DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT IX.

Ei est DIGRESSIO declarans causam diluviorum aquae.

Nunc videndum est de causa diluvii. Dicemus autem in diluvio causas naturales.

Oportet autem scire, quod diluviorum apud Auctores quoddam dicitur universale, et quoddam dicitur particulare.

Causarum etiam diluvii quaedam est universalis, et quaedam minus universalis, et quaedam particularis. Universale enim fuit quod totam submersit habitabilem, sicut factum fuit sub Noe, ut meminit Moyses, quod idem puto esse quod factum fuit sub Deucalione et Pyrrha, ut testantur poetae Graeci et Latini. Particulare autem fuit saepius quod unam forte terram aut submersit aut infudit ad tempus, licet non submergeret in toto. Causa autem universalis diluvii est, in qua conveniunt omnia simul et coelestia et terrestria causantia inundationem aquae. Causa vero minus universalis est, in qua quaedam coelestium conveniunt, et quaedam terrestrium. Causa vero particularis est, in qua conveniunt aut quaedam coelestia sola, aut quaedam terrestria sola. Antiqui autem theologizantes hoc non ignoraverunt : et ideo dixerunt, quod Jupiter volens inducere diluvium, Neptunum fratrem suum habuit adjutorem : volentes per hoc dicere, quod non ex Iove, hoc est, ex coelesti virtute sola diluvium, sed etiam ex Neptuno qui virtutem inferiorem significat, quae movet aliquando aquas ab inferiori terrae ad superiora. Dicuntur enim Jupiter et Neptunus fratres, eo quod ab eadem constellatione innascitur vis superior quae in aquas convertit vapores et aerem, et vis inferior de terra ebullire facit aquas ad terrae superficiem : propter quod Jupiter descendisse in terras dicitur, et vidisse habitantium in terra malitiam.

Sunt autem quidam qui haec omnia divinae dispositioni attribuunt, et aiunt non debere nos de his rebus quaerere aliam causam nisi voluntatem Dei. Quod nos in parte consentimus : quia dicimus haec nutu Dei mundum gubernantis fieri ad vindictam maleficii hominum. Nos tamen dicimus hoc Deum facere propter causam naturalem, cujus primus motor est ipse, qui cuncta dat moveri. Causas autem suae voluntatis non quaerimus nos : sed quaerimus causas naturales, quae sunt sicut instrumenta quaedam per quae sua voluntas in talibus producitur ad effectum.

Quorumdam autem Arabum sententia est, hujusmodi prodigia in terra fieri ab imaginatione intelligentiae quae movet sphaeram lunae, et non ipsa luna vel aliqua stella. Dicunt enim, quod sicut corpus hominis habet se ad animam, ita tota corporalis vel materia generabilium et corruptibilium se habet ad motorem lunae : eo quod ille proximus motor est talis materiae : et ideo sicut imaginata forma aliqua, parat se corpus nostrum ex obedientia quam habet ad animam ad hoc quod induat eam, ita modo tota materia generabilium et corruptibilium ad induendum omnem formam quam imaginatur motor lunae : et quia hujus motoris virtutem et imaginationem sequitur sic materia generabilium, dicunt ipsam intelligentiam quae movet orbem lunae, a Platone dictam fuisse animam mundi, et amborum horum esse vocatam Deum, quia omnia implet.

Quidam autem alii dicunt non esse hujusmodi causam, sed potius superiorum exorbitationem. Exorbitatio autem est apud eos, quod planetae post longam circuitionem elevant axem qui Meguar sphaerae dicitur, et aliquando deprimunt. Quando autem deprimunt, tunc aqua efficitur altior quam terra : et ideo mundant super terram, et mergunt eam. Et haec etiam secundum quosdam Platonicos et aegyptios dicta sunt : omnes autem sententias quae a diversis dictae sunt prosequi inutile esset.

Haec enim quae dicta sunt a physicis secundum aliquam rationem dicta sunt : quod enim motor lunae per imaginationem sit causa prodigii hujus quod dicicitur diluvium aquae, aliquam videtur habere veritatem : quoniam licet motor lunae non per imaginationem, sed per scientiam lunam moveat, tamen haec scientia ordinat et regit cursum lunae et impressiones quae in materia fiunt generabilium, et obedit ei materia. Sed solum hic dicere causam non habet ratio-

nem, et est illa causa communis et hujus prodigii et aliorum. Scimus autem per ea quae in II Physicorum dicta sunt, causam communem et universalem non esse propriam et particularem, nisi fiat propria per aliquod sibi oppositum : et hoc proprium debuit ab istis in natura determinari. Non autem sufficit scire in universali, sed quaerimus scire unumquodque secundum quod in propria natura se habet: hoc enim optimum et perfectum est genus sciendi.

