DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT XII.

Et est digressIO declarans motum et diluvium ignis.

Dicamus autem deinceps de tertio quod quaerimus de igne, videlicet de motu et de diluvio ignis. Fertur autem a Philosophis ignem a sole moveri, et sequi ipsum solis radios. Sicut enim luna humidum aquae movet, ita sol habet movere ignem, et quinque residui habent movere aerem : propter quod in aere multos motus esse dicunt propter varietatem motuum quinque planetarum : in aqua autem unum, et in igne unum. Est autem. iste motus virtutis potius quam substantiae : quia cum sol ordinatum cursum habeat, nec varietur ex ephiptico vel diversa latitudine, eo quod in motu tenet ephipticam quae medium est Zodiaci. Non possunt autem esse in igne motus diversi propter hoc solum quod radiis et in radiis solis ignis proprietas in terras diffunditur plus et minus secundum quod sol ascendit ad Aquilonarem in Zodiaco, vel descendit in Meridie eodem : et secundum quod proportionaliter recto radio incidit terris, vel oblique, et secundum quod est in inferiori parte circuli, magis calefacit quam in superiori, ubi longior est pars diametri : et secundum quod est in loco arcto sphaerae circuli signorum, vel distat ab illo : his enim modis, sicut diximus in libro de Naturalocorum , sol magis fervet super unam regionem quam super aliam.

Quod sunt quatuor modi in summa quos sol solus habet, scilicet accessus ad. Zenith caput, et rectitudo anguli, universaliter loquendo quan litas anguli secundum quam radius ejus incidit terrae, et arctitudo sphaerae, sicut est sub tropicis, in quibus diu. manet sol circa locum eumdem : et depressio solis ad terram ex brevitate diametri, ex loco in quo est sol, habet adjutorium caloris a superiori per stellas fixas calidas aliquando sub quibus est, sicut quando est in Leone, et juvatur a stella quae dicitur canicula : et aliquando habet adjutorium per planetas, et maxime per Martem, cujus maxima est caliditas et siccitas. Licet autem Mars calidior sit quam Sol, non. tamen attribuitur illi movere ignem, sed: Soli : et hoc dicunt contingere ex magnitudine corporis solis : et quia magis est propinquius ad ignem : et ideo fortius movet ipsum quam Mars. Jupiter autem etiam coadjuvat, sed incendere intemperate sicut est incendium Martis non est Jovis. Habet praeterea sol lumen a se, quod non habet Mars, sicut in secundo libro hujus scientiae habebitur. Lumen autem calidum est esse secundum effectum : et si aliquando humefaciat, hoc non habet in quantum est lumen, sed in quantum est lumen istius corporis vel illius in quo ad humorem faciendum informatur. Sol igitur propter causas quae dictae sunt, movere habet ignem : et hoc Antiquis fuit absconditum : quia propter causas quas sol habet ad. ignem movendum, et sequitur cursum solis, dividunt quatuor equos, Pyroun, Eoum, et aethon, et Phlegon. Duas autem rotas assignaverunt currui, propter circulum deferentem solem, qui est eccentricus, et propter ascensum ejus et descensum ad longiorem partem diametri et breviorem. Licet

enim uterque istorum motuum sit in circulo eodem, non tamen sol habet unicam virtutem ex his duobus, sed duas : quia currens secundum signa diversimode respicit Zenith caput, et descendens .et ascendens ad. augeni et oppositum augis exaltantur et deprimuntur : tam equi autem quam rotae faciunt incendium, propter quod juste soli datur movere ignem. Splendor enim calefacit et calefaciendo inflammat usque ad medullas : et tunc tepefacit in se novans humidum per vapores extractos a medullis rerum : hoc enim secundum ordinem superius enumeratam sonant equi solis. Movendo autem ignem, ut diximus, impossibile est ut moveat eum ut corporaliter descendat deorsum : quoniam, ignis simpliciter levis est, et illius est super omnia ferri, et locari : et ideo si. corporaliter descenderet, hoc esset omnino contra naturam : sed movet eum ut diffundatur calor ejus in radiis. Propter quod Philosophi quidam dixerunt, quod radii solis sunt calidiores aliis, eo quod transeunt per ignem : licet non sit sufficiens dictum eorum : quia etiam radii lunae transeunt per ignem, sed. tamen non sunt calidi, sed frigidi et humidi, sicut diximus superius. Dicatur igitur, quod sicut sol calidus est et siccus per effectum, et non informatio caloris, ita radii hoc habent in effectu : et ideo ipsorum est movere ignem generando ignem in his in quibus generatur ignis in inferioribus. Et iste modus est qui traditus est a Philosophis, quod ignis in radiis solis descendit ad locum generationis. Sic ergo dictum est qualiter est solem movere ignem.

