F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
GNESNEN. ET POSNANIEN. 535
matrimonii liberum consensum, ad valorem vinculi matri- monialis ex iure canonico requisitum, propter impedimentum vis et metus, non habuisse ideoque ipsius matrimonium fuisse nullum et irritum.
Verum haec conclusio nondum est definitiva ; solvenda enim est quaestio altera supra enuntiata, num forte postea, metu purgato, matrimonium Mariannae et Martini legitime convalidatum fuerit.
Martinus nulla ratione nulloque signo manifestavit in- tentionem recedendi ab illo matrimonio. Et ideo universa quaestio ad hoc reducitur, utrum Marianna per renovationem consensus legitimam suum matrimonium convalidarit necne. Id quod videtur negandum.
Nam Marianna, quae tempore nuptiarum fuit puella se- ptendecim annorum, non satis videtur habuisse perspectam nullitatem sui matrimonii. Fuit enim persona rudis neque satis instructa in rebus religiosis atque libidinosae vitae de- dita, quae impedimentum istud facile ignorare potuit. Quae ignorantia multo magis comprobatur, si quis attendat, Ma- riannam postea quasi ambabus manibus arripuisse opportu- nitatem impugnandi suum matrimonium, cum ipsi haec spes affulgeret atque possibilitas innotesceret dissolutionis matri- monii in foro quoque ecclesiastico.
Praeterea neque efficax argumentum peti potest ex co- pula carnali ad summum semel habita ; nam ut fatetur Mar- tinus semel sese a debito reddendo ob infirmitatem excusavit, secunda vice restitit, ita ut copula non esset perfecta, tertia vice vera copula videtur intercessisse ; uterque enim coniux simpliciter concedit, matrimonium fuisse consummatum ; at attenta libidinosa indole Mariannae nequaquam affectus ma- ritalis certo probatur atque a fortiori, si attendantur facta subsequentia ; aufugit enim Marianna e domo mariti atque minata est, sese potius in aqua submersuram esse quam denuo redire ad maritum.
Tandem etiamsi allegata scopum intentum non probarent, restat illud argumentum gravissimum, quod in casu con va-