F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
592 EPISTOLA APOSTOLICA
velle admonitos, ut ne quid de se desiderari ullo modo sinant quod impetrationis fructum efficiat; habeantque propemodum sibi quae Corinthiis edixit Apostolus: Sine offensione estote Iu- daeis et Gentibus et Ecclesiae Bei (1) . Nam, praeter virtutes animi, quas ipsa precatio in primis postulat, eam comitentur necesse est actiones et exempla christianae professioni consen- tanea. Integritatis exempla et iustitiae, miserationis iñ egenos et poenitentiae, concordiae domesticae et verecundiae legum, optimae sunt orantium commendationes. Qui sancte colunt et perficiunt praecepta Christi, eorum scilicet votis divina libera- litas occurrit, secundum illud promissum : St manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis (2). - Id autem est quod in praesentia, consociata Nobiscum prece, singulariter a Deo velitis hortamur, ut detur vobis cives concordes fratresque in complexum perfectae cari- tatis excipere.
Ad haec, Caelitum sanctorum adiungere iuvat deprecatio ncm : cuius efficacitas quantum, hac praesertim in re, emineat, illud Augustini docet de Stephano acute dictum : Si sanctus Stephanus sic non orasset, Ecclesia Paulum hodie non habe- ret (3). Itaque suppliciter imploramus Gregorium, quem suae gentis salutare Apostolum Angli consueverunt; Augustinum, alumnum, et legatum eius, ceterosque, quorum admirabili vir- tute, admirabilibus factis, ista dilaudata est altrix Sanctorum in- sula ; singularesque patronos, Petrum Principem apostolorum et Georgium ; ante omnes, sanctissimam Dei Genitricem, quam hu- mano generi Christus ipse e cruce reliquit atque attribuit ma- trem, cui regnum vestrum, nobilissimo praeconio, tamquam Dos Mariae, inde a proavis est dedicatum. Eos cunctos magnis precibus adhibemus apud Deum sufiragatores, u t , renovatis temporum optimorum auspiciis, ipse repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti (4).
Peculiaria vera precum officia, quae iam ad fidei unitatem,
statis diebus modisque sunt apud catholicos instituta, ea curan-
dum, ut maiore et frequentia et religione celebrentur. In primis-
que vigeat sancta marialis Rosarii consuetudo, a Nobismetipsis
tantopere excitata : eo quidem veluti summa evangelicae do-
ti) I Cor. X, 52. (2) Ioann. XV, 7. (3) Serra, in urit. s. St eph. VI, n. '8. (4) Rom. X V , 15.