F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
280 NEAPOLITANA
Tunc coniugum patroni matrimonium etiam ob clandesunita- tem impugnare coeperunt, ernia nempe coram parocho Ecclesiae Matris Dei fuerat celebratum, in cuius paroecia neuter spon- sorum domicilium vel quasi domicilium habebat. Attamen cum ex libri paroecialis testimonio atque ex praefati parochi depo- sitione innotuisset, eumdem parochum nomine curiae matri- monio adstitisse, ab ulterioribus probationibus partes absti- nuerunt. Quare iudex delegatus, audito in scriptis vinculi assertore, sententiam dixit die 28 Augusti 1890, in qua plu- ribus perpensis, pronunciavit: « matrimonium initum die 31 Iulii 1876 inter Franciscum D' Auria et Iustinam Liguori fuisse irritum, cassum et nullum ex defectu consensus, quippe probabiliter ab utroque sponso, et certo a muliere Liguori contractum ex coactione et metu gravi a causa libera iniuste illato ad consensum in matrimonio extorquendum ». A qua sententia cum iuxta Constitutionis Benedictinae praescripta sacramenti vindex appellavit.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a .
VOTUM CANONISTAE. Rationes, quibus Oratricis Iustinae preces fulciuntur, continentur expositione modi quo dicta Iu- stina « vix sex annos nata in puellarum educandarum con- tubernio sub titulo Sancti Marcellini a matre traditur insti- tuenda, nimirum tum ut liberalibus disciplinis et christiana civilique educatione imbueretur, tum ut scandala quae domi e veniebant ob illicitam patris consuetudinem cum feminis, ut plurimum familiae inservientibus, evitaret ».
Cum undecimum puella attigit aetatis annum, matre Aloy- sia Campobasso, quae eius curam gerebat, e vivis erepta, pater praesertim post uxoris obitum, cuiusdam indignei mulieris, cuius nomen Francisca Valente, turpi amore captus, in prae- fato educandarum collegio illam ita dereliquit, ut paterni animi affectus erga filiam penitus amisisse videretur. Quin imo cum ipse nec mensuale stipendium collegio, nec subsi- dia ad vitae substentationem necessaria filiae Iustinae am- plius ministrasset, haec a memorato educationis contubernio