DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT I.

Quae libri intentio, et de proprietatibus elementorum quae sunt grave et leve ? ex quo elicitur error eorum qui dixerunt ignem elementum non esse.

Quoniam autem complevimus jam communiter ea quae de Natura locorum et distinctione dicenda sunt in physicis, su peresse videtur nobis, ut proprietates elementorum, quas ex orbe et locis habent exponamus. Et in hoc opere sequentes Aristotelem archidoctorem philosophiae, duos libros particulares inducemus, in quibus complebimus hanc scientiam : in quorum primo proprietates elementorum naturales declarabimus, et in secundo docebimus accidentales quae aliquando elementorum inducunt corruptionem, ita quod non a specie corrumpuntur, sed corrumpuntur eorum qualitates.

Dicamus ergo, quod postquam praemissus est a nobis sermo doctrinalis physicus de Coelo et Mundo, et determinavimus de illo sufficienter, eo quod mo-

bilis circularis, et mobilis recti naturas et passiones ibi induximus, videtur adhuc nobis aliquid de scientia mobilium illorum remanere, quod est de proprietatibus et passionibus eorum. Et ideo inducimus hunc librum, ut determinemus omnes proprietates elementorum tam in alto positorum, ut est elementum quintum, quam in loco inferiori, ut sunt elementa quatuor. Modus enim noster est constrictos et brevis, ita tamen quod sit sufficiens ad notitiam proprietatum quatuor elementorum. Tangemus autem dicta Antiquorum circa hanc materiam, ut certior sit doctrina nostra. Et quaecumque dicemus de elementis, verificabimus per signa visibilia et sensibilia : quandocumque enim sensitivi congruunt, electissima sunt in physicis. Oportet enim nos omnem proprietatem elementorum agnoscere antequam loquamur de transmutatione corporum, generatione, corruptione, et alteratione, et augmentis : quia elementa sunt illarum transmutationum principia. Et nisi bene elementorum naturae et accidentia sciantur, ignorabuntur eorum omnium naturae quae causantur ab ipsis.

Ex his autem quae in libro Coeli et Mundi ''diximus, constat duorum generum esse elementa. Est enim quoddam elementum primum corporum efficiens et uno ingrediens compositionem per substantiam et esse, sed influens omnibus tam compositis quam simplicibus suas virtutes. Et hoc dicitur quintum elementum divisum ab omnibus aliis, habens cum elemento similitudinem : quia ipsum est faciens compositionem et immixtum composito per virtutem.

Alia autem elementa quae materialiter sunt ingredientia compositum, et sunt primae corporum materiae sunt quatuor quae notata sunt nobis ex dictis pluries in praecedentibus libris. Horum autem quoddam est leve simpliciter, .et quoddam est grave simpliciter, et quaedam sunt graviora aliis, et leviora aliis. Terra enim frigida et sicca existens gravior est inter omnia elementa, non habens gravitatem comparatam tantum, sed gravitatem simpliciter. Gravius in elementis post terram est aqua quae est frigida et humida. Quod autem gravius est post haec duo, est aer qui calidus et humidus est. Ignis autem non habet gravitatem omnino, sed ascendit super omnia.

Et si dicatur haec tria elementa sequi in gravitate minori quam ipsa sint, comparatio est abusiva, nisi distinguatur duplex ignis : ignis enim qui est in materia propria, et ignis qui est in materia aliena non per se igni assimilata. Et primus quidem nihil omnino habet gravitatis. Secundus autem habet gravitatis aliquid, quae tamen non venit ad actum descendendi inferius, propterea quod, vincitur a formis ignis materia talis.

Quia terra vero facta est gravior elementorum, ideo est inferior in loco. Et quia ignis factus levior elementorum, ideo est altior eorum in loco. Duo autem media quae sunt aer et aqua, medium sortita sunt locum. Haec omnia expedita sunt in libris tertio et quarto Coeli et Mundi.

Fuerunt autem quidam priorem Philosophorum non consentientes in numerum elementorum qui dictus est. Dicebant enim ignem non esse elementum : eo quod ipsum non videtur primum corporum, sed ante se secundum naturam habere aliud. Dicunt enim ipsum generari per motum coelestis corporis ex elemento alio quod est aer. Ratiocinati enim sunt dicentes nullum esse corpus elementum quod est ex alio generatum, quoniam elementum est primum ex quo alia generantur. Ignis autem qui levior est omnibus eorum quae sunt in loco, non potest nisi ex confricatione aeris ad coelum ex motu coeli. Sicut enim diximus in libro Coeli et Mundi, caliditas ignis causatur ex confricatione ex motu coeli inter genera duo, quorum unum est aer qui est materia ignis, et alterum coeli motus quod est efficiens et inducens formam. Exemplum autem hujus inducunt dicentes resudationem humoris naturae non esse elementum : eo quod sit calore radiorum solis et humore terrae quasi materia. Propter quod ignis non videtur esse primum corporum efficientium vel materialium. Et cum non sint plura corpora, non videtur ignis esse elementum, cum elementum ab omnibus esse supponatur primum genus corporis efficientis, et secundum genus corporis materialis.

