DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT X.

Et est DIGRESSIOdeclarans proprietates aeris quae dictae sunt ab Antiquis.

Post hoc autem de proprietatibus aeris est dicendum, et praecipue determinandum est de motibus ejus, utrum ipse accedat vel recedat quemadmodum mare, et utrum inundat aliquando. Non enim videtur idem non accedere et recedere aerem, ex alicujus stellae proprietate, cum ipse sit magis mobilis quam aqua, et sit simplex : et conveniens sit simplex quod vicinius sit stellis, magis moveri a stellis quam illud quod est remotius ab eis.

Sed econtra esse videtur, quod nos illum motum non sentimus, neque experimur. Si enim talis motus esset, tunc oporteret quod sentiretur quemadmodum sentitur ventus : non autem sentitur.

Propterea mentitur absque dubio A1patiatius, qui aerem plus quam aquam dicit circulariter moveri omni die : cum enim mobilior sit, a quo sumitur circulatio ejus, si circulariter moveretur ?non enim tantum putandum aerem moveri a corporibus coelestibus, sed movent eum orbes quinque planetarum, qui sunt Saturnus, Jupiter, Mars, Mercurius, Venus, Et quia stellae illae plurimorum sunt motuum, ideo multus est motus aeris et varius : quia tredecim stellae praeter Solem et Lunam, in eis habent motuum varietates.

Quatuor autem Antiqui de aere dixe- re, quorum unum est, quod ipse medius sit inter caelum et terram communicans utrique accipiendo a terra fumos et vapores et referens coelo idem alimentum : quod aegyptii dixerunt, et Seneca eos in hoc est secutus : stellarum vires autem accipit a coelo et defert terrae. Et primum quidem horum falsum esse jam in Coelo et Mundo probatum est. Secundum autem verum est, quod, quidem stellarum vires defert ad terram : quoniam vis extremi non venit in extremum nisi per medium : et ideo oportet quod mediante igne et aere omnis stellarum vis ad terram deveniat. Quod autem medius sit, ita quod tangat et distinguat utrumque extremorum, sicut intendit Seneca dicere, non est verum : quod ipse tamen opinatus est sequens aegyptios qui dixerunt ignem alium non esse nisi ex quo sunt corpora coelestia : et non est id quod est inter unam sphaeram et aliam, sicut dixerunt Antiqui. Est autem, multum de his dictum in libro Coeli et Mundi, ubi probatum est coelum nullum esse quatuor elementorum.

Secundum autem est, quod ipse sit fortissimus omnium elementorum : eo quod videtur ipsum cum spiritu dejicere turres et ripas, et cum tonitruo scindens ligna : et simile hujus dicebant, quod videbant minuta semina in parietibus paulatim penetrare lapides et scindere : et ideo dicebant non esse mirum si aer spiritualis etiam magnum corpus scindit et dejicit. Est autem in hoc deceptio, qui revera aer facilius alteratur quam aliquod aliorum elementorum : et ideo de facili frangitur in sonis et vocibus, et de facili grassatur et subtiliatur. Quod autem dejicit et scindit, ideo est quia est vehiculum virtutis percutientis, sicut est vehiculum in corpore virtus naturalis spiritus naturalis impellentis aerem. Et de hoc determinandum in Met coris est , ubi de tonitruo habitus est tractatus.

Tertium autem est quod dicunt de aere, quod omnibus quae augentur, naturalia praebeat incrementa : vident enim terram in hortis non consumi nec minui quantumcumque sit fertilis herbarum et arborum : et magnis sylvis, incrementa dantur ex eodem modo se habente terra et aqua, ut dicunt. Et hoc etiam est falsum omnino, quia augmentum fit de nutrimento : probatum est autem in anterioribus libris Peri geneseos et de Anima, et de aliis, quod nihil compositum nutritur simplici, sicut nihil componitur ex simplici : et ostendunt opera rusticorum qui commiscent aquam stercori quando rigare volunt plantas. Secundum autem dicta non oporteret rigari plantas per pluvias, nec oporteret cibari animalia : quoniam aer et vegetaret et augeret singula eorum usque ad statum.

Quartum autem quod Antiqui dicebant de aere, est quod esset spiritus deorum. Dicebant quippe aerem continuum esse usque ad coelum, et aerem esse id quod distinguit inter sphaeram et sphaeram : et ideo virtutes caelestes, coelestes deos vocabant. Dicebant primo indui aeri sicut vehiculum quo venerentur in omne quod est : et dixerunt ex ipso attrahi deos, et animas in omne quod animatur et vivit, et dicebatur esse sententia quae inventa est in carminibus Orphei. Et hoc aliquid habet veritatis, quae tamen in fabulis permixta est. Non enim est verum quod aer pertingat ad coelum, sicut superius est habitum, et etiam in secundo hujus voluminis habetur : sed virtutes coelestes transportantur per aerem in radiis stellarum quae discurrunt per aerem, et conjunguntur inferioribus radiis, cum in his virtutibus efficaciores sunt quam ipse aer.

De aeris autem divisione per raristitia, et de aeris motibus et vaporibus et fulgoribus et aliis quae in aere generantur, nobis scientia fuit specialis, et consideratio in libro Meteororum. Haec igitur de aeris proprietatibus dicta sunt.