F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
408 VARSAVIEN.
vero irrita copula. Demum, postquam, derelicto marito, enar- ravi matri, quomodo mecum egisset maritus, edocta sum concubitum nostrum non fuisse normalem. Hinc initio huius processus declaravi pro certo matrimonium a me consum- matum non esse.
Orator assertam Constantiae ingenuitatem liberaliter non inficias i t , sed admittere haud potest semel ac Constantia profitetur se in coniugali palaestra deprehendisse, perspexisse, distincte cognovisse quaedam, quae non nisi femina, assueta viro, dignoscit. Sane ait : Deprehendi veretrum mariti ca- ruisse omni rigiditate nec introductum fuisse in vas meum muliebre, ac nullum eifudisse semen praeter quendam fluo- rem, qui non penetravit intra corpus meum.
Praeterea, ait, Constantiam sibimet apertissime contra- dicere dum Ludovici impotentiam astruere pertentat. Profecto in responsione ad quaestionem decimam ipsa iurat se durante cohabitatione nulli hominum patefecisse Ludovici impoten- tiam, quia non nisi derelicto marito (ita illa) edocta sum concubitum nostrum non fuisse normalem. Iam vero illamet iuraverat in responsione ad nonam quaestionem : Aliquoties (durante utique cohabitatione) questus est apud me maritus, quod non posset adimplere debitum coniugale, ac semel etiam in momento exacerbationis dixit oportere forsan, ut nos flu- ctibus immergendos traderemus. Eapropter, concludit, si Constantiae fidem adiicias, illa uno eodemque tempore prae- tensam Ludovici impotentiam perspectam habebat et simul omnino ignorabat. Hoc solum certum est ne unum ex testi- bus quidquam de Ludovici, modo in medium allata, impo- tentia tempore non suspecto audivisse. Re namque vera Con- stantia profitetur: ego tempore cohabitationis nostrae apud neminem questa sum de impotentia consummandi matri- monii... derelicto marito, narravi matri, quomodo mecum egisset maritus. Iam vero duo testes, qui de saepedicta im- potentia loquuntur nil proferunt, quod a Constantia eiusve matre non acceperint. Expresse Maria Karska ait : audivi a Constantia Lubienska eiusque matre maritum actricis esse