Nec potest dici motorem lunae esse vanum in imaginatione, quemadmodum nos superius diximus : quoniam si ita esset, inordinatus esset motus ejus : et ad hoc sequeretur, quod omnino nihil ordinatum in inferioribus remaneret. Qui autem inordinationem et aberrationem diluvii posuerunt in elevatione et depressione geugar sphaerae, non retulerunt hoc ad orbem primum, cujus geugar, sicut est centrum immobile est, sed tantum ad orbem lunae quae aliquando descendit, et aliquando ascendit : et tunc quia centrum circuli ascendere et descendere necesse est, necessarium etiam est ut poli descendant et ascendant : his autem descendentibus et ascendentibus necesse est descendere et ascendere geugar sphaerae lunae : quod tamen non fit errore, sed ad cursum ordinatum ad intelligentiam : sed dicitur aberratio ab Antiquis, ideo quia non aequaliter semper se habet ad centrum et meguar mundi, sed inaequaliter.

Haec igitur tamquam obscure et imperfecte dicta relinquentes, dicimus supra tractatum esse quod diluvii quod fuit in terra, causam fuisse conjunctionem quae fuit in signo Piscis. Oportet ergo scire, quod conjunctiones planetarum sunt multae. Quandoque enim omnes planetae conjunguntur simul in uno signo et in uno gradu signi, et in eodem minuto, hoc est, sexagesima parte gradus : aliquando autem conjunguntur pauciores, sive sex, sive quinque, sive quatuor, sive tres, sive duo : et hoc fit multis mo- dis et varietatibus : et sunt tot quot modis diversificari contingit planetas per numerum et conjunctionem : et est, sicut dicimus, quod senariae conjunctiones sunt septem. Possunt enim omnes conjungi praeter Saturnum, et possunt omnes conjungi praeter Iovem, et possunt omnes item conjungi praeter Martem, item, praeter Solem, aut praeter Venerem, aut praeter Mercurium, aut praeter Lunam. Septenaria autem conjunctio non est nisi uno modo, quando omnes conveniunt, sicut etiam multis modis fit quinaria conjunctio, ita quod Ptolemaeus dicit numerum harum coniunctionum esse centum et viginti, quas leve est invenire secundum, modum qui jam dictus est de senaria conjunctione : sed quia hoc non est utile, ideo praeterimus.

Ulterius autem notandum est, quod quando duo planetae vel plures conjunguntur, dupliciter possunt convenire : aut enim ita conveniunt, quod inferior tegit et eclipsat superiorem, aut ita quod juxta se stant quasi stent omnes qui conjungi dicuntur super unam lineam Meridionalis circuli : et hoc fit quandoquidem in eadem longitudine supra ab Oriente et ab Occidente : sed non sunt in eadem latitudine a circulo aequinoctiali. Et quandoquidem primo modo conveniunt, tunc vocatur conjunctio non vera. Dicitur autem conjunctio vera, quia cum stellae sint luminaria imbibentia sibi lumen quod ad eas dirigitur, tunc inferior imbibit sibi lumen usque ad centrum suum, et informat ipsum sua virtute. Et hujus simile videre possumus in corpore humano, ubi unum membrum transmittit alii ipsum et humorem, et tamen membrum recipiens informat illa secundum suam naturam et virtutem : quemadmodum cerebrum spiritum et humorem sibi a corde et hepate missum informat ad virtutem et operationem animalem : et testiculi spiritum et humorem sibi missum informant ad virtutem generativam et formativam speciei : et ita facit quilibet planeta qui recipit lumen

ab alio : et hoc cognoscimus in luna quae recipit lumen a sole, et format ipsum ad virtutem suam ut fit frigidum et humidum, cum in sole sit calidum et siccum temperate.

Ad hoc autem notandum, sicut diximus superius, quod duae stellae quae sunt universaliores in mundo et fortiores : eo quod sunt superiores, aliquando conjunctae permutant triplicitatem in qua prius fuerant : aliquando autem conjunguntur in eadem triplicitate in qua prius fuerant conjunctae. Cum autem permutant triplicitatem, tunc efficiuntur in movendo quasi novae : et significat illa conjunctio magna accidentia et prodigia magna : et mutationes generalis status elementorum et mundi. Cujus causam debet dicere naturalis Astronomus, quia scit astronomiam. Et ideo dicit Philosophus, quod astronomia est altera pars philosophiae, et Ptolemaeus dicit, quod judex elector et observator astrorum errabit si non sit Philosophus. Est autem profecto haec causa. Cum enim sciamus jam per ea quae in Coelo et Mundo dicta sunt, causam esse universaliter, et figuras et formationes esse in coelo, et coelum quod motori propinquius est, esse universalius in causando illud, oportet quod id quod universaliter est in superiori, denominetur per inferiora : et id quod primo determinat ad figuram et speciem, est circulus stellatus. Prima autem ad contemplationem ducentia, sunt Saturnus et Jupiter : eo quod unum movet frigidum et siccum, et alter calidum et humidum : et cum ista conveniunt tripliciter cum ea triplicitate signi ex qua confortari habet et influentiam accipere, oportet quod per illas duas stellas toti mundo dispositio infundatur. Permutatio autem triplicitatis dicit permutationem priorum qualitatum elementorum universaliter. Oportet igitur, quod cum istae duae stellae permutant triplicitatem totius mundi quoad inferiora mutatio sentiatur.

