DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT II.

De corruptione aquae per calorem thermarum.

Quoniam autem praemissus sermo de corruptionibus aeris habitus est, tunc consequens est, ut de proprietate qua corrumpitur aqua secundum qualitatem dicamus : quoniam de saporibus ejus aliquid erit dicendum. Loquamur igitur de causa thermarum physice : hoc enim ad nos pertinere videtur : eo quod antiqui naturales de eis loqui tentaverunt. Dicemus autem terminantes in universali quantum sufficit huic inceptioni, quoniam thermae singulae proprias habent passiones et accidentia, de quibus lon- gurn esse dicere : nec hoc pertinet ad hoc negotium : quia non accidit aquis in quantum calidum tantum, sed in quantum sunt sulphure permixtae, vel aliquo alio hujusmodi.

Primo autem oportet scire, quod thermae in Graeco idem sonat quod calida in Latino. Et ideo hic suscepimus dicere quare quaedam aquae calidae de terra egrediuntur. Milesius autem qui Romae fecit observationes astrorum, et fuit de antiquis Italicis Philosophis, conatus est dicere causam in qua multi sunt secuti eum. Dixit autem, quod causa caloris thermarum est, quod vapor et ventus includuntur in concavitatibus terrae, qui vapores calidi sunt, sicut apparet in hyeme : quia illi calefaciunt aquas fontium et puteorum : ergo tales vapores in aquatilibus locis magis calidi sunt quam in aliis : et in concavitatibus a superficie terrae solida reflectuntur in aquas et calefaciunt eas : et ideo calidae egrediuntur. Nos autem contra hoc dicimus dictum Milesii esse inconveniens : quoniam vapor ille in aquas reflexas est localis et finitus et aquae permixtus : quod autem aquae permixtum est, egreditur cum aqua : ergo finibilis est vapor ille : et tunc deficit calor in aqua. Videmus autem non deficere calorem in aqua. Ergo ex tali causa fuit causatus : et tunc Milesii dictum non habet veritatem.

Remphilus autem quidam Philosophus causam contrariam Milesio visus est dicere, in qua etiam multi crediderunt ei. Dixit enim terram in loco thermarum subtus esse raram, et non conjunctarum partium, et non mollis infundo, sed duri corticis in superficie : quia aliter retinere calorem non posset. Solis autem radios dixit continue terram perurere : et hanc adustionem in visceribus terrae congregari et adunari dixit in locis raris et mollibus quae duras habent superficies. Et ideo in locis illis aquas quae forte manant, calefieri et emanare calidas. Nos ratione geometrica utentes contra haec dicimus, quod sol tantum declinat in cir-

culo declivi a quolibet loco in quantum accedit ad ipsum, sicut patet consideranti quantitatem declinationis solis in Meridie et in Aquilone aequaliter per lineas umbrae ipsius solis in instrumentis geometriae. Ergo si calefacit aliquem locum in aestate, eumdem refrigerabit et in hyeme. Si ergo propter calorem solis in terra congregatum aqua calefit a calore loci, tunc vel in toto diminuetur, vel in toto deficiet calor ille in hyeme. Et nos contra illum invenimus : quia aquas thermarum aequaliter invenimus calidas in temporibus quatuor, hyemis videlicet, et autumni, et veris, et aestatis, et forte in hyeme sunt intensioris caliditatis quam in aestate. Ergo sermo Reniphiii est inconveniens et falsus.

Democritus autem dixit quod causa caliditatis hujus aquae est, quia in montibus per quos transeunt istae aquae, sunt magni montes calcis : et calx habet poros non rectos, sed tortuosos in quibus diu retinet ignem, cui cum superfunditur aqua, transiens per calorem, illa sonat quasi exstinguatur ignis in ea et calefit aqua : et ideo egreditur aqua calida ad superficiem terrae. Et quod sonus exslinctionis non auditur, hoc ideo est, quia in ventre terrae est, et exterius audiri non potest. Ignis autem qui est in ventre terrae, ibi secundum Democritum generatur ex confricatione vaporum et venti ad materiam sulphuris vel anast albi, et comburit lapides montis in calcem : et haec est una causa generationis calcis sub terra, sicut dicebat Democritus.

Alia autem causa est, quod calor solis in terra unctuosa et glutinosa aliquando per frigidum circumstans comprimitur in ventrem montis : et tunc comburit eam in calcem, et aliquando in carbones saxeos : quoniam si vincit in toto humiditatem et extrahit eam, tunc convertitur in calcem. Si autem non in toto vincit, sed dividit tantum et adurit, tunc vertit in carbones : et quales sunt carbones qui inveniuntur juxta civitatem Laodicensem in magna quantitate. Haec igitur est causa quam assignavit Democritus.

Huic autem sermoni contrarium videtur esse. Calx non calefit nisi alterata assata igne calido, et posita in ipso diu : et tunc caliditas locata in ea egreditur et facit aquam calidam quando superinfunditur ei, et finitur caliditas illa post modicum tempus in quo potest exstingui ignis qui est locatus in calce : et tunc deberet finiri caliditas aqua). Et hoc nos non videmus, sed potius invenimus eam caloris esse perpetui.

