DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT VIII.

Et est DIGRESSIO declarans diversitatem marium in accedendo et recedendo.

Omnibus autem habitis quae de causa accessus et recessus marium dicenda videbantur, nunc complentes quae de hac materia dicere intendimus, inducemus diversitatem marium et recessum.

Dicimus autem tria genera marium esse in communi, et unum quidem genus est, in quo nulla causa est accessionis et recessionis. Alterum autem in quo est quidem accessus et recessus aliqua causa, sed tamen non apparet in eo accessio et recessio. Tertium autem genus est in quo est causa accessus. Nec ipse motus accessionis ex una vel pluribus de tribus causis esse, est necessarium : quarum prima est, quia aquae alicujus maris paucae quae recipiunt augmentationem in hyeme ex pluviis, et decrementum in aestate, et recipiunt augmentum ex inundantibus aquis : et illa maria habent naturam stagnorum : et aqua eorum non multam erit salsa, et est subtilis : et ideo non colligit in se flumen et vaporem qui facit ventum expellentem aquam : et non accedunt maria illa nec recedunt: talia enim sunt quasi quaedam stagna obviantia mari : et propter latitudinem eorum et exiguam profunditatem non sentitur in eis accessus maris: eo quod prius disparet ante- quam redundet in aquis marium talium. Secunda autem causa est, quod forte adeo longae sunt a via planetarum, et quod luna numquam figit in eis radios suos, sed transeunt aquae rotunditatem. Et ideo non est mirum si tale mare non accedit, nec recedit. Tertia causa est, quia forte terra maris in fundo et ripis est rara mollis, quae non continuat in se vaporem generatum, sed paulatim emittit eum : et tunc iterum, ut superius diximus, mare nec accedit nec recedit.

Maria autem in quibus quidem est causa accessionis et recessionis, et tamen nec accedunt, nec recedunt, sunt tamen in hac passione propter tres causas, quarum una est, quod lunae ascensio a circulo hemisphaeri non respicit nisi unum littorum ejus : eo quod magnum nimis esset spatium inter unum littus et aliud, et luna movet non nisi unam partem aquae, et illa superfunditur alii, et non generantur iidem accessus et recessus, sed potius ventus est crispatio undarum, sicut est in mari Pisano. Alia causa est, quod quando luna, quamvis fuerit in directo aliquorum marium, non tamen habet littora demissa et insulas quibus superfundatur, sed constringitur accessus ad altitudinem littoris : et non percipitur nisi forte in hoc quod mare percutit littus una hora plus quam alia. Tertia causa est fluxus maris : aliquod enim mare fluit, et cum movetur a luna, spirat, et statim defluit antequam ex spiritu extra locum possit extrudi: et ideo non recolligitur ut simul accedat, sed defluit pars ejus post partem : et non sentitur accessus ejus.

Maria autem in quibus sentitur accessus et recessus, sunt quae habent aquas spissas, et fundum solidum et littora solida, et frequenter montuosa, et habent alicubi littora depressa plana et lata super quam planitiem superfundatur aqua : et ab eis liberum reditum habeat mare, sicut superius diximus, sicut mare Indicum et Persicum, quod est inter Constantinopolim et Venetias : et mare quod est Gumphus Oceani in Aquilone, juxta

quod habitamus nos. Quod autem omnibus his mirabilius est, scribitur et dicitur a marinariis de mari Persico et de mari Indiae. Dicunt enim, quod illa duo maria ad invicem continuantur, et tamen habent insulam magnam in qua disjunguntur : et sunt proprietates eorum mirabiles. Nam mare Persicum bene tranquillum navigabile est ab introitu solis ad initium Piscis usque dum ingreditur initium Virginis : et hunc incipit spumare et nubilum esse, et unde ejus elevari continue usque dum egreditur sol initium Piscis : sed tamen maxima ejus elevatio et fumus et tempestas est quando sol est in Sagittario in fine, et in initio Capricorni : et tunc multi navigantes in eo periclitantur : est tamen semper navigabile : et ita similiter est de Mari Magno Oceani, et de maribus omnibus quae sunt apud nos in septimo climate. Mare autem. Indiae proprietatem habet oppositam istis maribus : nam ipsum est tranquillum per totum tempus quo sol movetur ab initio Virginis usque ad initium Piscis: et summa ejus tranquillitas est, quando sol est in fine Sagittarii, et in principio Cancri. A. principio autem Arietis usque ad principium Virginis est tempestuosum, et maxime tempestuosum, quando sol est in fine Geminorum et in principio Cancri, et tunc mare Persicum maxime est tranquillum : et quod auget admirationem Vehementer, est quod haec duo maria habent continuas aquas : et licet utrumque sit iniiavigabiie in oppositis temporibus, tamen Indicum mare omnino efficitur innavigabile et tenebrosum, quando sol est in Geminis et in Cancro. Persicum autem difficulter est navigabile et cum periculo et non omnino tenebrosum, quando sol est in Sagittario et Capricorno.

