DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT II.

De opinione quae dixit mare transmutari de loco ad locum.

Quia autem in coelo non sunt proprietates praeter eas quae in Coelo et Mundo tactae sunt, loquamur de proprietatibus elementorum per ordinem.

Tangamus autem primo proprietates aquae, eo quod illae sunt magis communes et notae inter proprietates elementorum. Sunt autem in communi tria quaerenda, quorum primum est, an mare permutetur de loco ad locum secundum aliquam coelestium permutationem? Secundum autem erit de influxu et refluxu maris Tertium autem de causa diluvii aquae, sive sit universale, sive sit particulare.

Et deinde quaeremus de proprietatibus aeris, et etiam:de proprietatibus ignis, et adjungemus de proprietatibus ultimo quaecumque in communi secundum hanc intentionem sunt inquirenda.

Aristotelis autem littera non continet inter hoc nisi primum in his quae ad nos pervenerunt de libro ejus. Et certum est alia deficere, et non esse ad nos delata : quoniam absque dubio alia quae enumeravimus ex principiis determinatis in hoc libro habent determinari. Causantur enim vel oriuntur hae proprietates elementorum in se consideratae, vel ex orbis motu factae in elementis. Et cum ea quae dicta sunt ex orbis motu fiunt in elementis, habent ista determinari hic : propter quod vitium oportet esse ex diminutione primi libri Aristotelis qui de Causis proprietatum elementorum intitulatur.

Primum autem horum incipientes dicimus, quod quidam Physiologorum magnam habentes auctoritatem inter alios, dixerunt quod mare tam Mediterraneum quam Oceanum mutatur de loco ad locum : et motus ille principiatur a motu sphaerae coelestis quae causat motum maris de loco ad locum. Sumunt autem probationem dicti sui a signo effectus quem dicunt esse effectivum transmutationis maris, qui effectus est montes et colles et valles. Capita enim altissimorum montium et profunditates vallium dicunt esse causata ex hoc quod unda maris terram in unam partem referet : et ibi facta est vallis : et addiderunt in altera parte, et ibi facta est altitudo montium. Terra autem commixta aquis maris facta est lutum congliitinosum, et ex illo facta est primo talem humiditatem extrahens. Secundo autem algido respersum humidum comprimente factus est lapis. Et ideo montes sunt lapidosi, ut dicunt. Cum autem montes sint in mul-

tis locis, mare dicunt permutari de loco ad locum. Et cum hujusmodi mutationis causa non sit inventa in inferioribus, oportet quod sit causata ab aliquo motu sphaerae coelestis.

Attulit autem quidam eorum signum ad hoc ab eventu qui evenit sibi. Cum enim foderet puteum, et pervenisset ad locum argillosum in profundo reperiit ibi gubernaculum magnae navis, et scire se dixit per hoc, quia mare aliquando fuit in loco illo : licet hoc non esset In hominum recordatione : quia non permutatur mare de loco ad locum, nisi per saecula multorum longa hominum sibi succedentium, ita quod longitudo illa comprehenditur memoriis hominum.

Cujus etiam alia causa est brevitas vitae hominum : multae enim sunt causae oblivionis quae tanguntur in prima parte Timaei Platonis : supervenit enim gens genti, et delet eam, et incendia vastant et libros gestorum antiquorum, et diluvia ignis et aquae destruunt memorias quae possunt ex scripto esse, ita quod mutationes istae quae non sunt nisi post multa saecula, non sunt in recordatione.

Haec igitur est ratio Antiquorum de mutatione maris, et de causa mutationis ejus : et videtur haec esse opinio Platonis in Timaeo.

Diximus autem objicientes contra hoc quod dicunt, quod ipsi diminuti sunt ex dictis suis : quoniam si necesse est ut mare permutetur de loco ad locum, ita quod loca marina efficiuntur aliquando et loca profunda efficiantur receptacula marium, et loca marium relinquuntur, et remanent concavitates et canales profundi et montes alti juxta illos canales, et causatur ex orbe : tunc oportet quod causatur in genere ex uno duorum motuum orbis, vel ab utroque ipsorum.

Duplex enim est orbis motus in genere, ut in secundo Coeli et Mundi diximus, quorum unus est ab Oriente in Oc- ciciens super polos circuli aequinoctialis, et est motus diurnus, quem habent omnia quae sunt in caelo infra diem naturalem semel, qui vocatur motus aplanes. ''Secundus autem est a tropico aestivo in tropicum hyemalem super polos circuli signorum, qui est ab Aquilone in Meridiem, quem habent omnes stellae, licet tardius et velocius moveantur illo motu. Sive ergo permutatio maris causetur ab altero istorum duorum motuum, sive ab utroque, debuissent attulisse per hoc demonstrationem et observationes per figuras geometricas linearum ad. visum pertractarunt., ex quibus probarent quod dicebant. Et quidem hoc non faciunt, sed. simplici confessione confitentur, quod omnia quae sunt in terra et in inferioribus, fiunt per motum superiorum corporum : eo quod est elementum mobile, quod, solum ex se perpetuo cursu currit ex corporibus. Et ideo est agens omnia accidentia materiae inferioris, quae quidem effectus plurimos inducunt, sicut dicunt quod diluvium quod, fuit sub Pyrrha et Deucalione in terra, non fuit nisi propter conjunctionem magnam septeni planetarum in signo Piscium, in quo est vel fuit inundatio aquarum, et ventus pestilens qui interfecit gentes in terra universaliter. Hadremoth fuit propter conjunctionem magnam planetarum in signo quod est signum aereum causans aeris corruptiones. Pestilentia autem quae fuit in terra Janimae quae est regio Indorum, causa fuit eorumdem planetarum in signo terrestri Virginis, quae terrae corruptiones causat et producit.

