SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Posita materia gaudii de spe futura, hic ostendit super quo deprecationem pro eis facit. Et primo praemittit suum desiderium, quod ostenditur omnino fervens; secundo materiam deprecationis, ibi et hoc oro, etc..

Et quia cordis desiderium soli deo est manifestum, ideo invocat deum testem quod pro eis deprecetur cum desiderio. Iob c. XII: ecce in caelo testis meus est, scilicet deus, etc.. Quomodo cupiam vos, scilicet ego, existens in visceribus iesu christi.

Vel quomodo cupiam vos esse in eis; quasi dicat: quomodo cupiam vestram salutem et participationem viscerosae charitatis christi.

Lc. I, 78: per viscera misericordiae dei, etc.; quasi dicat: quia ad profunda et intima cordis, virtus amoris pertingit.

Vel cupiam ut sitis in visceribus iesu christi, id est ut ipsum intime diligatis, ut et diligamini ab eo; in hoc enim vita hominis consistit.

Deinde cum dicit et hoc oro, etc., ponit deprecationem, et tria bona optat.

Primo quantum ad interioris charitatis augmentum.

Affectus enim interior perficitur per charitatem, et ideo non habenti charitatem optandum est ut habeat; habenti vero, ut perficiatur.

Unde dicit ut charitas, etc.. Pro augmento autem charitatis orandus est deus, quia solus deus hoc in nobis operatur. II Cor. IX, 8: potens est autem deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, etc.. Et hoc necessarium est ut petamus et nos, quia Matth. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.

Secundo quantum ad intellectum.

Unde dicit in omni scientia.

Sed numquid ex charitate provenit scientia? sic, quia dicitur I Io. II, 27: et vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, etc.. Item, charitas est spiritus, de quo dicitur Io. XVI, 13: cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem, etc.. Cuius ratio est, quia qui habet habitum, si rectus est habitus, sequitur inde rectum iudicium de his quae pertinent ad illum habitum; si vero corruptus, falsum. Sicut circa venerea temperatus habet bonum iudicium, intemperatus non sed falsum.

Omnia autem quae a nobis fiunt, sunt informanda charitate, et ideo habens charitatem, habet rectum iudicium, et quantum ad cognoscibilia. Et sic dicit in omni scientia, qua scilicet agnoscat veritatem et inhaereat circa ea quae sunt fidei. Haec est scientia sanctorum, de qua dicitur Sap. X, 10.

Et quantum ad operabilia, et sic dicit et in omni sensu, qui est vis cognoscitiva circa exteriora obiecta. Et proprium eius est ut statim iudicet de proprio sensibili recte. Et ideo hoc nomen translatum est ad interius iudicium rationis; unde sensati dicuntur qui habent rectum iudicium circa agibilia. Sap. I, V. 1: sentite de domino in bonitate, etc. Sap.

C. VI, 16: cogitare ergo de illa, sensus est consummatus, etc..

Sed hic sensus debet esse non tantum considerativus sed etiam discretivus inter bonum et malum, et inter bonum et melius. Unde subdit ut probetis, etc..

Nota quod charitas perficit sensum ut probet bona; sed perfecta charitas ut probet meliora.

I Cor. XII, 31: aemulamini meliora charismata, etc. Et infra cap. XIV: sectamini charitatem, etc.. Et ideo dicit potiora.

Tertio quantum ad effectum. Et primo ponit immunitatem a malo; secundo perfectionem in bono.

Primum in hoc quod dicit ut sitis sinceri.

Est enim duplex peccatum vitandum, scilicet interioris corruptionis, qua homo corrumpitur in se, et hoc excluditur per sinceritatem.

I Cor. V, 8: in azymis sinceritatis, etc.. Aliud est in proximum, scilicet offensa. Et ideo dicit et sine offensa. I Cor. IV, 10: sine offensione estote Iudaeis et gentilibus, et ecclesiae dei, sicut ego, etc.. Et II Cor. VI, 3: nemini dantes ullam offensionem, etc..

