SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Proposuit exempla quae sequi deberent, hic ostendit quorum exempla debent vitare. Et circa hoc tria facit; quia primo praemittit quos vitare debent; secundo exemplum vitandi per conversationem sanctorum, ibi vos enim, etc.; tertio inducit ad vitandum eos quos illi reputabant imitabiles, ibi imitatores, etc..

Iterum prima pars dividitur in tres particulas; quia primo praemittit finem huius doctrinae; secundo scribendi necessitatem, ibi eadem vobis, etc.; tertio necessitatis rationem, ibi videte, etc..

Intentio admonitionis est removere fideles gentes a legalibus, ad quae quidam eos inducebant. Et ideo dicit o fratres, scilicet per fidem, de caetero, id est postquam vos monui, ut supra, gaudete in domino tantum, non in legalibus observantiis. Hab. III, V. 18: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in deo iesu meo, etc..

Et hoc, quia eadem, quae dixi in praesentia, non est mihi pigrum vobis scribere in absentia. Verba enim de facili transeunt, sed scripta manent. Eccli. XXXVIII, V. 25: sapientiam scribe in tempore vacuitatis, etc.. Iud. I, 3: omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis, etc.. Rom.

C. XV, 15: audacius scripsi vobis, fratres, ex parte tamquam in memoriam vos reducens, etc..

Et causa huius necessitatis est quia instant seductores; et ideo oportet instantius veritatem scribere, unde dicit videte, id est observate, etc..

Et tria de his dicit: scilicet saevitiam cordis irrationabilem; unde dicit canes. Glossa: natura canis est, ut statim ex ira latret, non ex ratione, sed ex consuetudine. Sic et illi, Is. LVI, 11: canes impudentissimi nescierunt saturitatem, ipsi pastores nesciverunt intelligentiam, etc.. Apoc. Ult.: foris canes, etc..

Secundo perversae doctrinae seminationem, ibi malos operarios, quia non fideliter in vinea domini laborant, nec bonum semen in agro mittunt. Matth. XIII, 28: inimicus homo hoc fecit, etc.. II Tim. II, 15: cura teipsum probabilem exhibere deo, etc..

Tertio dissensionis, ibi concisionem. Et hoc verbo utitur in eorum suggillationem. Praedicant enim circumcisionem, quae non potest stare cum gratia christi. Gal. V, 2: si circumcidamini, christus nihil vobis proderit. Unde alludens vocabulo, dicit concisionem, quasi non circumcisionem, sed concisionem habeant.

Deinde cum dicit nos autem, etc., ostendit quomodo vitentur a sanctis. Et primo quomodo ab omnibus; secundo quomodo ab ipso, ibi quapropter, etc..

Dicit ergo: ego dico quod illi sunt concisio, sed nos vera circumcisio, qui spiritu, etc.. Est autem duplex circumcisio, scilicet corporalis, et spiritualis. Rom. II, 28: non enim, qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, etc..

Circumcisio enim carnis est, quae est de superfluo carnis, sed circumcisio spiritus, per quam spiritus sanctus abscindit superfluas interiores concupiscentias. Et ideo dicit nos sumus, etc., id est qui interius circumcidit nos deo. Rom. II: testis enim est mihi deus, cui servio in spiritu meo in evangelio filii eius, etc.. I Cor. XIV, 15: psallam spiritu, psallam et mente; orabo spiritu, orabo et mente, etc..

Data est autem circumcisio, ut ostenditur Rom. IV, 16, ut signum fidei Abrahae ostenderetur, ut scilicet eius fides ostenderetur vera, quae fuit fides de futuro semine. Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones, etc.. Est ergo circumcisio signum fidei Abrahae de christo. Ille ergo circumciditur, qui interius per spiritum sanctum renovatur in christo, qui est veritas circumcisionis.

Col. II, 11: circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione christi, etc..

Et non habentes fiduciam in carne, id est in carnali circumcisione, quia, ut dicitur Io. VI, V. 63: spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quicquam.

Sumitur autem caro aliquando in nobis pro carnali concupiscentia, quandoque pro carnis cura, et quandoque pro carnali observantia.

Et utrumque debemus circumcidere, nec in eis gloriari.

Deinde cum dicit quamquam ego, etc., ponit exemplum proprium, et primo praemittit eminentiam suam, quam habebat in statu legali; secundo ostendit quomodo eam contempsit, ibi sed quae, etc..

Primum proponit primo in generali; secundo explicat per partes, ibi circumcisus, etc..

Circa primum duo facit, quia primo ostendit fiduciam, quam habere potuit in legalibus, dicens: non debemus habere fiduciam in legalibus, quamquam habeam, id est possem habere si vellem, quia in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego, etc., ut dicitur II, 21. Et hoc etiam excellentius, quia ego magis. II Cor. XI, 23: ut minus sapiens dico, plus ego, etc..

Et hoc totum adducit, ut efficacius destruat observationes legales. Multi enim contemnunt quae nesciunt, vel non habent, et hoc non valet; sed tunc quando aliquis habet et contemnit, et non gloriatur in eis. Sic, si apostolus non habuisset locum in statu legalium, poterat dici quod ideo ad statum evangelii venit.

Et ideo ostendit per hoc eminentiam suam in statu illo. Et primo quantum ad genus; secundo quantum ad conversationem, ibi secundum legem, etc..

