DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT IV.

De improbatione erroris eorum qui dixerunt montes et valles non causari e cavatione aquarum.

Hinc autem de proprietatibus terrae erit dicendum quantum sufficit huic inceptione Multa enim de his dicta sunt in libro de Natura locorum ''et latitudine eorum : sed hic tantum proprietatem illam quam figura terrae videtur recipere, oportet nos explanare. Et haec est causa montium et vallium.

Dixerunt autem quidam antiquissimorum Philosophorum, quod causa montium et vallium non fuit nisi commotio aquarum. Terra enim, inquiunt, in principio suae compositionis fuit rotunda levis superficiei super corpora caelestia, non habens aliquos montes vel valles : sed mare et diluvia fecerunt montes : mare enim quod non semper stat uno loco, sed mutatur de loco ad locum, ut inquiunt, cavaret loca rara et mollia : et quod erasit et alluvione abstraxit, addit locis aliis. Et ideo loca rara cavata sunt facta loca fluviorum et marium : et factae sunt foveae et valles. Loca autem quibus facta est additio, facta sunt montes. Similiter autem aqua diluvii per motum undarum alluvione cavavit, et fecit foveas et valles, et abrasum addidit aliis locis : et ibi facti sunt montes. Qui autem sic dicunt, in idem consentiunt cum eis qui confitentur mare mutari secundum motum aliquem sphaerae coelestis : et his jam contradiximus in libro superiori hujus scientiae, et improbavimus opiniones eorum ibi : et ideo disputationem illam non dicamus hic. Sed illis contradicere volumus ad propriam positionem ipsorum per rationes fundatas super signa. sensibilia, et super geometricas demonstrationes.

Dicamus igitur, quod si aqua cavavit terram, aut hoc fecit aqua pluviae descendens ab aere, aut hoc fecit aqua stans super superficiem terrae. Si autem hoc dicatur fecisse pluvia : et cum dicatur a principio suae compositionis et creationis fuisse rotunda in qua nec fuit mons, nec vallis, oportuit secundum istos, quod tota esset versa sub aquis et inducta aquis per totam superficiem in circuitu, sicut indumento aequaliter undique se operiente. Si ergo tunc pluvia descendit suporterram, illa pluvia cecidit super aquae superficiem, et non in superficiem terrae. Oportet ergo quod opinio eorum fuerit sic quod putaverunt, quod haec aqua ab aere super aquam distillans non cessaverat perforare et cavare terram parum et parum donec fecerit montes et valles : et hoc penitus est irrationabile, cum illa aqua pluviae non tetigerit terram, nec moverit eam, sed superficiem tantum. Si autem dixerint quod aqua pluviae non fecit hoc, sed potius terra a principio suae creationis fuit rotunda et levis, sicut diximus : et per mensuram aliquam temporis steterit aqua super eam aequaliter in circuitu operiens eam, et tandem post aliquod tempus movit aquam, et excitavit undas, et ex illis cavata est terra, et fecerunt undae illae quiddam ejus profundum quod est vallis, et quiddam eiusgib-

bosum quod est mons : tunc sequitur ex illo dicto inconveniens cujus contrarium demonstretur.

Dicemus enim contra hoc sermonem necessarium, cui testificatur visus : ventus enim non nisi ex vapore sicco : et ideo etiam sedatur ventus per humorem pluviae. Si ergo tunc terra tota fuit cooperta acinis, quomodo potuit elevari fortis vapor siccus, cum et humor aquae prohibuerit eum, et frigiditas aquae constrinxerit eam terram, ut non sineret eam vaporare multum ? Amplius autem cum aqua fuit velamen terrae in circuitu, quomodo potuit esse ut esset vento motus aliquis fortis? si enim esset in rerum natura, sicut esse putaverunt, absque dubio nullus esset motus omnino. Sic ergo patet quod a principio creationis suae terra cavata est vallibus, et elevata in montibus, et falsificata est opinio adversariorum, et destructa est sententia eorum qui putaverunt contrarium hujus.