In diem christi iesu, id est usque in finem vitae. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Quantum ad gratiam dicit repleti fructu iustitiae, ut opera iustitiae quaedam fructus sint. Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificatione, etc.. Vel fructu iustitiae, id est praemio iustitiae, scilicet corona.

II Tim. IV, 8: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, etc.. Sap. IV: bonorum enim laborum gloriosus est fructus, etc.. Et hoc habetur per christum, quia omnia, quae facimus, sunt bona per ipsum.

Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere, etc..

Et haec facienda sunt hoc fine, scilicet in gloriam et laudem dei, quia ex operibus sanctorum, deus clarificatur, cum inde alii prorumpunt in laudem dei. Ps. Cl, 1: laudate dominum in sanctis eius, etc.. Ier. XXXIII, 9: erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, etc..

Deinde cum dicit scire autem, etc., admonet ad futura. Et primo ponit exempla exequenda et vitanda; secundo concludit moralem monitionem in IV cap., ibi itaque, fratres mei charissimi, etc..

Circa primum duo facit, quia primo ostendit quae sunt imitanda; secundo quae sunt vitanda, III cap., ibi de caetero, etc..

Item prima dividitur in duas, quia primo inducit se eis imitandum; secundo alios, secundo cap. Si qua ergo, etc..

Item prima in tres, quia primo ponit exemplum profectum suum; secundo gaudium, quod habet ex profectu, ibi quid enim, etc.; tertio fructum ex profectu suo, ibi scio enim, etc..

Item prima in duas.

Primo praemittit profectum; secundo modum, ibi ita ut vincula mea, etc..

Dicit ergo: monui vos ad profectum, et ut formam habeatis profectum meum, scire vos volo, et quae circa me sunt, exterius, quia tribulationes etsi exterius essent, non immutabant interius, sed magis ad profectum venerunt, quia ex eis fides praedicata magis profecit. II Cor. I, 6: sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur, pro vestra consolatione, etc..

Et ostendit profectum. Primo quantum ad se; secundo quantum ad alios, ibi ut plures, etc..

Quantum ad se quidem manifestum fuerat quod talia pro christo pateretur constanter, ita ut vincularetur, unde dicitur ut vincula, etc., quod est gloriosum pro christo. I petr.

C. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut alienorum appetitor; si autem ut christianus, non erubescat, etc..

In omni praetorio, sicut in curia caesaris, etc..

Ex parte vero aliorum fides crescebat in communi. Unde dicit ut plures, etc.. I mach.

C. IV: de elephantibus. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius, etc..

Prov. XVIII: iustus quasi leo confidens absque terrore erit, etc..

Ex parte tamen aliorum est diversitas, quia quidam bene loquebantur, quidam male. Et qui bene, quidam ex generali charitate et quidam ex speciali amore ad apostolum. Et qui male, quidam ex generali malitia, quidam ex speciali odio ad apostolum.

Sed ut mihi videtur, apostolus duplicem ostendit causam propter quam quidam praedicabant.

Primo propter invidiam. Et ideo apostolus eorum pravam intentionem ostendit, dicens quidam quidem propter invidiam, etc.. Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. I cor.

C. III, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? secundo propter amorem christi, et evangelii.

Unde dicit quidam propter bonam, etc..

Ps. Cl, 20: benigne fac in bona voluntate, etc.. Sed apostolus addit dicens quidam vero ex charitate, scilicet quae facit bonam voluntatem, etc., quia ut supplerent defectum mei docentis, praedicaverunt.

Deinde apostolus exponit quod dixerat, dicens quod quidam non secundum sanam intentionem, sed ex contentione. Corrupta eorum intentio dupliciter patuit: uno modo ut publice praedicando, turbationem facerent in populo gentili contra apostolum, supra illam quam habuit. Alio modo quia credebant quod Paulus audiens eos usurpare officium sibi commissum, turbaretur et ex hoc adderetur afflictio afflicto.