DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT III.

De proprietatibus elementorum in compositis secundum virtutes quas habent ad motum, quae sunt gravitas et levitas.

Consequens est autem ut determinemus proprietates elementorum quas habent in mixtis corporibus secundum potentias et virtutes, quibus ad motum localem ordinantur, praecipue vero hic motus est in corporibus mineralibus et plantis quae non habent motum qui sit ab anima, sed habent motum elementi dominantis in ipsis.

Quaeritur enim de his, quare quaedam eorum natant super aquam, et quaedam submerguntur sub ipsa : cum in eis omnibus communiter dominentur elementa gravia inferiora? Causam autem nullam necessariam hic assignabimus : eo quod nos de particularium natura hic non facimus tractatum et inquisitionem. Dicamus ergo, quod causa submersionis est, quod vincit in composito pars terrae, non materiae in materia tantum, sed etiam in qualitate quae terminat compositum ad formam et speciem. Sicut autem omnia talia quae terrea, et constant et coagulantur per frigidum exprimens humidum in ipsis diffusum, sicut sunt lapides et metalla quae sunt ferrum et aes. Licet enim illa liquabilia sint in calido, et ideo in eis dominari videatur aqua, tamen subtile terreum vincit in ipsis, a frigido universa coagulantur. Propter quod frigus comprimit poros eorum, ita quod non intercipitur in eis aer. Et ideo pondere terrae in eis vincente merguntur sub aquis.

Simile autem est in his in quibus dominatur aqua tam propter materiam, quam propter terminantem frigiditatem. Haec enim poros non habent, aut minores strictiores habent quam sint aeris spatia. Et ideo necesse est quod mergantur : quia licet sint aquea, tamen commixta non essent si nihil haberent terrae : et ideo graviora sunt aquis in piscibus, et merguntur sub ipsis. Secus autem est si aliqua istarum sint exusta per ignis incendium. In his enim violentia ignis educitur inhaerens humido, et viae ejus remanent aere plenae. Propterea multos habent et manifestos poros qui aerem in se claudunt : propter quae natantia inveniuntur, sicut lapides combusti porosi et duri, et sicut pumex. Ex eisdem autem patet quare ligna natant exceptis paucis : porosum enim est lignum et aereum, licet vincat in ipso terrae natura. Calor enim naturalis dividit ipsum, ut per ipsum discurrat nutrimentum : et exhalante calore naturali et secum educente humidum, remanet rarum et porosum. Cujus signum est, quod magis natantia inveniuntur arida quam viridia : et ea quae non natant, sicut ebenus, et quaecumque nigra solida et sine poris inveniuntur.

Quod autem omnibus mirabilius esse videtur, est de quibusdam quae merguntur, et tamen unctuosam habent humiditatem, sicut ebenus quando raditur. Rasura enim ejus pinguis est et unctuosa et inflammativa, et tamen mergitur ebenus sub aqua : cum unctuosorimi non sit mergi, sicut parum infra dicemus. Sed haec ratio hujus est, quia pro certo talium unctuositas est valde pauca et terrestris multa : et constrictio pororum ex vi terrenae frigiditatis est fortis, et tunc exstincta unctuositas mergitur cum terrestri quod vincit super eam. Quando autem e con-

tra fit, quod vincit pars ignis et aeris, natat. Quae victoria numquam est in compositis, et secundum materiam in omnibus compositis vincunt elementa inferiora, sicut non in in secundo Peri geneseos ostendimus. Omnia enim mineralia et plantas et animalia videmus vinci terra et aqua secundum materiam. Est igitur haec victoria secundum operationes qualitatis ad speciem et formam terminantis. Caliditas enim complens raram et porosam facit substantiam in qua actu existens aer facit natare corpora.

Similis autem est causa, quare volatilia natant et volant super aerem. Sunt enirn, ut in genere dicatur, carnes altilium leves : propter quod etiam a medicis saniores judicantur. Ex levitate autem habent aptitudinem volandi : et sunt aereae carnes et calidae. Ostendit autem hoc multitudo pennae et plumae : eo quod pennae aereae sunt et rarae et leves. Cum enim penna et recenter nata in avibus quando sunt juvenes, plena est humore aqueo et sanioso : propter quod gravis est et non apta ad volandum. Cum autem calor naturalis et aeris continens calorem eduxerit humidum aqueum, remanet terrestre leve et aere plenum, quod maturatione caloris induratur, ne sit curvabile de facili : et tunc efficitur instrumentum volandi, et elevat avem super aerem. Non volant autem animalia gravium carnium, in quibus non est vincens humiditas aerea : sed aut gradiuntur super terram, aut repunt. Similiter autem et aves aquaticae quae frigidarum et gravium carnium sunt, paucas habent pennas, et sunt tardi et non longi volatus. Signum autem eorum quae dicta sunt, sunt olea et adipes : quae omnia natant super aquam propter humiditatem aeream quae pingue vincit in eis : propter quam causam etiam comesta talia supernatant, et fastidium inducunt et nauseam, nisi aliquo comesto detegantur et deprimantur, sicut caseo acuto, vel aliquo alio hujusmodi. Caliditas enim quae est in talibus, elevativa est eorum, et praecipue quando conjuncta est humiditati : quia tunc inviscatur humiditati quasi inseparabiliter : nec elevari potest, nisi secum elevet humidum. Quando autem est caliditas sine humiditate, adhuc evolat quod elevat : sed tunc recedit cito relinquens sicca quibus fuerit incorporata : et tunc illa separata a caliditate tendunt inferius : propter quod calida sicca non sentiuntur super natantia, quemadmodum calida et humida, sed secantur partes superiores per quas evolat siccum calidum acutum quod habet motum ignis et proprietatem.

Est autem hujus et alia causa. Calida enim et humida vaporantia sunt : eo quod calidum resolvit, et humidum praestat resolutionis materiam : propter quod inflativa sunt, et ex inflatione ad superiora pelluntur. Haec igitur causa est supernatationis. Similiter autem in oppositis horum in quibus terrena frigiditas dominatur, quod non enatant, sicut lignum. ebenum, et buxus, et ilex antiqua : in omnibus enim his praecipue quando in aqua aliquando jacueriut, pori obstringuntur : et ideo terrestreitas seclusa ab aere manet in eis, et ideo merguntur.