DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT XIV.

Et est DIGRESSIO declarans proprietates

terrae. De proprietatibus vero terrae multa in libro de Natura locorumsunt dicta, nec remanent in communi dicenda nisi pauca, quod videlicet terra est elementum quod non habet aliquod motum locale virtute stellarum, quemadmodum habent caetera elementa. Et hoc est ideo quia ipsa est ultimum immobile, nec potest participare movere propter distantiam a nobilitate causae primae, sicut determinatum est in secundo de Coelo et Mundo : ''sed quia centrum est terra totius mundi, necesse est quod in ipsa uniantur omnes radii orbis stellati cujus ipsa est centrum. Propter quod etiam secundum naturam habet moveri ab ipsa sphaera fixarum stellarum in figuris stellarum fixarum. : et quia orbis ille multarum est imaginum, propter hoc terra susceptibilis est multarum figurarum, quae figurae variantur ex. figura imaginum, et ex modo diversitatis radiorum qui variantur ex ortu et occasu stellarum super terram.

Et ideo est, quod terra profert tam multiformes varietates, quod non facit

aliquod aliud elementorum in quo radii coelestes ad unum punctum non colli-

guntur : in nullo enim puncto omnes lineae ad circumferentiam venientes uniuntur nisi in centro : et ideo radii qui sunt quasi lineae coelestis luminis effectum suum fere totum habent in terra quae est centrum sensibile orbis.

Hujusmodi est etiam alia causa : quia videlicet nullum est elementorum quod reflectat radios omnino nisi terra : aqua enim reflectit aliquo modo, sed non omnino : quia transeunt in profundum aquae. Terra autem omnino terminat eos in superficie sua, et reflectit eos : radius enim cum non sit in sua virtute nisi ut reflectitur, non potest producere fi ffuras specierum, nisi in terra in qua radii ejus reflectuntur et multiplicantur.

Adhuc autem humidum receptibile est formarum, sed. non retentivum. Siccum autem ut ignis non quiescit ad formas suscipiendas, sed evadit sua mobilitate. Relinquitur igitur, quod siccum immobile sit retentivum figurarum : non autem est receptivum de facili. Et frigida est terra influxa aquis ut mollificctur ad formas et figuras suscipiendas et retinendas.

Adhuc autem humidum fluidum cum suscipit, alterantibus se non resistit : sed terrenum siccum duritia tenet, eo quod naturalem potentiam habet ad non cedendum tangenti, et alteranti, cujus molle humidum habet in potentia : et ideo si debent manere formae datae per naturam, oportet quod siccum terreum sit recipiens ea sicut subjectum : cui proprie et per se primo a natura imprimuntur. Est autem terra elementum non faciens diluvium neque vaporans per seipsum sine dubio : oportet enim ad minus tantum habere humidum quod sufficiat ad continuationem, et sine hoc redigeretur in pulverem, et non vaporaret, sicut neque cinis : et ideo diluvium habere non potest. Magna etiam mater dicitur terra propter abundantiam terrenae materiae in omni composito : quia semina omnium ipsa concipit in seipsa. Necesse est enim, sicut superius diximus, quod in ultimo immobili vis omnium moventium congrego

tur:etideo in terraest semen totius naturae, Ouod autem consequatur quaelibet pars terrae ex longitudine ab Oriente et latitudine ab Aquilone, in libro de Naturalocorum diximus.