PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT I.

Qualiter verbum est de consideratione logica.

Interpretatio (quae de re sicut est vel non est interpretatur) non potest fieri solo nomine, sed oportet quod verbum adjungatur : quia verbum per hoc quod significat agere vel pati (quod est substantiae nominis proprium) significat illud quod inest nomini. Inesse autem in eo quod inest, causa est praedicationis de altero, sicut in scientia Universalium dictum est : et ideo interpretatio de esse vel non esse rei non nisi per verbum fieri potest. Propter quod de verbo in scientia de interpretatione determinari conveniens est : quia est alterum interpretionis elementum.

Et si objiciatur quod verbum non semper est praedicatum quod de altero dicitur, sed ut frequenter praedicantur nomina, ut homo est animal, Socrates est homo, homo est rationale vel risibile vel album, et sic de aliis quae sub quinque universalibus et praedicatis continentur, Facile est solvere : quia praedicatum est duplex, scilicet materiale, et formale. Formale quidem est, quod intra se concipit formam per quam retorquet ad alterum cui inest, et de quo est ut de subjecto : haec autem forma non est nisi compositio : et hanc formam verbum (per hoc quod alterius est) in se concipit. Et ideo solum verbum praedicatum formale est. Hoc autem probatur exemplo : quia cum dicitur, homo currit, sensus est, homo est currens, ut participium sit res verbi praedicata materialiter : ipsum autem quod dico est quod est nota compositionis, formam dicit qua res verbi refertur ad subjectum sicut inhaerens sibi vel aliquid ejus, et ut aliquid quod de ipso sit : talis autem forma non est concepta in significato nominis.

Si autem quaeritur ratio, quare compositio magis concipitur in verbo quam in nomine, praecipue cum compositio media sit inter composita, et aequaliter videatur utrumque extremorum respicere ? Dicendum cum Dionysio, quod nulla compositio est a primo, sed omnis compositio incipit et principiatur a secundo. Primum enim ut primum nulli inest, sed secundum potest inesse. Adhuc quia per verbum significatur id quod inest, ideo in secundo concipitur compositio et non in primo.

Si ergo aliquis dicat quod vere quinque sunt praedicata quae sunt vere universalia, et sic non solum verbum est praedicatum, Patet responsio : quia omnia illa materialiter sunt praedicata, solum autem verbum est praedicatum formaliter propter jam inductam rationem. Unde etiam nec pronomen nec participium formaliter est praedicatum, propter quod de istis in logicis ut de partibus interpretationis non determinatur.

Determinantes ergo de verbo secundum logici intentionem et de nomine, non vocamus ea subjectum et praedicatum : quamvis tamen nomen sit subjectum de quo alterum est, et verbum prae-

dicatum quod est de altero : quia subjectum in ratione subjecti non est nisi prout est in enuntiatione et stat sub forma enuntiationis : et similiter est de praedicato si in ratione praedicati accipiatur : et hoc modo notitia subjecti et praedicati pendet ex notitia enuntiationis : et sic subjectum et praedicatum sunt posteriora in ratione quam enuntiatio et non priora. Cum ergo hic quaerebamus elementa enuntiationis quae in ratione priora sunt composito, determinamus ista elementa sub ratione nominis et verbi, et non sub ratione subjecti et praedicati.

Patet etiam ex dictis, quare de aliis partibus orationis non determinamus. Illae enim vel non significant aliquid, vel sunt consignificantes tantum cum aliis ut partes indeclinabiles. Si enim dicam in, vel supra, vel olim, vel unde, vel et, vel ergo, nihil penitus significat nisi addatur aliquid circa quod ponitur modus quem illa pars importat, sicut si dicatur in domo, vel supra stagnum, vel olim fuit bellum Trojae, vel aliquod tale. Pronomen autem quia significat substantiam meram sive puram, non veram de re potest facere interpretationem, et ideo ad logicum non pertinet nisi prout finitum demonstratione vel relatione ponitur pro nomine finito : propter quod etiam proprie loquendo pronomem infinitari non potest, quia quod per seipsum infinitum est, superflue infinitaretur. Participium autem res verbi est, quae in verbo materialiter continetur : et ideo nec formaliter nec materialiter est elementum constituens enuntiationem : propter quod de talibus non determinat logicus.

Sicut autem de nomine tractamus, sic etiam de verbo tractabimus secundum potissimam verbi acceptionem, et non secundum quod ipsum considerat grammaticus : quia grammaticus considerat ipsum ad finem congruae orationis, et ideo accidentia verbi perquirit secundum quod verbum congruae vel incongruae enuntiationis potest esse principium :

logicus autem refert ea ad finem veri vel falsi, per quae fit interpretatio : et ideo non considerabimus de verbo nisi illa quae faciunt ad hanc intentionem.