F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
206 PARISIEN.
Iure itaque etiam virum habemus fatentem se matri- monium non consummasse, eum consummatio penetrationem atque seminationem non intra vulvam solum, sed intra va- ginam requirat, quod eumdem latuisse mirum non foret. Haec autem omnia confirmantur per testimonia septimae , manus, qui uno ore, tum oratricis veracitatem, tum matri- monii inconsummationem affirmarunt, neque ullus eorumdem apprehenditur, qui vel dubitando hac de re locutus sit. Re- stat ut ad ultimum quod ex corporis exploratione deducitur, argumentum ponderandum transeamus. .
A tribus peritis medicis, praemisso, prout de more, aquae tepentis bal neo , mulier inspecta est, qui deinceps singuli tum scripto, tum oretenus sub sacramento coram iudice men- tem hac de re manifestarunt. Mens autem eorum est, ora- tricem talia prae sé ferre virginitatis seu integritatis signa, quae copulam perfectam, nullo interiecto dubio, excludunt. Verum, repones, magni non esse facienda huiusmodi perito- rum iudicia; nam acceptissima est conclusio quod << virgi- ¡ nitatis nullae dantur certae et inseparabiles notae » Zacchias Quaest, medico-lega les, I. IV, tit. II, q. 1, n. 14. Unde etiam canon : « Saepe manus fallitur et oculus obstetricum » cap. penult. de proh.
Respondeo aliud esse in universim non dari notas quibus, ¡ omni in casu, virginitas dignosci certo possit, et aliud, non dari unquam casus in quibus certae virginitatis notae adsint. Rursus, aliud est est organa, maxime vero hymen, inveniri integra, aliud integritatem, quae non est eiusdem indolis apud virgines omnes, talem apprehendi, quae copulam per- i fectam certo excludat.
Dico itaque 1) accidere posse mulierem, etiam post re- petitus concubitus, genitalia prae se ferre ita naturaliter composita atque integra, ut non quidem ex mera integritate qua tali, sed magis ex speciali integritatis indole et natura i certo peritus iudicare valeat, eam nunquam fuisse a viro copula perfecta cognitam ; 2) ita reapse in praesenti themate contigisse.