Similiter autem dicunt de aliis effectibus qui sunt in conjunctione stellarum, de quibus nos inferius faciemus mentionem : nam perfecta eorum scientia ad librum pertinet de majoribus accidentibus mundi, qui astronomiae subalternatur.

inducunt etiam id quod videmus solem operari calorem in inferioribus, et lunam videmus multa corpora transmutare, quia impraegnationes et tempora nativitatum

et maturationes rerum, et perfectiones eorum et augmenta eorum quae augentur. Similiter autem et excossiones fluminum praecipue lunae sequuntur cursum et dispositionem et quantitatem.

Similiter autem dicunt, quod luna. quando die vel nocte oritur super horizonte regionis alicujus, facit fluxum maris, in tantum quod redundant flumina ingredientia mare in locis illis, et refluit contra ritum suum : cum autem mediat coelum regionis illius quod est quando contingit Zenith capitum ipsorum, et tunc influit mare et flumina non redundant, sed fluunt fluxu naturali in mare : cumque luna occidit ab horizonte illius regionis, iterum incipit exire aqua maris, et redundare incipiunt flumina usque dum luna tangit cardinem hemisphaerii inferioris : et hoc est quando est in inferiori hemisphaerio in puncto opposito ad Zenith capitum, incipit aqua iterum diminui, sicut inceperat augeri quando est in ortu : et taliter inveniuntur extcnsiones et remissiones maris sequi orbem lunae sensu visibili.

Similiter autem planetae alii communicant soli in oppositionibus suis : trahunt enim lumine et calore suo in Meridie, quando declinat ad signa meridionalia. Et hoc percipitur, quia cum Nilus veniat a Meridie in aegyptum, plus inundans Nilus est quando sunt planetae in Meridie circa Capricornum, quam quando non sunt ibi. Inundatio enim Nili aliquando est major, aliquando est minor secundum hoc quod plus de stellis vagis est in Meridie vel minus. Et quaedam stellae, sicut Venus et Luna, plus faciunt inundationes quam aliae sicciores eis : quando enim est sol in Septentrione et stellae vagae sunt in Meridie, tunc propter caliditatem trahunt multum humorem : absceunt enim pluviae in Meridie, et minoratur inundatio Nili. Quando autem est sol in Meridie et planetae cum eo, tunc pluviae fiunt propter calorem, et multum trahit humidum : et tunc magna fit Nili inundatio. Nilus enim sole existente in Can- ero semel inundat. Et quando sol est sub Capricorno iterum inundat, et egrediens alveum suum irrigat sata aegyptiorum. Et hujus causam nos inferius tangemus.

Similiter autem in complemento lunae: eo quod tunc multum lumen solis trahens humores, multiplicantur extensiones fluctuum et exterisiones maris : et fit inundatio vehementior quam quando non est plena propter causam quam diximus. Et haec quidem ad sensum sunt manifesta.

Inveniuntur autem etiam stellae osse causa annorum sterilitatis et ubertatis, quando ascendunt diversimode in climata septem, in tantum quod sapientes astrorum tradunt, quod quando conjunguntur duae stellae quae propter tarditatem sui motus graves dicuntur, scilicet Saturnus et Jupiter in uno puncto signi alicujus in coelo, quod tunc accidit mortalitas et depopulatio, ita quod regna evacuantur. Et hoc fieri consuevit, quando conjungunt permutationem tripiicitatis ad triplicitatem.

Habent enim signa zodiaci quae sunt duodecim, quatuor simpli citatcs, hoc est, quatuor ternarios signorum quae sunt unius complexionis, sicut signa ignea et calida et sicca sunt Aries, Leo, Sagittarius. Signa autem terrea frigida et sicca sunt Taurus, Virgo, et Capricornus. Aquea autem sunt frigida et humida Cancer, Scorpio, et Pisces. Et signa aerea calida et humida sunt Gemini, Libra, et Aquarius. Et probatum est, quod duae stellae Saturni et Jovis vicibus duodecim conjunguntur per medium motum suum in una triplicitate antequam in alio signo conjungantur Conjunguntur autem in duodecim annis semel minus octava parte unius anni : et est conjunctio eorum super arcum qui est in novum signum a prima conjunctione cum oppositione duorum graduum et dimidii: duodecies autem duo gradus et dimidium faciunt triginta gradus : et ideo decima tertia conjunctio eorum est extra triplicitatem in decimum signum. Nonum enim signum a quo signo accepto in zodiaco, est ejusdem tripiicitatis cum ipso : sed decimum est alterius : duodecies autem, viginti sunt ducenti et quadraginta anni, et ideo per ducentos et quadraginta annos de viginti in viginti conjunguntur semper in triplicitate una. Quando autem permutant triplicitatem, tunc dicunt Astronomi quod virtus infunditur in inferioribus ex coelo : et delentur antiquae habitationes et incipiunt novae, sicut bene probatur in libro de magnis accidentibus mundi. Multa autem praeterimus de effectibus superiorum propter usitationem prolixitatis. Ex his enim sufficit probare, quod ea quae sunt in inferioribus, causantur a superiorum motibus. Videtur ergo a simili, quod permutatio maris causetur a motibus superiorum.