PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT III.

Quia verba secundum se dicta nomina sunt.

Ipsa verba secundum se dicta, hoc est, secundum se sola accepta (non in oratione ut partes orationis posita) nomina sunt. Cujus probatio : quia significant aliquod determinatum quodproprium estnominis, notam scilicet. Et si quaeratur, Quid est nomen hujus verbi quod est amo : dicetur quod nomen ejus amor est : et dicimus, hoc verbum amo est activum verbum. Et talia sic dicta ostendunt quod verba secundum se accepta (et non ad subjecta per compositionem reflexa) sunt accepta ut nomina. Hujus probatio : quia qui primo verbo imposuit tale nomen, et similiter qui simplici dictione dicit vel nominat verbum, talem intendit constituere intellectum, ut scilicet nomine illo tale verbum significetur. Et qui audit sic dicentem et nominantem verbum, quiescit in tali intellectu simplici, et non quaerit amplius. Sienimdicam verbum, et quaeratur quod verbum, et dicatur quod amo vel lego, verbum audiens statim quiescit, non autem quiesceret nisi esset sciens, quod amo determinati et certi verbi nomen est; et ideo per intellectum simplicem quiescit in illo. Verbum autem per se sumptum nondum significat verum vel falsum : non enim significat de re si est, vel si non est per negationem.

Et hujus causa est, quia verbum per se sumptum, neque est signum esse rei, neque signum non esse ; et esse quidem per affirmationem, non esse quidem per negationem. Ad hoc autem quod significetur ut esse, oportet quod actu componatur cum re cujus esse secundum aliquem actum vel passionem significat : et tunc proprie est verbum, quia tunc concepit compositionem determinatam ad id cujus est : unde secundum se sumptum nihil habet de verbi significatione. Hoc au- tem a majori probatur sic. Si enim aliquod verbum per se aliquid significet de intentione verbi, tunc maxime videtur, quod id verbum per se sumptum significet quod concipitur in omni verbo, et hoc est hoc verbum, est : sed si hoc verbum, est, purum et simplex dixeris, ipsum quidem nihil est et nihil finitum significat. Cum significet enim infinite quadam compositione, quam sine extremis non est intelligere, ut Avicenna dicit, si dicam, est, nihil penitus significat, nisi addatur quid est vel substantiali vel accidentali praedicato ut dicatur, est lapis, est album, vel est rationale, vel aliquid hujusmodi. Tamen hujus alia ratio est, quia compositio est medium conjungens composita : non conjungit autem nisi per rationem compositorum : et sic compositionis ratio sumitur a compositis : sic ergo verissime intelligitur illud quod dicitur de verbis secundum se dictis, quod nomina sunt.

Sunt tamen qui dicunt, quod verba secundum se dicta sunt verba in re verbi per infinitum accepta, ut amare, vel legere . Et dicunt illa in vi nominum esse, quia subjicibilia sunt sicut nomina : ut cum dicitur, legere est bonum, vel aliquid hujusmodi. Sed primum melius est, quia ille est intellectus Philosophorum. Contra hoc tamen quod dictum est, quod verbum secundum se sumptum non significat esse vel non esse, objicitur per instantiam de verbis exceptae actionis, ut fulminat, tonat. Sed ad hoc facilis est responsio : quia verbum illud non habet hoc in quantum verbum est, sed in quantum est exceptae actionis.

Adhuc autem si de verbis primae vel secundae personae objicitur, in quibus determinatum est suppositum, eodem modo solvitur. Hoc enim non habent illa verba in quantum verba, sed in quantum determinant certum agens. Et ideo non est instantia de istis. Haec igitur de verbo dicta sunt quan-

tum ad naturam interpretationis, de qua hic principaliter quaerimus : quia enim non interpretamur nisi aliquid quod est ut esse, de alio quod est ut ens, et nomen significat ut ens, verbum autem ut esse, ideo non oportet hujus plures partes interpretationis quaerere. Pronomen non significat ut ens finitum et perfectum.

Participium autem non significat ut esse per comparationem ad id ad quod est reductum : et ideo non perfecta ratione sunt elementa interpretationis : propter quod de illis omittendum est. Habitis autem elementis interpretationis, nunc ea sunt quaerenda quae formalia sunt principia interpretationis.