F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 343
per non consummato matrimonio, gravissimis concurrentibus causis, dispensatio concedatur.
Hanc autem moralem certitudinem in casu plenissimam haberi, adeo evidens est, ut argumentis demonstrari non egeat. Partium enim iuramentum et testimonium septimae manus, quae per se sola sufficerent, innituntur, in casu, ipsi corporali mulieris inspectioni, ita ut ex hac ipsa inspectione, prima et maxima non sequutae consummationis probabilitas exurgat.
Et sane licet periti medici fateantur se non posse ex corporali inspectione mulieris certum depromere argumentum ad consummationem vel probandam, vel denegandam (1 ) ; tamen Io ratio huius conclusionis non est positiva, sed tantum negativa, scilicet non enascitur ex quodam signo positivo, quod directe vel certitudinem, vel dubium de sequuta con- summatione manifestet ; sed potius inde deducitur, quod quem- admodum pessum introduci potuit in vaginam mulieris absque hymenis laceratione, sic et potuit, in iisdem conditionibus, virilis membri immissio verificari ; 2° hisce tamen non obstan- tibus, affirmant periti medici in genitalibus mulieris singula virginitatis signa reperiri : unde 3° concludunt nihil inde desumi posse, quod non cohaereat cum moralibus de non consummatione probationibus.
Nec valde insistendum in illis verbis, quibus periti medici asserunt, genitalia mulieris talia apparere qualia in femina, quae pro una vel altera vice ad maritales amplexus accesserit ; nam Io has peculiares geni talium mulieris conditiones adscribi
(1) Ideo periti medici ad hanc conclusionem deveniunt, quia recentiorum do- ctrinam sequuntur de possibilitate consummationis absque laesionis virginalis inte- gritatis. Coeterum, admissa semel veterum sententia, quam constanter sequitur iurisprudentia S. C. C, concludendum absolute foret pro non sequuta consumma- tione, et haec conclusio habenda esset uti certa, non solum morali, sed etiam cer- titudine physica. Si igitur aliqua hodie exurgit in casu difficultas, ea repetenda unice est ex illa medicorum doctrina, quam S. C C, non adhuc amplectendam putavit. Uno verbo, non consummatio matrimonii, de quo in themate iuxta veterum medicorum doctrinam, quam sequitur S. C. C, habenda est uti absolute et physice certa; iuxta vero recentiorum sententiam, quam puto amplectendam, retinenda est ut moraliter probabilis. Hanc autem moralem possibilitatem converti in veram mo- ralem certitudinem, reliqua adiuncta et probationes luce clarius demonstrant.