F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PINNEN. 717
gentia communes relationes parochos inter et confraternitates, ita conceptam : « Et ita, salvis tamen conventionibus et pactis in erectione confraternitatum, forsan factis, concordiis in- ter partes initis et a Sancta Sede approbatis, indultis, con- stitutionibus synodalibus et provincialibus et consuetudinibus immemorabilibus vel saltem centenariis, declaravit atque decrevit si SSmo D. N. videbitur. » Utrum in casu, si non in erectione, postea extiterit aliquod huiusmodi pactum fa- vore Parochi aut eidem faveat immemorabilis consuetudo, dubium est.
Sane quoad rationes a Confraternitate allatas, praesens negotium respicit tantummodo deductio, qua contendit Paro- chum sibi nullum ius ad sacras functiones nec riservasse nec habere. Nam an Ecclesia S. Rochi Sodalitatis sit, vel quomodo et quatenus a Municipio habuerit, est quaestio a praesente iudicii sede aliena.
Item parochus non suas, sed Municipii agit partes quando eidem vindicat non solum Ecclesiam S. Rochi, sed etiam ius delegandi Sacerdotem ad sacras functiones Festivitatis S. Rochi peragendas ; sed directe suum ius tuetur, cum ex consuetudine immemorabili vel saltem concordia inita in ere- ctione novae Ecclesiae, sibi adiudicat ius has functiones ce- lebrandi.
Hisce animadversis, propositum fuit diluendum Dubium - An sententia Curiae Pinnensis sit confirmanda vel infir- manda in casu. Cui dubio rescriptum fuit die 14 Aprilis 1894 - Dilata et scribatur Episcopo, ut Municipio praefi,gat congruum terminum ad deducenda iura sua.
CAUSAE PROSEQUUTIO. Ratio responsionis haec fuit, quia agebatur an parocho ius competeret peragendi certas functiones in die festo S. Rochi in Ecclesia, ubi fuit Sodalitas instituta, et parochus hoc sibi ius vindicabat, potissimum ob delegatio- nem, usque legitime habitam a loci Municipio, quod Ecclesiae S. Rochi patronus habebatur. Eiusdem Municipii Syndicus, ne parochus victus a iudicio discederet quasi actione desti- tutus, cum sacras functiones non nomine suo, sed ex Muni-