Diluvium autem ignis est, quando excitatus ignis a lumine solis exsiccat et incendit climata calida. Et hoc aliquando accidit universali causa., et aliquando causa quae est secundum partem : et est diluvium ignis aliquando universale in terris, et aliquando particulare, sicut diximus de diluvio aquae. Causam autem universalem diluvii Antiqui non secundam veritatem sciverunt. Dicit enim Plato, quod exorbitatio solis et planetarum fuit causa diluvii ignis, et inducit fabulam de Phaetonte, quam Ovidius a Graecis sumptam Latinam fecit : et dicit, quod licet videatur esse fabula, tamen est res vera : et sunt haec ejus verba : " Denique enim illa etiam, fama quae nobis quoque comparata est, Phaetontem quondam solis lilium affectantem officium patris currus ascendisse luciferos, nec servatis solemnibus irrigationis orbis, cxurisse terram, et ipsam flammis caelestibus conflagrasse, fabulosa quidem putatur, sed res vera est : fit enim longo intervallo mundi circultionibus exorbitatio, quam inflammationis vastitas sequatur necesse est. " Haec autem verba quidam Antiquorum, exponendo dixerunt solem ab orbita solita recedere, et etiam axem solis longa circuitione consumi, et tunc deprimi currum solis, et terris approximare, et ideo terras exurere. Alii autem Atlantem qui axem caeli portat, aliquando dicunt remittere axem inferius, et aliquando porrigere superius : et exinde provenire terris vel immensos calores vel immoderata frigora.

Hae autem opiniones sunt fere omnes falsae : quoniam compertum est solem

numquam relinquere viam quae est inter utrumque tropicum, nec plus declinare ad unum polorum quam ad alium. Diversitas autem ascendendi superius et inferius quae in aliis planetis est per epicyclum, nulla est omnino in sole sicut per verissimas observationes astrorum compertum est. Diversitas autem quae est per ecccntricum, ordinata est, et sol diversitate, illa movetur omni anno : nec umquam solis circulatio aliqua pervenit ad Phactontem, qui inter coronam Adriacne et Scorpionem micat. Illa ergo exorbitatio quam fabuloso signat, quod sol egressus sit Zodiacum usque ad Austrum Phaetontis, nulla ratione potest esse vera : sed hoc linxerunt Antiqui quando nesciverunt causas caloris igniti quas aliquando facit sol. Si egressus esset currus solis extra Zodiacum ad Aquilonem quantum est Phacton, et fecisset circuitum, revera non attigisset Scorpionem, exivissct Zodiacum versus Aquilonem, nec totum circuitum ad Aquilonem perfecisset i et si tunc etiam exorhitasset in ascensu, et descensu ad terram, revera totam partem Aquilonarem destruxisset. Et ideo non reddiderunt aegyptii causam in fabula Phaetontis quae sunt revera causa incendii. Sed potius finxerunt unam quam existimaverunt : multa enim aegyptii eiTon.ee scripserunt in astris. Dixerunt enim, quod sol aliquando multum descendit, ita quod lunam videtur tangere quando multum saturatus est humore Oceani : et aliquando multum ascendit usque ad Saturnum, quando egessit et relevavit se ab humore : et aliquando stat super terram per diem unum vel duos, licet hoc raro accidat. Et ideo, celebrant sacra Solis simplicis, et Solis dupiati, et Solis tripiati : et hoc expressit fabulam et non rei veritatem causae secundum quod postea comperta est.

Quod autem dicunt mundi axem con- sumi, non intellexerant hoc quod secim-

dum veritatem ita sit : quia quem axis qui meguar sphaerae vocatur, linea sit intelligibilis quae non potest consumi, sed potius propter paulatinum ascensum solis super lineam, et paulatinam depressionem ejus super lineam axis mundi : et cum sic deprimitur et elevatur, tunc dicunt axem uri. Ex hoc etiam est quod dicunt Atlantem aliquando porrigere sursum, et aliquando deprimere deorsum, secundam philosophiam mentientes et

exprimentes modum cursus solis, Licet autem haec omnia fabulosa sint et aliquid habeant veritatis, tamen quia Philosophi non est per hunc modum loqui sed proprie, ideo dimittantur, et veritas sicut est explanetur.

Dico autem incendii esse causam congregatam ex septem, hoc est, ex aggregatione Solis et Martis et Jovis, et ex loco congregationis, ut videlicet sit in Cancro intra cor Leonis et Canem, et ex diametro Solis et Martis, ut videlicet uterque et etiam Jupiter sint in inferiori parte orbium suorum : et istud quod dixi de Cancro, intelligo non de spatio Cancri, sed de imagine. Imago autem Cancri in coelo brevis est valde, et non longe distat ab ipso cor Leonis in parte una, et quaedam stella rubea quae est in Geminis, et est de natura et virtute Martis in parte altera, et canicula est proprie in parte tertia ad Meridiem aliquantulum. Ex ipso autem loco licet imago sit aquea, tamen est parvarum stellarum : quia et obscurum non multum impedit et promovet in altera parte plus quam sol, ubi diu figit radios circa idem punctum terrae propter sphaerae arctitudinem quae maxima causa est incendiorum.

