecto, et quis libri titulus, et quis finis, et quem ordinem habet in libris logicae. Cum enim logica in tria ordinetur, scilicet in scientiam incomplexorum, quae per diffinitionem habetur, de quibus jam dictum est: et in scientiam complexorum, quae in duo dividitur, scilicet in scientiam interpretationis eorum per quae devenitur in complexorum notitiam, et in scientiam syllogismi per quam quis ducitur ad complexorum cognitionem, quae post hunc librum tradetur : constat quod ista scientia secundum locum obtinet in scientia per quam venitur per notum in cognitionem ignotorum. Est enim de interpretatione eorum quae in syllogismo assumuntur ad notitiam ignotorum habendam.

Patet etiam solutio quaestionis qua quaeri potest, quare non de interpretatione in eodem libro cum syllogismo determinatur? Non enim determinatur in hoc libro de interpretatione secundum quod stat sub forma syllogismi, vel secundum quod proxima illi. Sed potius determinatur de ea secundum passiones proprias, quae conveniunt ei non secundum quod est materia syllogismi, sed conveniunt ei secundum seipsam, scilicet ut interpretatio per eam sit rerum colligibilium in syllogismo ad eliciendum notitiam ignoti per notum. Omnis enim scientia intellectiva fit ex praeexistenti cognitione.

Patet etiam solutio hujus quod quaeri potest, cui partiphilosophiae supponatur? Non enim est pars philosophiae essentialis vel realis, sed rationalis sive sermocinalis: considerat enim ens stans sub sermone : interpretatio enim valet ad habendam cognitionem ignoti complexi per notum complexum, quod quidem notum est in sermone interpretatio. Medium ergo locum obtinet inter libros logicae, cui accidens ministrat subjicibile et praedicabile. Et posterioribus iste liber ministrat quod in syllogismo colligitur.

Patet etiam, ut dicit Boetius, quod non bene dicit Andronicus , qui dicit hujus libri subjectum esse orationem. Multae enim sunt orationes et orationis partes, de quibus hic nihil intenditur vel tractatur, et quae magis ad grammaticum ordinantur si ordinentur ad finem congrui, vel ad rhetorem si ordinentur ad finem leporis, vel ad poeticum pertinent si ordinentur ad illa quae provocant ad abominationem vel delectationem vel ad aliquam imaginabilem utilitatem. Oratio ergo non est subjectum: multae enim orationes non sunt interpretativae vel enuntiativae, ut deprecativa, optativa, conjunctiva, et infinitiva.

Quod autem de auctore quaedam quaerunt, supervacuum est et nunquam ab aliquo Philosopho quaesitum est nisi in scholis Pythagorae : quia in illis scholis nihil recipiebatur nisi quod fecit Pythagoras. Ab abis autem hoc quaesitum non

est: a quocumque enim dicta erant recipiebantur, dummodo probatae veritatis haberent rationem. Causa enim efficiens extra rem est, et ab ea res non habet firmitatem vel infirmitatem, sed potius a ratione dictorum . Fuit autem Aristoteles hujus scientiae primus auctor. Et ideo non verum dicit Andronicus, hunc librum aliis attribuens. Et sic patet de ordine, et cui parti philosophiae supponatur, et de auctore, et de subjecto, et de titulo.