F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX II. 201
S. C. de Prop. Fide. C. P. pro Sin. 18 Martii 1817. Vic. Ap. Siam Dubia quoad nonnulla opera superstitiosa
1. Tempore eclipsis lunae Siamenses tumultuantur, campanas et
alia instrumenta pulsant, explodunt tormenta bellica, ea opinione ducti
quod credant draconem magnum deglutire velle lunam aut solem:
strepitum magnum sic faciunt ut liberent eum de ore draconis, et sic
putant se habere meritum magnum et ostendere gratum animum. Rex
Siami solet eleemosynas dare sui corporis custodibus et aliis quos prope
se invenit. Possuntne christiani tales eleemosynas recipere, et si iube-
antur, tormenta bellica explodere?
2. Viget consuetudo, raso capite puerorum, servandi capillaturam
in vertice. Cum autem annorum decem aut duodecim plus minusve
aetatem attigerint, parentes diem assignant qua capilli tonderi debent,
invitantur ad caeremoniam cognati et alii quoscumque voluerint. Invi-
R. Ad 1. Non licere christianis templa idolis fabricare aut eorum
fabricae cooperari, et detur decretum pro iaponia, die 7 Decembris 1 6 2 6 ,
videlicet: Non possunt laponii fideles, ut periculum mortis vel exilii évitent, altaria vel idolis fabricare aut eorum fabricae cooperari.
Ad 2. Negative, et detur decretum Sutchuen. feriae V, 20 Au-
gusti 1 7 7 8 , nempe: Christiani qui emunt territoria, supra quae idola sunt aut parva idolorum oratoria, possuntne monere gentiles, quorum prius erat territorium, e territorio tollere, ipsisque recusantibus, te- neturne confringere illa et destruere? - Cum territoria venduntur, vi- detur quod cum fundi dominio in emptorem transferatur etiam ius ac proprietas idolorum aut oratoriorum idolis dedicatorum, quae in fundo sita sunt. Si res ita se habet, tenetur christianus idola tollere ac ora- toria destruere, vel in aliam formam ac usum ita redigere, ut nulla amplius species appareat oratorii idolis consecrati, et omnis supersti- tiosi cultus removeatur occasio. Monere autem gentiles ut ipsi idola tollant ac oratoria destruant, nec turbarum excitandarum periculo vacat, nec iustum est ut, quae idola per se potest christianus evertere, permittat paganis alio transferre ac profano cultu adorare. Si vero idola ac oratoria huiusmodi, quamvis in privatorum territoriis con- stituta, publici iuris ac sub principis potestate sunt, tunc non licet christianis ea tollere ac destruere; et potius abstineant ab iis territo- riis emendis, in quibus profana haec simulacra ac oratoria reperiuntur.
Ad 3. Provisum in secundo.