SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Supra proposuit quomodo ab ultima perfectione deficiebant, nunc hortatur alios ad idem sentiendum. Et primo ponitur exhortatio; secundo quid ab eis necessario exigatur, ibi verumtamen ad quod pervenimus, etc..

Dicit ergo quicumque, etc., scilicet quod ego sentio, scilicet quod non sum perfectus.

Quomodo ergo si perfecti sumus, sentimus quasi non perfecti? respondeo. Dicendum quod perfecti perfectione viae, sed non perfecti perfectione comprehensionis, quando scilicet tota intentio fertur actu in deum. In via vero habitualiter, quod scilicet nihil contra deum faciamus.

Et dicit quicumque, quia quanto quis est perfectior, tanto imperfectum se magis cognoscit. Iob ult.: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.

Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere, etc.. Hebr. V, 14: perfectorum est solidus cibus: eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali.

Et si quid aliter, etc.. In Glossa quatuor modis dicitur, et primo ponuntur duo sensus magis litterales. Unus talis: dico quod vos sentiatis quod ego, scilicet vos esse imperfectos; tamen si quid aliter, id est melius de vobis sapiatis, quam ego de me, hoc ipsum est vobis per revelationem divinam donatum. Et quando altius est vobis revelatum aliquid quod non mihi, non contradico, sed cedo vestrae revelationi. Verumtamen nolo, quod propter hanc revelationem ab unitate ecclesiae discedatis; sed teneamus ex unitate illud ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, etc.. Quae unitas ecclesiae consistit in unitate veritatis fidei, et rectitudinis bonae operationis. Et utraque servanda est. II cor.

Ult. XIII, 11: perfecti estote, exhortamini, idem sapite, etc.. Et eadem regula bonae vitae et operationis. Gal. Ult. VI, 16: quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, etc..

Vel aliter: dico, etiam si vos propter ignorantiam vel infirmitatem aliter sapitis, quam veritas habet, humiliter confiteamini, nec proterve defendatis. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, etc..

Vel aliter: dico, quod idem sentiamus, scilicet nondum comprehendisse; sed si quid aliter nunc sapiatis, quam sapiendum sit in futuro, quia nunc videmus in speculo, tunc autem facie ad faciem deus revelabit in futuro.

Ps. XXVIII, 9: revelabit condensa, etc..

Vel aliter: sive sapiatis hic obscure, sive in futuro manifeste, deus revelabit, quia fides ex deo est. Verumtamen, etc., non mutatur.

Deinde cum dicit imitatores, etc., inducit ad sui et aliorum imitationem, ut caveant malos. Et primo proponit intentionem; secundo rationem, ibi multi enim, etc..

Dicit ergo: quia haec reputo ut stercora, etc., in hoc imitatores, etc.. Io. X, 3: vocem eius audient, etc.. Ego sum pastor, vos oves meae per imitationem. Imitatores mei estote, I Cor. IV, 17, sicut et ego christi, etc.. Et observate, id est diligenter considerate, qui ita ambulant, sicut ego. Et vos scire potestis ex regula et doctrina mea.

I Tim. IV, 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. I Petr. V, 3: forma facti gregis ex animo.

Deinde cum dicit multi, etc., ponitur ratio monitionis: et primo ex parte vitandorum; secundo ex parte imitandorum, ibi nostra autem conversatio, etc..

Ne autem haec videatur ex odio dicere, praemittit suam affectionem; secundo ostendit quales sunt vitandi, ibi inimicos, etc..

Dicit ergo: dico quod imitandi indigent observatione: quia quidam aliter incedunt, scilicet de malo in peius. Ps. Lxxxi, V. 5: in tenebris ambulant, etc.. Quos, etc., vobiscum praesens, nunc autem et flens, prae compassione. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos populi mei? et huius rationem ostendit, dicens inimicos, etc., quos describit, primo ex opere; secundo ex intentione, ibi quorum deus, etc..

Item circa primum, primo proponit opus; secundo eventum operis ostendit, ibi quorum finis, etc..

