F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
282 NEAPOLITANA
Accidit autem ut, secunda die advesperascente, epistolas proiectas quae sibi visae fuerunt excidisse super alterum sola- rium suppositum puellae accipere vellent, repente corruerunt et sanguine manantes ac sensibus destitutae ab aliis puellis contubernalibus in valetudinarium Instituti delatae fuerunt.
Ut primum autem factum, quod uti scandalum gravis- simum reputatur in collegio, innotuerit moderatrici, tam Iustina quam altera contubernalis eiusdem culpae complex post octiduum a collegio expulsae fuerunt. Iustina non ha- bens quo confugeret, in domum avunculi sui Campobasso se recepit, qui causam aerumnarum suae neptis refundens in adolescente Francisco d'Auria, puellam sub explicita condi- tione in domum suam excepit, ut quantocius nuberet Fran- cisco d'Auria et nuptias intra 15 dies celebrandas esse om- nino statuit. Flevit, exoravit, obtestata est infelix Iustina. Sed frustra. Ipse, (scilicet d'Auria) respondebat avunculus Campobasso , damnum , quod tibi attulit, necesse est aut sponte aut vi resarciat.
Dominus vero d' Auria, cui eiectio a collegio puellae Li- guori a Nicolao Campobasso manifestata est, et quem mulier Valente deceperat asserens puellam Liguori pro dote habere decem millia ducatorum, sub tractationis initium de nuptiis ce- lebrandis visus est non dissentire. Ubi vero deprehendit huius- modi dotem non existere, sententiam omnino mutavit. Avun- culus vero Iustinae ferendis contradictionibus non assuetus, existimans non aliter posse bono suae neptis providere nisi per coniugium cum dicto Domino d'Auria, istum minis coegit, ut Iustinam uxorem duceret. Quod Franc. d'Auria fecit post paucos dies vel hebdomadas ab expulsione Iustinae de col- legio S. Marcellini, scil. 31 Iulii an. 1876.
Iamvero an constaret de nullitate matrimonii ex defectu consensus ob adversum prorsus et reluctantem animum, quo se huiusmodi nuptias inivisse affirmat Iustina ob moralem scil. violentiam sibi illatam a suo praesertim avúnculo Do- mino Nicolao Campobasso, confectus est rite processus et ad tramites Benedictinae Constitutionis et tandem de causa Cu-