Praeterea si sol sit tunc in inferiori parte diametri circuli sui, proximus erit terris, et alii planetae similiter calidi, et operabitur incendium non impediente natura Cancri. Est insuper imago brevis, cui statim conjungit imago Leoni, et Leo ingerit ei vires suas : eo quod in ipso est calor in statu summo triplici talis igneae. Est autem quartum, quod sol et planetae calidi non sunt impediti a stellis frigidis, sicut a Saturno et Luna et Venere, et praecipue a Saturno. Quintum est, quod haec conjunctio sit cum permutatione triplicitatis Saturni et Jovis : tunc enim magna accidentia, producit. Licet autem forte omnes septem conjuncti sint, tamen si tres dictae habuerint vires, omnes alias in proprietates suas convertent : et hoc erit si aliae stellae frigidae sunt in superiori parte augium suarum, istae autem in inferiori : quia tunc licet Saturnus sit altior iove, Jupiter tamen majoris est quantitatis, et Sol, quam aliquis aliorum. Contingit autem istud rarissime : et ideo rarissime incendii fit diluvium : et hoc est quod vocaverunt Antiqui longam exor bitationem. Auges enim planetarum movetur in centum annis uno gradu praeter augern lunae : et ideo diu currit orbis antequam exorbitet ut conveniant tres auges planetarum calidorum : et hanc veram diluvii ignis causam existimo. Nullam enim habet diluvium istud in inferioribus causam sicut habuit diluvium aquae : quia inferiora elementa non possunt movere ignem, neque vapor est materia, sed potius contrarius igni : sed vincuntur in toto a superioribus elementis inferiora, et destruitur vapor. Et hoc est quod dixit aliquis : quia malo fine usus fuit in illo quod Phaeton mundum incendit : quia incendendo lumine ignis illuminavit astringendo et consumendo : vapores forte ex igne elevari possent si illi essent in pingui et viscosa materia valde et igniti : et illi convertuntur in candelas et trabes ardentes et assub et hujusmodi, per quos totus mundus fere ignis videtur : et hoc est quod poetae dicere voluerunt pervenisse favillam incendii mundi usque ad Phaetontem.

Solvitur autem istud incendium ex duobus, quorum unum est solis eclipsis, et alterum est effectus Jovis et Martis : eclipsis enim solis non fit nisi per lunae interpositionem : et ideo radios calidissimis separat a terra : et tamen fervor remittitur, et incipiunt fumare aquae et vapores mittere in aere, qui temperatur partibus frigidis ab aqua et terra in eum descendentibus. Et hoc est quod cantatur fabulose patrem Phaetontis, qui Sol est, doluisse de morte filii, et subtraxisse lumen per unum diem, non quod die una duret eclipsis, sed effectus suus durat in obscuritate nubium per diem ut frequenter. Et nemo miretur quod dicemus eclipsim solvere incendium, cum eclipsis parum duret: quantumcumque autem pu-

rum, limpidissimam lumen solis separetur a regione aliqua, impossibile est quod non alterentur in frigidis omnia corpora illius regionis : et ideo Astronomi dicunt, quod effectus eclipsis duret per plures annos quam sint horae, eclipsis : sed scire tempus illud ad scientiam astrorum pertinet.

Primum autem in quo se manifestat alteritas incendii, est in infimo terrae : quia cum per incendium aquae diminutae sint, et terra et superficies in pulverem, apparet quod vapor valide de profundis terrae elevetur in superiora, qui elevatus involvitur in vapore aqueo, et propter nimium calorem se elevantem incenditur, et facit maximas corruptiones et tonitrua, in quibus Jupiter praestat vaporem terreum fortem, et Mars immittit incendium : et cum dissipatur et cum comprimitur vapor, cadit fulgur, et resolvitur id quod exterius est vaporis aquei in rorem et pluviam : et tunc mitigatur incendium. Et quia terra ministrat illius vaporis materiam, propter quod dixerunt terram post sacro ore clamorem dedisse ad Jovem qui movet vaporem, ut salvaret si quid esset residui, ne totum combureretur : et Jupiter accepit filium, et interfecit fulgurando Phaetontcm, ignes compescendo ignibus, eo quod ignes fulguris inclusi, in humido aqueo, fiunt quod distillat post illos, et exstinguit incensa in terra et aere. Haec quae dicta sunt, dicere habemus philosophice de diluvio ignis.