Quantum ad primum tripliciter, quantum ad generis sacramentum, quia circumcisus octavo die. Gen. XVII, 10: ut sit signum foederis inter me et vos, etc.. Et dicit octava die, quia haec erat differentia inter proselytos et eos qui erant de genere Abrahae, quia illi non octava die, sed iam adulti quando convertebantur, sed isti secundum legem octava die. Gen. XVII, 12: infans octo dierum circumcidetur ex vobis. Sic ergo non ut proselytus, sed ut vere Israelita fuit.

Secundo quantum ad ipsum genus, et primo quantum ad gentem, cum dicit ex genere Israel. Ex Abraham enim duae gentes descenderunt: una per Isaac, et alia per Ismael. De primo, duae: una per esau, et alia per Iacob. Sed duae, scilicet quae ex esau et Ismaelitae, non sunt consecutae haereditatem, sed solus Iacob, qui et Israel. Ideo dicit ex genere Israel. II Cor. XI, 22: Israelitae sunt, et ego.

Item quantum ad tribum, quia in tribu Israel erant quidam de ancillis, scilicet de Bala et zelpha; quidam de liberis, scilicet Lia et Rachel; et inter istos quidam semper erant in cultu dei, scilicet levi, Iuda et beniamin.

Aliae, tempore ieroboam, conversae sunt ad idola. Et ideo tribus beniamin privilegiata erat, quia in fide et dilectione uxoris, et in ea templum. Deut. XXXIII, 12: beniamin amantissimus domini habitabit confidenter in eo, quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet, etc.. Gen. XLIX, V. 27: beniamin lupus rapax mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quo figurabatur Paulus, qui fuit quandoque contra ecclesiam.

Tertio quantum ad nomen et linguam, cum dicit Hebraeus.

Aliqui dicunt quod Hebraeus dicitur ab Abraham: et hoc dicit Augustinus, sed postea retractat. Sed dicitur ab Heber, de quo Gen. XI, 14. Quod autem non ab Abraham, patet, quia etiam Abraham dicitur Hebraeus.

Gen. XIV, 13: nuntiavit Abrahae Hebraeo.

Dicit Glossa super Gen. XI, quod tempore Heber divisum est labium gentium omnium, et illa lingua, quae prius erat, remansit in familia Heber, et in cultu unius dei, et inter omnes Hebraeos. Natus est etiam ex parentibus Hebraeis, et ideo dicit ex Hebraeis.

Deinde ostendit suam eminentiam quo ad conversationem.

Et primo quantum ad sectam, cum dicit secundum legem Pharisaeus. Apud Iudaeos siquidem erant tres sectae, scilicet Pharisaeorum, sadducaeorum et essenorum. Sed Pharisaei magis ad veritatem accedebant, quia sadducaei negabant resurrectionem, neque credebant esse Angelos, neque spiritus. Pharisaei autem utrumque confitentur, ut dicitur Act. XXIII, 8. Et ideo in hoc commendabilior est secta Pharisaeorum.

Quomodo autem Pharisaeus fuerit, dicitur Act. XXVI, 5: quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus.

Secundo, quantum ad aemulationem quam habuerunt Iudaei, licet non secundum scientiam in persequendo christianos, ideo dicit persequens ecclesiam dei. Gal. I, 23: qui persequebatur nos aliquando, nunc autem evangelizat fidem quam aliquando expugnabat. Et Act. XXVI, 9: et ego quidem existimaveram me adversus nomen iesu Nazareni debere multa contraria agere, quod et feci ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, etc.. I Cor. XV, 9: non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei.

Tertio, quantum ad innocentiam conversationis.

Ideo dicit secundum iustitiam, etc..

Haec iustitia consistit in exterioribus, sed iustitia fidei est cordis. Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Nam, quantum ad iustitiam exteriorem, apostolus innocenter vixit.

Et ideo dicit sine querela, etc.. Non autem ait sine peccato quia querela est peccatum scandali proximorum in his, quae sunt exteriora.

Lc. I 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela, etc.. Et ideo non est contrarium quod dicitur Eph. II, 3: in quibus et nos ambulavimus, quia veram iustitiam fidei, quae facit hominem purum, tunc non habuit, sed solum legis.

Deinde cum dicit sed quae mihi, etc., ostendit contemptum suae eminentiae in legalibus. Et primo ostendit propter quid legalia contempsit in generali; secundo in speciali, ibi verumtamen, etc..

Dicit ergo: haec quae fuerunt, etc., id est reputabam magna, scilicet quod Pharisaeus, etc., haec sum arbitratus propter christum mihi detrimenta, id est reputo quod sunt mihi in detrimentum. Legales enim observantiae, quae tempore legis erant efficaces, per christum factae sunt noxiae. Et ideo dicit detrimenta.

Et finis huius est christus. Et ideo dicit propter christum.

Et exponit, quia primo propter christum cognoscendum, secundo propter christum adipiscendum.

Quantum ad primum dicit verumtamen existimo omnia detrimenta esse; verum est, si eis inniteretur. Et hoc quod aliquando feci, reputo mihi detrimentum, et hoc propter desiderium rectae scientiae christi domini mei. I Cor. II, 2: nihil reputavi me scire, nisi iesum christum, et hunc crucifixum.

Et hoc propter eminentem scientiam, etc..

Quia haec superat omnes alias scientias. Nihil enim melius potest sciri, quam verbum dei, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, Col. II, 3.

Quantum ad secundum dicit propter quem omnia, etc.. Et primo ostendit, quod propter christum adipiscendum contempsit legalia; secundo ostendit, quod possit christum adipisci, ibi non habes, etc..

Dicit ergo omnia detrimentum feci, habendo me ad ea sicut ad detrimentum et vilia, et hoc ut christum lucrifaciam, id est adipiscar ipsum, et adiungar ei per charitatem.