SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Dividitur autem haec epistola in salutationem et epistolarem narrationem. Secunda, ibi gratias ago, etc..

Circa primum tria facit: quia primo describuntur personae salutantes; secundo personae salutatae, ibi omnibus sanctis, etc.; tertio bona optata, ibi gratia vobis, etc..

Circa primum, primo ponuntur personae salutantes; secundo earum conditio, ibi servi, etc..

Circa primum, primo ponitur persona principalis, cum dicit Paulus. Et interpretatur Paulus quasi modicus, in quo notatur eius humilitas. Is. LX, 22: minimus erit in mille, et parvus in gentem fortissimam.

Secundo, ibi et timotheus, ponitur persona adiuncta, quia fuerat eorum praedicator. Infra II, 20: neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

Deinde cum dicit servi, etc., ponitur conditio eorum. II Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed iesum christum dominum nostrum: nos autem servos vestros per iesum, etc..

Sed contra Io. XV, 15: iam non dicam vos servos, etc..

Respondeo. Duplex est servitus secundum duplicem timorem. Timor enim poenae causat malam servitutem, et de hac intelligitur dictum praemissum Io. XV, 6. Timor vero castus causat servitutem reverentiae, et de hac loquitur apostolus hic.

Personae salutatae sunt omnes de ecclesia philippensi. Et, primo, minores. Unde dicit omnibus sanctis qui sunt philippis, quae est civitas quam Philippus condidit; et dicit sanctis, et hoc propter baptismum. Rom.

C. VI, 3: quicumque baptizati sumus in christo, in morte ipsius baptizati sumus.

Maiores autem tangit, dicens cum episcopis, etc.. Quaestio est quare minores praeponit maioribus? quia prius est populus, quam praelatus. Ez. XXXIV, 2: nonne greges pascuntur a pastoribus? greges enim pascendi sunt a pastoribus, non e converso.

Item cur intermittit presbyteros? respondeo. Dicendum est quod comprehenduntur cum episcopis, quia in una civitate non sunt plures episcopi. Unde dicens in plurali, dat intelligere etiam presbyteros. Et tamen est alius ordo, quia ex ipso evangelio hoc legitur quod post designationem duodecim apostolorum (quorum personas gerunt episcopi), designavit septuaginta duos discipulos, quorum locum sacerdotes tenent. Dionysius etiam distinguit episcopos et sacerdotes.

Sed in principio, licet ordines fuerint distincti, non tamen nomina ordinum; unde hic comprehendit presbyteros cum episcopis.

Deinde ponit bona optata, ibi gratia, etc.. Et sunt duo quae includunt omnia.

Primum est gratia dei remittens peccata.

Eph. II, 8: gratia salvati estis, etc.. Ultimum est pax hominis. Ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem, etc.. Et per consequens optat bona media, et hoc a deo patre. Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a patre luminum.

Item, per meritum humilitatis christi, et ideo addit et domino iesu christo. Io. I, V. 17: gratia et veritas per iesum christum facta est. Eph. II, 14: ipse enim est pax nostra, etc..

Consequenter ponit epistolarem narrationem. Et circa hoc duo facit, quia primo agit gratias de praeteritis; secundo hortatur ad profectum in futurum, ibi scire autem vos volo, etc..

Circa primum, primo praemittit gratiarum actionem pro eis; secundo materiam eius, ibi super communicatione, etc..

Gratias autem agit super adiuncto gaudio et deprecatione. Et ideo haec tria tangens, dicit gratias deo nostro. Gratias agere, est recognoscere gratiam sibi factam.

I Thess. Ult.: in omnibus gratias agite.

In omni memoria vestra, quia in eis nihil occurrit apostolo, quod non esset dignum gratiarum actione. Et hoc est valde magnum.

Prov. X, 7: memoria iusti cum laudibus, etc.. Pro omnibus. Is. LX, 21: populus autem tuus, omnes iusti in perpetuum, etc..

Agit ergo gratias pro eorum bono, orationem et deprecationem pro custodia: totum tamen pro gaudio. I Reg. XII, 23: absit autem a me hoc peccatum in domino, ut cessem orare pro vobis.

Deinde cum dicit super communicatione, etc., tangit de materia trium praedictorum.

Et primo ponit materiam gratiarum actionis; secundo gaudii de futuris, ibi confidens, etc.; tertio deprecationis, ibi testis, etc..

Dicit ergo: super communicatione, scilicet qua communicatis doctrinae evangelii, credendo et opere implendo. Haec est enim vera communicatio. Hebr. Ult.: beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci, etc.. A prima die, etc.. Eccli. XXVII, V. 12: homo sanctus in sapientia manet sicut sol, etc..

Et hoc ipsum confidens de vobis gaudeo, quia qui coepit, etc.. Ier. XVII, 5 s.: maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. Et hoc in virtute dei. Et ideo dicit qui coepit, etc.. Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere. Quod est contra pelagianos, qui dicunt principium boni operis esse ex nobis, sed consummationem ex deo. Sed hoc non est verum: quia principium boni operis in nobis est cogitare de bono, et hoc ipsum est a deo. II Cor. III, 5: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, etc.. In diem christi iesu, quo remunerabit singulos. II Tim. Ult.: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus, etc.. I Cor. I, 8: confirmabit vos usque in finem sine crimine, etc..

Ratio gaudii ponitur cum dicit sicut est mihi, etc.; quia scilicet id iustum est quia congaudetis mihi de bonis meis. Eo quod habeam vos, etc., quasi dicat: habeo de vobis hanc conscientiam tales vos esse, ut scilicet gaudeatis de his de quibus et ego ideo gaudeo, quod gaudium est in vinculis meis, quia tunc pro christo fuit ligatus, de quo gaudebat. Iac. I, 2 s.: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis, scientes, etc.. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine iesu contumeliam pati, etc.. Et in defensione, et in confirmatione evangelii, scilicet audacter praedicando, contra tyrannos et haereticos, et confirmando evangelium in cordibus fidelium.

Act. XII: perambulans ex ordine Galatiam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.

Vel aliter, secundum Glossam. In corde, id est desiderio ut socii sitis sempiterni gaudii.

Io. XVI, 22: gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Et hoc non potest abstrahi a corde meo, quia etiam in vinculis existens et intentus confirmationi et defensioni evangelii, sollicitudo de vobis non recedit de corde meo.