Et hoc quidem plures narrant Philosophi naturales et Astronomi, sicut Albumasar, et quidam alii: tamen causam non reddunt nisi universalem valde, dicentes hoc esse ex sole : eo quod sol non solum, sed. luna mirabiles habet effectus in movendo aquam maris. Sed hoc non sufficit: oportet enim naturalem scire causas proprias et veras. Et ideo dicendum mare Indicum esse aquae spissae magis quam Persicum : et hoc ideo est, quia ipsum est magis ad Meridiem, et fervor solis commiscet ipsum cum terrestreitate multa, et extrahit ex eo humidum subtile, et remanet grossum terrestre per modum faecis : et hoc calido diminuto moveri non potest: et ideo sole declinante ad Meridiem quando est in principio Virginis, non movetur et non exspirat, et est status illius tranquillitatis, quando sol remotissimus in Meridie : et hoc est quando est in Sagittario et in. Capricorno : tunc enim residet aqua ipsius, et non potest ipsum movere ad spirandum. Quando autem sol incipit ascendere super ipsum a Meridie, et appropinquaverit ei versus aequinoctialem in signo Piscis, tunc movet aquam ejus : et spiritus ejus grossus non egreditur per partes subtiles, sed potius per nebulas obscuras : eo quod multus est et spissus : et ideo est obscurum valde et est status tempestatis ejus, quando hoc maxime potest perficere : et hoc est quando est maxime calidus ascendens super ipsum in Sagittario et in Cancro. Mare autem Persicum subtilis aquae est, et subtilis spiritus : et ille egreditur paulatim sole existente in signis Aquilonaribus : et ideo mare Persicum tunc est tranquillum. Quando autem sol est in signis hyemalibus in Meridie, tunc frigiditate densatur spiritus, et egrediens obscurus et fortis facit tempestatem. Quod autem mare Indicum efficitur omnino innavigabile in aestate, ideo est, quia vapor ejus spissus quando calefit, multum retinet calorem propter materiae suae terrestreitatem et spissitudinem : et ideo non sedatur, sed fortissime et continue turbat mare : et hoc non facit spiritus maris Persici, sicut patet omni scienti naturas vaporum terrestrium, quos nos in libro Meteororum determinavimus.

Non autem praetereundum est de mari Mortuo, et de mari quod est in aethiopia, et vocatur a quibusdam mare Indi-

cum, eo quod ejus in una parte gumphum quemdam continuatur, quod neutrum illorum accedit vel recedit: cum tamen luna et sol oriantur et occidant super maria illa. Et hujus causa est, quia aqua utriusque eorum marium spississima est, quam lumen solis penetrare non potest : nec vapores ejus subtiliantur ita quod bulliat : et ideo stat neque accedens, neque recedens. Et hujus signum est, quod nihil omnino vivit in maribus illis, nec aliquid prope juxta ea germinat, nec bene navigabilia sunt propter aquae spissitudinem et corruptionem. Corpora etiam quae in aliis maribus merguntur, natant in istis propter spissitudinem suae aquae. In caeteris autem maribus est idem judicium.

Haec ergo de accessu et recessu maris dicta sunt quantum ad hanc spectat intentionem : in judiciis enim astrorum quaedam illi scientiae propria remanent dicenda, de quibus, Domino concedente, in mathematicis scientiis determinabi- mus.