DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT I.

De corruptione aeris ex vapore inferiorum.

Postquam autem praemisimus quaecumque sunt necessaria ad elementorum corruptionem sciendam, tractemus nunc de elementorum corruptione. Quatuor enim elementa corrumpuntur secundum suas qualitates quae sunt terra, aqua, et aer, et ignis. Sentimus enim aliquando corruptionem in illis : aer enim aliquando plus quam debet, infrigidatur, et aliquando plus quam debet, calefit : aliquando autem pius quam natura exigit, humecta-

tur : et aliquando exsiccatur plus quam oportet. Similiter autem et aqua plus quam debet infrigidatur et calefit. Accidit autem aquae aliquando dulcedo, et aliquando amaritudo, et salsedo, et hujusmodi. Sed de his non tractabimus hic, eo quod non accidunt aquae simplici, sed commixtae cum aliis elementis. Terra autem et plus quam debet, infrigidatur et calefit, et alias recipit corruptiones. De omnibus autem tractandum est, ut sciatur causa illarum corruptionum. Quia autem ignis non recipit corruptionem aliquam, eo quod caliditate intensiva omnem consumit corruptionem : et ideo dimisso igne qui est elementum supremum in loco, et primum de aere dicamus.

Corrumpitur autem aer dupliciter : aliquando videlicet ex inferiori invenenante et corrumpente ipsum. : aliquando autem ex superiori corpore aliquo coelesti corrumpente ipsum. Ex inferiori quidem, sicut ex spiritu animalium venenosorum, cui corruptioni similis est quae est ex vapore venenoso, vel ex cadavere, vel ex palude, vel ex aliquo alio resoluto, cujus unum intellectum subjiciemus ad intellectum omnium aliorum. In diebus enim

Philippi regis Macedoniae, qui vocabatur Philippus audens, et fuit Philosophus, et praecipue Astronomus, et erat pater Alexandri magni, fuit via inter duos montes Armeniae minoris, quae diu. erat salubriter a multis transeuntibus frequentata : subito autem accidit ex. veneno aeris nullum posse transire per viam illam, quin in monte exspiraret et caderet mortuus. Philippo autem interrogante causam a sapientibus, causam reddere nesciverunt, donec vocatus fuit Socrates qui regem fecit erigere aedificium altum ad montium aequalitatem : et fecit Socrates speculum de chaly.be planum, non convexum, neque concavum, sed plana superficie bene politum et bene mundum, ut plene ad planum speculum ab omni loco montium fieret reflexio, quod non posset fieri ad convexum, quoniam non. fit reflexio ad convexum nisi a distantia et oppositione determinata. Ad planum autem ab omni loco subtus scilicet et ex opposito fit reflexio : et exsultant in eo res secundum propriam ipsarum quantitatem. Speculum autem illud planum loco montis opposuit, et in eo vidit duos dracones, unum in uno monte, et alium in alio monte, magnos secundum genus suum. Est enim serpens cubitalis qui draco vocatur, et habet morsum et venenum mortiferum : quod si fuissent dracones maximi, sicut quidam fingunt, quod dracones sunt majora animalia quae inveniuntur, bene vidisset eos Socrates sine speculo. Hi autem dracones aperuerunt ora contra se invicem, et infecerunt aerem in. medio ex vapore ventris sui, qui egrediebatur ex orificiis eorum : et dum sic contemplaretur, quidam equites ignari periculi transeuntes ceciderunt de bestiis mortui ex veneno diffuso in aere. Et ex. hoc scivit, quod infectio causabatur ex vapore resoluto de ventribus draconum : et hoc festinanter regi nuntiavit. Praecepit autem rex, quod quidam tecto ore et naribus et omnibus poris per quae poterat attrahi aer infectus, exiret, et interficeret dracones : quibus interfectis salvatus est locus, ita quod amplius non accidit in eo quod acciderat: et miratus est rex de industria et sapientia Socratis. Corruptio autem aeris illa fuit ex vapore resoluto ex draconibus.