Opus eorum est exercitium inimicitiae contra crucem christi, scilicet dicentium quod nullus potest salvari sine legalibus, in quo evacuant virtutem crucis christi. Gal. II, 21: si enim ex lege iustitia, ergo christus gratis, id est sine utilitate, mortuus est. I Cor. I, V. 18: verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: his autem, qui salvi fiunt, id est, nobis, virtus dei est.

Et quid eveniet? certe nobis vita per crucem christi: illis autem contrarium, quia incurrent mortem. Unde dicit quorum finis interitus, scilicet mortis aeternae. Iob XXVIII, V. 3: lapidem caliginis et umbram mortis dividit, etc..

Deinde describit eos quantum ad intentionem. Et primo manifestat eorum intentionem; secundo ostendit intentionis eventum, ibi: et gloria, etc..

Dicit ergo quorum deus, etc., quasi dicat: ideo hoc disseminant, scilicet legalia esse observanda, propter lucrum et gloriam propriam, ut satisfaciant ventri. Rom. Ult.: domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Eccle. VI, 7: omnis labor hominis in ore eius, sed anima illius non implebitur. Et dicit, deus, quia proprium dei est ut sit principium primum et finis ultimus. Unde qui pro fine habet aliquid, illud est deus suus. Item quaerunt gloriam suam, contra illud Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero; est qui quaerat et iudicet, etc..

Sed eventus eorum erit in confusione. Os.

C. IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Et hoc eorum, qui terrena sapiunt, id est, quibus terrena placent, et ea quaerunt. Et hi confundentur, quia status eorum transit. Rom. VIII, 13: si secundum carnem vixeritis, moriemini, etc..

Glossa: quorum deus, etc., dei proprium est iustificare; qui ergo in cibis iustificationem ponebant, dicebant deum ventrem. Item, est in confusione, quia in confusibilibus, scilicet in circumcisione pudendorum, et occisione brutorum.

Consequenter ostendit quales sunt imitandi, ibi nostra autem conversatio, etc..

Et primo describit in eis caelestem conversationem; secundo expectationem, ibi unde etiam salvatorem, etc.; tertio utilitatem, ibi qui reformabit corpus humilitatis.

Dicit ergo: illi terrena sapiunt, sed non est sic de nobis, quia nostra conversatio in caelis est, id est perficitur per contemplationem. II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur, etc.. Item per affectionem, quia sola caelestia diligimus. Item per operationem, in qua est caelestis repraesentatio.

I Cor. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.

Sed quare est ibi conversatio? quia inde expectamus optimum auxilium. Ps. Cxx, V. 1: levavi oculos meos in montes, etc..

Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Unde dicit unde expectamus salvatorem nostrum. Is. XXX, 18: beati omnes qui expectant eum. Lc. XII, 36: similes hominibus expectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, etc..

Tria autem facit iste adventus.

Primo communem resurrectionem. Ideo dicit reformabit corpus humilitatis, id est abiectionis, quia est mortalitati subiectum. Iob c. XXV, 6: homo putredo, et filius hominis vermis. I Cor. XV, 43: seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute. Hoc corpus sic abiectum reformabit, id est ad propriam formam reducet. Rom. VIII, 11: qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, etc..

Secundo sanctorum imitationem. Ideo dicit configuratum corpori claritatis suae. Corpus siquidem christi est glorificatum per gloriam divinitatis suae, et hoc meruit per suam passionem: quicumque ergo participat virtutem divinitatis per gratiam, et passionem christi imitatur, glorificabitur. Apoc. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius. I Io. III, 2: similes ei erimus.

Matth. XIII, 43: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum.

Et hoc facit secundum operationem divinitatis suae, id est, per virtutem in ipso, per quam possit sibi subiicere omnia. Omnes enim christo subiicientur, quidam quantum ad salutem, quidam quantum ad poenam: in primis exercebit misericordiam, in secundis iustitiam. Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius, etc.. I Cor. XV, 28: pater subiecit omnia filio. Io. V, 19: quaecumque pater facit, et filius similiter facit.