Adhuc autem licet nos dixerimus qualiter ignis devenit in montem quem comburit in calcem, quod Democritus non dixit: et ideo non ostendit qualiter ad calcem quae est in ventre montis, pervenit ignis. Sic ergo error et insufficientia sequitur ex sermone Democriti.

Quia autem jam per ante dicta manifestatur falsitas quorumdam Antiquorum in causa thermarum, volumus nunc dicere sermonem qui rectus est et applicabilis intellectui ad comprehendendum.

Dicamus igitur, quod aqua illa currit super mineras sulphuris incensas : et propter id calefit et egreditur calida. Signum autem hujusmodi est, quod odor sulphuris semper invenitur in aqua thermarum : et aliquando invenitur etiam in ea sapor sulphuris ex sulphure aquae mixto. Sulphur enim de facili accenditur sub terra vel vapore vel ex motu vaporis terrei : sicut generatur ignis in nube vel ex motu et confricatione venti ingressi per concava aliqua in terram : vel etiam ex hoc quod comprimitur calor qui impressus est terrae a radiis solis ad unum locum per circumstans frigus : et tunc inflammat mineras in illo loco inventas, sicut diximus superius, et tunc calescit ignis in materia sulphuris, et materiam unctuosam, et aquam manantem per ipsam calefacit : et ideo caliditas egreditur. Si enim carbo candelae accensae et exstinctae recipiatur antequam in toto mortificetur ignis, et sulphur tenuiter desuper informetur et pulverizetur, flammam dat

sulphur. Similiter autem fiet si gluten per motum luti cum naphta et sulphur dispergatur : et intingatur in eo licinium et accendatur, comburitur quasi inexstinguibiliter : est enim naphta quoddam genus bituminis in Persia inventum quod magnae est adhaerentiae, et habet giutinosam et viscosam pinguedinem, et est sicut amurca olei : et quando commiscetur cum sulphure, fit inflammabile : cujus ignis adhaeret miro modo ei super quod projicitur : et non potest exstingui nisi totum simul operiatur. Alius est modus exstinguendi, ut dicitur, et est per projectionem urinae super ipsum. Aqua autem non exstinguit ipsum de facili : quia aqua non intrat ipsum, nec adhaeret ei propter pinguedinem : et talis est materia per quam transit aqua thermarum calida. Qualiter autem ignis generetur in ipsa, in sequenti capitulo ostenditur : quia una causa est accensionis in materia illa, et in materia Vulcani.

Sed movet forte aliquem quare illa materia non consumitur ab igne, et sic aqua refrigescat ? Sed hujus causa est in aliquo loco regeneratio continua materiae. Sulphur enim et naptha facilius sunt generationis in loco minorati : et compertum est aquam pluviae descendentem sub monte, et fundamenta thermarum statim in naturam sulphuris et naptha? converti : et cum sic continue regeneretur accessus, in ea non exstinguitur.

Et est advertendum, quod circa loca talia, quod saepe locus unde emanat aqua illa, ita profundae est voraginis, quod si immittantur longissima ligna, ea in se trahit infra parvum tempus, ita quod videri non possint : quod procul dubio facit calor qui ad se trahit ea quae tangit : et ideo ligna talia absorbentur. Et hujus signum est, quia circa foramen ebullitionis hujusmodi aquae fit stagnum parvum de eadem aqua : et longum gracile quod bene possit capi a foramine in stagno illo, trahit ipsum in foramen, et absorbet ipsum. Si autem aliquando frigida aqua facere inveniatur, contingit hoc quod aqua removet dum trahit ipsum ad foramen nisi infigatur in foramen : et si mergitur lignum et absorbetur a foramine, hoc contingit ideo, quia foramen est amplum et rectum usque ad terrae concavitatem unde manat aqua : et aqua non est tanta, quod possit ponderositatem ligni portare, neque spiritus expellens aquam de foramine est fortis : et tunc paulatini mergitur.

Objicitur autem ad hoc, quod multi mirantur, quod frequenter inveniuntur duo foramina prope juxta se posita, quorum unum evomit aquam frigidam., et alterum calidam : et causa hujus est, quia licet foramina exteriora sint propinqua, tamen interiora quae sunt thesauri aquarum, distant a se invicem. : et ideo contraria in frigore et calore est aqua quae egreditur in hyeme etiam quando pori terrae per frigus sunt constricti, et nihil potest evaporare de calore aquae. Invenitur aqua thermarum in hyeme calidior quam in aestate, licet semper habeat calorem et in hyeme et in aestate : et ideo etiam quando bene operitur, longe ducitur calida : quia de calore sibi impresso tunc quasi evaporare potest. Est autem haec aqua desiccans vehementer propter sulphur quod in ea est : et ideo seabiosi et epileptici aliquando intrant in ea, et convenit eis ad sanitatem recuperandam.