PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT III.

De parte proaemiali.

Procedentes ad tractandum de interpretatione sive enuntiatione, determinabimus primo de enuntiatione sive interpretatione simplici, antequam quidquam dicamus de interpretatione ad maximam contracta. Et determinabimus quae conveniunt ut partes vel ut passiones enuntiationi simplici. Ad tractandum ergo de enuntiatione oportet primum constituere, quid sit nomen, et quid sit verbum, secundum acceptionem logicam : quia compositum non cognoscitur nisi sciatur ex quot et qualibus est: quia principia esse compositi sunt componentia. Et quia sunt principia in esse, sunt etiam principia sciendi rem illam, cujus ista sunt principia. His igitur rationibus praecognoscere oportet et constituere, quid nomen, et quid verbum. Adhuc autem quia enuntiatio est, in qua enuntiatur aliquid de aliquo. Nomen autem est de quo enuntiatur. Verbum autem est quod de alio enuntiatur. Et sic nomen et verbum (sub ratione enuntiati et de quo enuntiatur) cadunt in diffinitione enuntiationis: propter quod primum oportet constituere, quid nomen, quid verbum. Postea imme- diate, quia verbum non enuntiatur de nomine nisi mediante compositione cui accidunt affirmatio et negatio, oportet determinare, quid affirmatio, et quid negatio, quae sunt circa compositionem, et sunt oppositionis principia: quae quidem oppositio licet sit inter affirmationem et negationem aequaliter, tamen oppositio non causatur nec completur nisi inter negationem. Ens enim non est causa oppositionis alicujus, sed potius non ens ad ens relatum: et ideo completur oppositio in negatione : propterea in divisione et prooemio isto negatio praeponitur affirmationi.

Quod autem quidam dicunt duplicem esse causam negationis, defectum scilicet generalem esse, sicut antequam mundus esset nihil fuit de esse mundi: et defectum particularem, scilicet quod non fuit hoc vel illud. Et dicunt quod negatio quae causatur a defectu generali, praecedit affirmationem, sicut mundi esse est post non esse mundi. Negatio autem causata a defectu particulari, sequitur affirmationem quam semper sibi praeponit . Hoc trufa est, et nihil valet ad propositum: quia constat quod Peripatetici de defectu generalis esse nihil loquuntur, nec de negatione ab illo defectu causata : unde hoc est frivolum. Sed primo modo dicendum quod scilicet quamvis negatio affirmationem sequatur secundum naturam, tamen quia oppositio completur in negatione, propter hoc aliquando praeponitur affirmationi, praecipue ubi agitur de affirmatione et negatione, prout sunt principium oppositionis sicut fit hic. Dico autem de affirmatione et negatione quae sunt opposita tanquam materialia ad enuntiationem, eo quod nomen quidem est subjectum, verbum autem praedicatum. Est autem enuntiationis pars compositio, cui accidunt affirmatio et negatio, quae quia partes sunt enuntiationis vel partium accidentia sive passiones, vocamus materia-

lia enuntiationis principia et ideo de illis praemitti oportet et constituere, et postea de formalibus consequenter tractare secundum differentiam et speciem diffiniendam (quae est enuntiatio) et secundum genus proprium quod est oratio.

Unde cum dicimus, quod primum oportet constituere, intelligimus primum in ratione principii constituentis. Et cum dicimus " oportet ", intelligimus quod hoc habet necessitatem suppositionis sive finis. Si enim debeat cognosci interpretatio, tunc oportet sic fieri: non tamen hoc est necessarium simpliciter, secundum quod necessarium est quod non potest non esse. Propter hoc autem, quod dicimus " constituere ", intelligitur quod haec constituuntur, quae ipsa contestatione sunt haec quae sunt. " Nomen " autem a grammatici contestatione non sufficit ad hoc quod pars enuntiationis sit constitutiva, si significat substantiam cum qualitate, substantiam ejus cui imponi- tur, et qualitatem a qua imponitur: et sic non facit nisi notitiam de re cujus est nomen: nec hoc modo aliquid enuntiatur de ipso. Nomen autem prout hic statuitur, statuitur secundum formam qua de ipso aliquid potest enuntiari, et ideo constitutione dialectica talem accipit formam " nomen et verbum ".

Constitutis autem his postea consequenter intendendum quid sit " affirmatio et negatio ". Haec enim (cum qualitates sint) non primo constituunt enuntiatiationem, sed consequenter: quia accidunt compositioni enuntiationis. Et hujusmodi principiis sic habitis enuntiationis materialibus, circa quae ponitur forma enuntiationis, intendendum est de formalibus principiis, quid scilicet enuntiatio secundum differentias constitutivas quae in nomine speciei importantur, et quid oratio quae est genus enuntiationis contrahendum per differentias ad enuntiationis constitutionem.