F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
602 N ANGEYEN.
Sed non debent amoveri nisi ex rationabili et iusta causa. Nam et in hoc habenda est ratio iustitiae et amovendorum con- sulendum est honori ». Atque haec est non scripta aequitas, de qua loquebatur Cardinalis De Luca Disc. 97 de benef, et ex qua competere videtur recursus vel querela ad superiorem pro interpositione arbitrii, super aliqua saltem summaria co- gnitione causae, ob quam huiusmodi eiectio fiat, cum non soleat dari absque aliquo odio, vel absque praeiudicio in fama seu alias resultante.
Et revera, S. Congregatio, dum causa remotionis iusta non exponitur, solet reintegrare amotos, quemadmodum scatet ex Messinensi 18 Martii 1854, in qua proposito dubio : « An sustineatur privatio beneficii parochialis seu sit locus rein- tegrationi in casu ì » Sacra Congregatio respondit : « Ne- gative ad primam partem, affirmative ad secundam ». Quem- admodum pariter responderat in Nullius Farf. 6 Iulii 1791, et in Romana Susp, onerum 28 Martii 1801. - Quibus de- cisionibus S. Congregatio recessit a nimio rigore Rotae Ro- manae in causa Hispalensi ; et iure quidem, cum arbitrium boni viri debeat esse a ratione directum.
Odium putat comprobari patronus ex iis quae remotio- nem et translationem secuta sunt, nempe ex Episcopi uteris, quibus Sacerdos Hémonet dicitur execrabilis, ex modo ferendi suspensionem, eam publicando in Ecclesia quasi in censura- tum vitandum et Parochis vicinis interdicendo ne suspenso Sacramenta administrarent, neve cum eo confabularent ; nec non ex facta ipsius nominis expunctione e Diario Dioe- cesano.
Imo Orator coniicit, rationem translationis fere totam positam esse in publicatione Nancy-Juif. Publicatio haec in parochum concitavit odium Iudaeorum. Hoc de notorietate publica est et ephemerides Le Républicain, Les Archives Israélites, L'Echo Toidois, LJImparcial magnopere Sacer- dotem Hémonet insecuti sunt. Denegari non potest accessisse in casu instantiam ex parte potestatis civilis ob audaciam Iudaeorum : quapropter scandalum factum fuit, quod operarii