F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
700 APPENDIX VI.
Praeterea Ordinarii, nomine S. Sedis, confessariis praecipiant, ut
serio moneant suos poenitentes ne societati Franc Maçons aliisque huius
generis ciandestinis aggregationibus nomen dare, vel earum conventícula
adire aut fovere praesumant, ac pertinacibus sacramentalem absolutio-
nem negent. Ut autem vere resipiscentes absolvi queant ab excommu-
nicatione incursa, Sanctitas Sua necessarias et opportunas facultates Or-
dinariis concedit ad decennium. Ceterum confessarii sciant hominibus
liberorum muratorum societati aggregatis, licet emissi iuramenti poe-
niteant, sacramentalem absolutionem non esse impertiendam, prius-
quam ipsi absolute et positive praedictam damnatam societatem in
perpetuum relinquant, vel saltem serio promittant se id quantocius
effecturas.
Insuper omnino prohibendum es t , ne massones notorii officium
patrini in Sacramento Baptismi, vel Confirmationis suscipiant. Illi enim,
quatenus adhaereant sectae ab Ecclesia damnatae minime idonei sunt
procurandae, si opus fuerit, educationi christianae spiritualium filiorum.
Reliquum est, ut quoad sepulturam massonum et exequias red-
dendas statuta Ecclesiae accurate serventur. Videlicet ecclesiastica se-
pultura massoni bus notoriis concedi non potest, nisi debita retractatione
emissa, per absolutionem Deo et Ecclesiae fuerint reconciliati. Si quando
vero morte praeventi retractationem rite emittere non potuerint, de-
derint nihilominus ante mortem signa poenitentiae et devotionis, tunc
poterit concedi sepultura ecclesiastica, vitatis tamen ecclesiasticis pompis
et solemnitatibus exequiarum. Praeterea ecclesiastica sepultura carere
debet qui adhuc post receptionem Sacramentorum, ipse postulaverit
sepeliri adhibitis signis sectae massonicae, nisi hanc voluntatem postea
iterum retractaverit. Si vero perversa aliorum opera contra defuncti
voluntatem emblemata sectae massonicae feretro apposita fuerint, co-
gnita eorum appositione, statim amoveantur, et omnino ante associa-
tionem cadaveris. Ex iis quidem patet omnino non licere quod ill ic,
prout relatum est, in quibusdam locis fieri solet, ut cum conventu et
in praesentia cleri cadavera more massonum sepulcro inferantur.
Quoad eos casus in quibus sepultura ecclesiastica deneganda est,
si ex ea re graves turbae pertimescendae sint, Ordinarii quo tutius in
negotio tanti momenti procedant, pro norma habere debent responsum
S. Poenitentiariae ; videlicet, quoties cum gravibus minis exequiae ac
sepultura ecclesiastica requirentur pro defuncto, qui, cum fuerit ex-
communicatus notorius, iisdem plane privandus est secundum sacros
canones et regulas DD., S. Poenitentiaria 10 Decembris 1860 hunc mo-
dum tenendum esse praescripsit : «Curandum ut cuncta ad normam