Est autem necessarium contradicere his ex eis quae supponunt. Dicunt enim quod aer est corpus pertingens ad coelum, et quod ipse est inter sphaeras coelorum, et quod non mutatur in ignem nisi permotum coeli. Si igitur haec vera sunt quae dicuntur esse, necesse est quod dieant multos esse ignes. Generabitur enim unus ignis inter orbem Lunae et orbem Mercurii, alius inter orbem Mercurii et orbem Teneris,.et alius inter orbem Veneris et orbem Solis, et alius inter Solis orbem et orbem Martis, et adhuc alius inter orbem Martis, et Jovis, et inter orbem Jovis et Saturni generabitur ignis ex simili causa quam dicunt quae est fricatio orbis ad aerem, vel fricatio orbis ab orbem. Maximus autem horum ignium erit ille qui est inter orbem Saturni et sphaeram stellarum fixatum : eo quod sphaera stellarum fixarum major est omnibus inferioribus sphaeris, et plura habet in se corpora quae stellae dicuntur, cum quaelibet inferiorum orbium non habeat nisi corpus unum. Igitur secundum dicta id corpus quod im-

plet inter sphaeras, erit corpus igneum generatum ex aere qui illic est ex confricatione cujuslibet sphaerae ad inferiorem consphaeram suam : et quidam jam concesserunt Philosophi qui de secta Platonis et Democriti sunt et quorumdam aliorum inducentium simile, ex hoc quod inducunt ignem generari ex hoc quod ferrum colliditur ad lapidem : ferrum, inquam, quod est sicut focile formatum, est focile vocatum.

Amplius inducunt autem simile in arboribus quae siccae sunt in montibus ubi liberum accessum habet aer, aut in desertis planis undique patentibus vento et spisse consitis. Cum enim super illos procellose et tempestuose forti sufflatione flat ventus, ex confricatione earum ad invicem egreditur ignis consumens arbores, praecipue in tempore sicco et in regione sicca in qua arbores non superfluo abundant humido exstinguente, aut in quibus est humidum oleaginum et unctuosum, sicut est in abiete et pinu.

Adhuc autem adducunt de fossoriis quibus aliquando descendentibus objicitur lapis durus ex diverso : et tunc emicat ignis. Horum autem similia adduci possunt multa : eo quod plurima tam in physicis quam in artibus reperiantur.

Sed nos non oportet ad. horum sermonem multum esse sollicitos. Quia haec determinavimus in libro Coeli et Mundi , ubi ostendimus hoc corpus non esse susceptibile peregrinamini impressionum et extranearum : nam in materia coeli non generantur qualitates quae in aliis corporibus generantur. Nec est ibi talis violentia et confricatio, cum motus coeli non sit contra naturam coeli, sed secundum naturam, licet primum movens sit intelligentia : aerem autem illuc non pertingere, nec illuc ascendere, eo quod natura super omnia ascendit, cum non sit simpliciter levis, sicut patet ex ultima parte libri Coeli et Mundi . Nec est conveniens ratio concludens non esse id elementum quod ex alio generatur. Simplicium enim quodlibet generatur ex alio per circulum. Sed si ex aliquo generetur, quod secundum formam esset posterius ipso, et maneret in generato secundum virtutem, et esset primum, tunc non esset elementum quod sic ex. alio generetur. Horum autem nihil verum est in generatione ignis : ignis enim ex aere ponatur generari, sicut in libro Peri geneseos determinatum est, elementorum generatio ex invicem est circularis. Sed tamen quia nihil salvatur generatione in generato nisi materia, ideo est simplex quod generatur, sicut et generatur ex simplici : et utrumque est elementum, licet unum tempore sit in tali generatione. Nec est verum quod dicunt ex aere generari ignem per confricationem : aer enim non ascendit ad locum ignis, etiamsi ignis intelligatur removeri a loco suo. Et ideo primum corpus quod generatur, est in concavitate coeli, non est ex aere, sed potius ignis erit ibi primum quod productum est in materia elementali, sicut diximus in libro Coeli et Mundi, et in libro de Natura locorum.