DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT IV.

Et est DIGRESSIO declarans quae praenotanda sunt ad sciendum accessum et recessum maris.

Tractantes de , accessu et recessu maris, necesse est nos praemittere quaecumque faciunt ad scientiam ipsius.

Unum autem horum est quod licet omnes planetae communiter habeant in inferioribus effectum, tamen sol et luna praecipui planetae sunt, quorum proprietates et virtutes sequuntur inferiora propter tres causas : quarum prima est quantitas luminis ipsorum. Alii quidem planetae lucentia quaedam corpora sunt, et motu et lumine movent inferiora, sed radios et umbras notabiles non emittunt super inferiora: luminaria autem quae sunt sol et luna, et motu et lumine et radiis movent : et ideo etiam umbras faciunt quando aliquod corporum opacorum objicitur radiis eorum : et ideo impressio eorum fortissima est in inferioribus.

Alia autem causa est locatio eorum inter planetas : quoniam luna licet sit quantitate minor omnibus planetis praeter unum, tamen vicinior est inferioribus, et appropinquat magis naturis eorum, et ideo permutat ea : et numerantur propter hoc critici dies secundum lunam : et vocatur regina coeli, quia regit humiditates corporum inferiorum : et ideo metalla et plantae et animalium membra praecipue oculi in quorum compositione abundat aquae natura, recipiunt maximas alterationes et augmenta et diminutionis secundum lunam. Sol autem medius planetarum a Deo glorioso positus est tamquam cor quod vires undique ministrat: et licet longinquior sit quibusdam planetis, tamen quantitate et lumine major est omnibus, eis. Et ideo fortissime movet corpora inferiorum et transmutat.

Tertia autem causa est proprietates et virtutes qualitatum horum luminarium specialiter : luna enim eo quod proprietatis est aqueae, ex connaturalitate habet cuncta movere in quibus aqua et terra dominatur. Sol autem ex eo quod sit fons caloris vivifici, facit ebullire hos humores : eo quod humidus naturaliter trahat et vaporet ad calorem se elevantem : propter quod antiqui dixerunt aegyptii, quod sol attraheret humidum ad omnium corporum coelestium nutrimentum. Hoc ergo est unum quod nos praesupponere oportet.

Secundum autem, quod magna diversitas est in fluminibus et in maribus : et inventum est mare stans quod nec accedit umquam, nec recedit: et inventum est mare quod ab initio lunae usque ad plenilunium accedit : et a plenilunio quod interlunium vocatur a quibusdam, quod Arabes vocant Almuhac, usque ad perfectum lunae defectum recedit, faciens in uno mense tantum unum accessum et unum recessum. Quaedam autem maria accedunt omni die bis et recedunt bis. Stat enim mare Pisanum, nec accedit nec recedit: mare autem quod est sinus Persidis, et mare Indiae, et maria omnium insularum quae sunt inter haec, similiter autem mare quod inter Constantinopolim et Venetias, et in Aquilone Gumphus Oceani qui est inter Angliam et Flandriam et Germaniam, et omnia his similia maria accedunt et recedunt bis in die naturali, et differunt in fortitudine accessionis et recessionis.

Tertium autem quod praenotandum est, hoc est quod non sit accessio et recessio in mari nisi quando luna tangit circulum aliquem hemisphaerii illius maris quod est accedens et recedens. Sunt autem quatuor arcus duorum circulorum hemisphaerii, quos cum tangit luna, statim varietas incipit in mari: duo enim circuli hemisphaerii sunt horizon unus, et Meridianus, alter. Habet autem horizon duos arcus : unum versus punctum Orientis, et alterum versus punctum Occidentis. Similiter autem et Meridianus habet duos arcus : unum quidem in medio coeli super Zenith capitis regionis, et vocatur arcus ille angulus medii. coeli : alterum autem habet directe sub pedibus regionis ex opposito Zenith capitis, et vocatur angulus mediae noctis et angulus mediae terrae. Cum autem luna attingit hemisphaerii angulum Orientis in regione aliqua in qua est mare, incipit accedere mare : et cum attingit luna arcum qui est ad angulum medii caeli, incipit mare recedere. Cum autem iterum attingit luna arcum qui est ad angulum Orientis, incipit accedere mare : et cum venit ad arcum anguli mediae terrae, tunc incipit recedere.

Quartum autem quod praemittere debemus, sequitur ex isto : cum enim terra rotunda sit et luna moveatur in rotundo circulo, sequitur necessario quod anguli hemisphaerii maris et regionis unius, non sunt anguli hemisphaerii, et regionis alterius : et si regiones illae distant ab invicem in altum, saepe fit, quod si tempore accessionis et recessionis maris computentur, quod eadem hora qua accedit mare in regione una, recedit in alia: et quod tempus initii accessionis in regione una, est tempus initii recessionis in alia : vel quod initium recessionis in regione una, est medium recessionis vel finis ejus in alia : et aliis infinitis modis hoc necesse est variari: et hoc fit propter diversitatem Orientis et Occidentis, et anguli medii coeli, et anguli mediae no-

ctis in regionibus diversis, praecipue secundum longitudinem terrarum : quia illa necessario variat omnes angulos dictos plus quam latitudo regionum.

Quintum autem fere simile est huic, videlicet quod necessarium est quod variat et accessum maris in profunditate maris longe a littoribus et in littoribus ipsis : quia si est quantitas quingentorum stadiorum quibus sensibiliter variet circulos et angulos hemisphaerii, necesse est quod accessus maris citius sentiatur in profundo maris versus Orientem quam in littore : sed tamen non sentitur in profundo maris nisi secundum elevationem maris de profundo, quod vocant nautae marinarii tumorem maris : elevatur enim aqua a luna tunc de profundo, et intumescit et facit procellas aliquando periculosas navigantibus, ita quod belluae marinae elevantur ad maris superficiem. Sed aqua illa elevata superfunditur alii aquae maris, nec habet in profundo alium accessum et recessum in littoribus, et superfluit littoribus et influit super terram extra littus suam.

Sextum est, quod propter eamdem causam necesse est variari influxum et refluxum maris in duobus littoribus ejus multum distantibus : quorum unum est ad Orientem, et alterum ad Occidentem,

Septimum autem est, quod aliquando tumor est in mari, qui est principium accessus et recessus : et tamen in littore non percipitur recessus et accessus aliquis : eo quod littora sunt lata valde ante aquae profunditatem, et non sunt profunda nec multam aquam habentia : et tunc non percipitur accessus per exitum aquae super littora: sed tamen per majorem profunditatem in littoribus, quia sufficiunt littora aquam continere eis superfusam a tumore maris.

Octavum autem quod praenosci oportet, est quod, signum praecedens tumorem ma-

. ris et accessum ejus sunt venti qui sunt:

si validi sunt, significant valde fore accessum maris : et si sunt debiles, signant accessum fore debilem : et quando cessant venti, signum est recessus maris. Haec igitur sunt quae sunt praemittenda.