F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
496 EX S. C. RITUUM
serunt. Et primo loco in quo Rex stetit et fixit gradum suum cum suo exercitu fuit ante civitatem Trecensem; quo ibidem existente et tenente consilium cum Dominis de suo sanguine caeterisque Oapitaneis guerrae, pro advisando si staret ante dictam civitatem et poneret obsidionem ad ca- piendam eam, vel si esset expediens transire ultra, eundo de directo Remis et dimittendo ipsam civitatem Trecensem; dicto vero consilio Regis in diversas opiniones diviso, et dubitantibus quodnam esset utilius, dicta Puella venit et in- travit in consilium, dicens talia verba : - Nobile Delphine, iubeatis venire gentem vestram et obsidere villam Trecen- sem, nec protrahitis amplius longiora consilia, quia, in no- mine Dei, ante tres dies ego vos introducam infra civitatem Trecensem amore vel potentia seu fortitudine, et erit falsa Burgundia -multum stape f acta. - Et tunc dicta Puella sta- tim cum exercitu Regis transivit et fixit tentoria sua iuxta fossata, fecitque mirabiles diligentias, quas etiam non fecis- sent duo vel tres usitati et magis famati homines armorum; et taliter laboravit in nocte illa, quod in crastino Episcopus et cives illius civitatis dederunt obedientiam Regi, frementes et trementes, ita quod postea repertum est quod, a tempore illo quo dedit consilium Regi de non recedendo a civitate, ipsi cives perdiderunt animum, nec quaerebant nisi refugium et fugere ad ecclesias. Illa autem civitate ad obedientiam Regis reducta, Rex ivit Remis, ubi reperiit totam obedien- tiam, fuitque ibi sacratus et coronatus ».
Cum Puella consecratum Regem videret, coram eo genua fiexit et cum lacrymis ei dixit: « Gentil Roy, or est exé- cuté le plaisir de Dieu, qui voulait que levasse le siège d'Or- léans, et que vous amenasse en cette cité de Reims recevoir vostre saint sacre, en monstrant que vous estes vray Roy et celuy auquel le royaume de France doit appartenir ». Fortasse ex hisce verbis cogitari posset divinam Ioannae mis- sionem post Regis consecrationem impletam omnino fuisse. Attamen distinguenda sunt ea quae Ioanna sciebat se exe- quuturam, ab iis quae, vi suae missionis, pariter ventura esse sciebat, sed post eius mortem. Ipsa enim suarum ae- rumnarum praescia, proximam finem praevidebat, cum dixe- rit « quod ipsa duraret per annum et non multum plus, et quod cogitarent illo anno de bene operando ». Verum ipsa-