His ergo sic praelibatis, dico quod causa universalis diluvii componitur ex quatuor causis. Quarum una est conjunctio septenaria vera planetarum. Secunda est, quod fuerunt omnes vel plures eorum in inferiori parte suorum circulorum. Tertia est, quod talis fuerit conjunctio quae incepit in signo Aquarii juxta septem stellas, quae dicuntur hydria aquarii, et a quibusdam vocatur effusor aquae : quia de illis aptum est, quod specialem effectum prodigiosum habent in movendo aquas : et cum ibi incepit quod est transiens in signum Piscis quod est triplicitatis aqueae, et maximam habet virtutem in illa triplicitate plus quam Cancer vel Scorpius, et quod fuerit permutatio triplicitatis in illa conjunctione : tunc enim oportuit ut triplicitas quae regnabat ante in hoc mundo esset aerea, ut aer humore et convertibilitate juvat ad multitudinem aquarum. Dico autem conjunctionem aliquam incipere in uno signo, et perfici in alio, quando centra epiciciorum vel ipsi epicicli ad se accedunt prius in uno signo, et ipsi planetae conveniunt paulatim in alio. Quarta autem causa est et ultima, quod luna fuerit confortata viribus suis hora conjunctionis super quod ipsa ascenderet a circulo hemisphaerii, et ipsa conjunctio directe fuerit super aquas, et quod fuerit in hora et die et lunae : tunc enim absque dubio luna habuit in se quidquid luminis fuit in omnibus planetis, et movet toto illo lumine secundum naturam lunae : et ideo non tunc paulatim processit aqua, sed quasi exivit ad eum de Intimis terrae visceribus. Causa autem alia fuit in inferioribus illis quidem et ipsa : quoniam oportuit tunc propter motum aquae vapores esse plurimos in aere, et in ipso vincere vim lunae : et ideo fusae, sunt pluviae quae et vapores et aeris pluviam in aquam convertunt : et haec est una pars causa inferioris. Secunda autem fuit ut essent multi vapores in terra spissi et fortes, qui ex terra solida in aquas erumpebant et de abyssis aquas defecerunt de sedibus Neptuni fratris Jovis qui in aere dominatur,

Et hoc est quod poetae Graeci et Latini cantant carminibus fabulosis : quibus tamen Plato subesse asserit veritatem in Timaeo. Quod enim contra Lycaonem Jupiter conventum Deorum convocat, nihil aliud fuit nisi conjunctio quae facta fuit planetarum et stellarum fixarum in signo et gradu uno, in quo primum corpus movens fuit de natura aquae quod fuit constellatio Piscis, et ultimum quod est luna, fuit de natura aquae : et ideo necesse fuit quod et media lumen suum ad eamdem naturam haberet conversum. Quod autem dicunt super eos deos tenuisse locum digniorem in aulam, et populares deos alia quae sortiri poterant Ioca tenere, ideo dictum est, quia coelestia corpora superiora sunt in causando prodigia talia, et eorum virtus quasi sententia prima : et inferiores causae faciunt quod attribuitur eis a coelestibus, quae virtutes inferiores vocantur. Populus deorum et successio domus Lycaonls nihil aliud fuit nisi immissio luminis stellarum In signis Piscis, et in luna : quia stella dicitur combusta, quando est sub radiis alterius, et maxime solis. Ultra autem processit in facinus hominum et habitantium terram in diluvii inundatione, sicut dictum est.

Haec igitur est causa universalis diluvii, quod quidem universale maxime fuit : diminutio autem istorum quae ad hoc concurrit, facit causam diluvii particularis : et erit minus diluvium secundum quod pauciores causae et minus fortes convenient : aliquando enim solus ventus terrae motus facit diluvium particulare : aliquando est enim ibi vapor : et sunt aliqua virtutum coelestium, sicut diximus : et leve est haec omnia scire ex praedictis. Inventio autem temporis diluvii et quantitatis, et locus determinatus sciri non possunt nisi ex scientia motus astrorum. Haec Igitur de proprietatibus aquae dicta sunt,