Sicut etiam inficitur aquaex corruptione jusquiami, quando projicitur in lacunis vel fluminibus. Quando enim putrescere incipit jusquiamus, tunc inficit aquam : et oppilativa efficitur, ita quod pisces et alia animalia aquatica nituntur exire de aquis, et errant in aquis quasi sint ebrii. Hoc tamen in aere plus accidit : quia aer propter naturalem calorem suum plus corrumpitur quam aqua, quae frigiditate sua restringit aliquantulum, et non siuit ita cito et vehementer putrescere. Haec autem herba triplicis coloris esse consuevit in radice : haec est nigra, rubra, et alba. Et Hos niger quasi respersus est sanguineo colore. Flos autem rubeae citrinus est, et Hos albae est albus. Et nigra est quae effectum habet : quia, ut dicitur, efficaciter operatur : et post haec rubea. Alba autem forte hoc non facit, nisi sit multa quantitas ipsius : est enim frigida vehementer et sicca, et est venenum et destruit rationem et memoriam, et facit praefocationes vehementes. De hac herba dicitur, quod quando radix ejus in cinere calido et ferventi involvitur, tunc fumus in alto levatur, qui si venerit ad pullos in alto sub tecto residentes, cadunt ac si sint mortui, qui postea convalescunt.

Et oportet scire, quod haec corruptio aeris multo longius dispargitur quam possit extendi vapor resolutus : qui non extenditur multum, eo quod fumus non potest tantum rarefieri : sed odor et corruptio cum odore ad longinquas partes inficit aerem : si enim camphora in. aqua distemperetur, forte sentitur odor ejus in aqua ad latitudinem trecentorum cubitorum, cum tamen substantia camphorae per trecentos cubitos extendi non possit, quamvis ad raritatem ignis materia illa forte perveniret.

Alia est causa corruptionis quae de cadaveribus resolvitur per foetorem : vincuntur aliquando aves per quingentas leucas sensisse, et illuc advenisse : ut ibi infra quingentarum leucarum spatium ante numquam visae sint : propter multitudinem cadaverum quae in terra illa post caedem quamdam ceciderunt ex hominibus et equis : ad quod spatium nulla evaporatio fumalis posset extendi etiamsi ad ignis raritatem (ut diximus) perveniret. Sed oportet scire quod odorifera et foetida dupliciter inficiunt, scilicet ex substantia evaporativa et fumosa, et ex foetore qualitativo. Et primo quidem modo incipiunt de prope, et forti infectione. Secundo modo inficiunt alterando solum et longe multum in locis, ubi numquam fuit aliquid de fumali evaporatione ipsorum. Sicut autem diximus de jusquiamo corrumpente aquas, ita etiam operatur linum, licet minor sit lini quam jusquiami. Et propter hoc etiam moriuntur pisces in lacunis parvis quando putrescit in eis linum. Haec autem corruptio in aere longius spargitur, et abundat praecipue in Africa, sicut diximus in libro de Natura locorum. Exilis igitur et similibus sunt corruptiones aeris creatae ex inferiori.

Corrumpitur autem aer aliquando ex causa coelesti. Conjunctio enim duarum praecipue stellarum, quae sunt Jupiter et Mars, cum aliis coadjuvantibus in signo Geminorum, quod est triplicis aereae, faciunt ventos pestilentes, et acres corruptos, qui subito necant multitudinem hominum et animalium : sicut ventus fuit qui in Dremoth interfecit exercitum unum subito. Jupiter enim cum calidus et humidus sit in natura, habet elevare ventos et vapores, et praecipue in signo Geminorum, quod est signum calidum et humidum in ultimo statu naturae aeris. Mars autem cum sit intemperate calidus et siccus, ignit vapores elevatos : et incipiunt per aerem multiplicari fulgura et scintillationes et pestiferi vapores et ignes,

et veneno peracuto inficiunt aerem : et ideo inducunt frequenter pestilentias.

Aliis etiam de causis similibus accidit acri superflua siccitas, quae acuit humores generatos in hominibus : et ideo habitatoribus illius aeris accidunt aegritudines pravae et pestilentiae mortiferae. Prius enim inficit aer corruptus quam cibus corruptus vel potus, sicut dicunt sapientes medicorum : eo quod aer corruptus non alteratus transit ad pulmonem et ad cor, et per poros occultos in corpus totum. Cibus autem et potus ad interiora vitalia non pertingunt, nisi alterata per decoctiones et digestiones.

Haec igitur de corruptionibus aeris dicta sunt a nobis.