SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Supra apostolus descripsit profectum ex ipso subsecutum, hic agit de gaudio concepto ex hoc profectu. Et ponitur primo materia gaudii; secundo ipsum gaudium, ibi et in hoc gaudeo, etc..

Contingit autem quandoque quod aliquod gaudium provenit ex bona causa, et hoc directe et per se, et quandoque ex mala causa et hoc indirecte et per accidens. Quando enim est ex bona causa, gaudendum est de effectu et de causa, sicut de eleemosyna facta propter deum. Sed quando est ex causa mala, tunc est gaudendum de effectu, sed de causa non. Et sic de redemptione per christum, licet fuerit ex scelere Iudae et Iudaeorum.

Ita contigit in ecclesia, ubi provenit utilitas quandoque per bonos praedicatores quo ad bonam intentionem, quandoque per malos quo ad malam; et de utraque gaudendum est, sicut dictum est. Et ideo dicit quid enim, etc..

Per occasionem annuntiat christum, qui non intendit hoc principaliter sed propter aliud, puta lucrum vel gloriam. Prov. XVIII, V. 1: occasionem quaerit, qui recedere vult ab amico. Per veritatem autem, quando ex recta intentione. Is. XXXVIII, 3: obsecro, domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et corde perfecto, etc.. Sed hoc utroque modo fit ad utilitatem ecclesiae, ideo dicit si christus annuntietur, etc., quia si aliud annuntiaret quam christum, tunc multum interesset, quod fit quando falsa doctrina docetur. Augustinus: pastor qui propter veritatem annuntiat, est amandus; mercenarius qui propter lucrum, est tolerandus; qui falsus, expellendus.

Deinde ponit gaudium consequens, dicens et in hoc, scilicet quod vincula mea manifesta sunt propter christum, quod christus annuntiatur, gaudeo, in praesenti, Io. XIV, V. 28: si diligeretis me, gauderetis utique, etc., et gaudebo in futurum, Is. LI, 3: gaudium et laetitiam obtinebunt, etc..

Deinde cum dicit scio enim, etc., ponit fructum ex profectu suo provenientem.

Et primo ponit ipsum fructum; secundo movet quamdam dubitationem, ibi quod si vivere, etc..

Item primo proponit fructum; secundo auxilium ipsum consequendi, ibi per vestram orationem, etc.; tertio assignat materiam fructus, ibi sed non in omni, etc..

Dicit ergo: gaudeo de his, et hoc propter fructum provenientem ex eis in salutem aeternam. Is. XLV, 17: salvatus est Israel in domino salute aeterna, etc.. Et hoc ideo, quia quando nos aliqua bona facimus cooperando saluti aliorum, redundat in salutem nostram.

Si enim, ut dicitur Matth. XVIII, 6, qui scandalizaverit unum ex his pusillis, etc.; quanta gloria dignus est qui salutem multorum procurat? auxilium autem est triplex, scilicet ex parte aliorum mutua oratio. Unde dicit per vestras orationes, scilicet ex quibus spero adiuvari a deo. Iac. Ult.: orate pro invicem, ut salvemini, etc..

Ex parte dei, de quo habemus spem salutis.

Is. XXVI, 17 s.: a facie tua, domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis. Et ideo dicit et subministrationem spiritus iesu christi. Rom. VIII, V. 26: spiritus adiuvat infirmitatem nostram.

Et loquitur similitudinarie. Quando enim aliquis est debilis, indiget relevante ut sustentetur, et hoc est subministrare; et nos debiles sumus, ideo indigemus subministratione spiritus.

Io. XIV, 26: et suggeret vobis omnia, etc.; quasi vobis subministrando.

Ex parte nostra est spes in deo, quia, prov.

C. XI, 28: qui confidit in divitiis, corruet.

Oportet ergo quod spes nostra sit in deo, etc.. Ps. Cxxiv, 1: qui confidunt in domino sicut mons sion, etc.. Et ideo dicit secundum expectationem, et spem meam.

Sed nonne spes est expectatio futurae beatitudinis? dicendum est quod spes est motus appetitus in bonum arduum. Et hoc dupliciter: quia quando quis sperat adipisci per se, sic spes est sine expectatione; quando autem per alium, tunc est spes cum expectatione, et sic nos expectamus, spem habentes aliquid consequi per alium. Ps. XXXIX, 2: expectans expectavi dominum, etc.. Rom. VIII, 24: spe salvi facti sumus.

Sed dicit scio, et postea spero et expecto. Numquid certa est haec spes? respondet apostolus dicens: ita, quia in nullo confundar. I Mac. II, 61: omnes qui sperant in illo, non infirmantur. Rom. V, 5: spes autem non confundit. Eccli. II, 11: nullus speravit in domino, et confusus est.

Huius primo rationem assignat, secundo exponit eam, ibi mihi enim vivere, etc..

Ratio haec sumitur ex hoc, quod ipse totaliter ordinatur ad servitium christi, quasi dicat: ideo haec mihi provenient in salutem, quia totaliter sum ad servitium christi.

Et primo ponit fiduciam; secundo perseverantiam; tertio certitudinem intentionis.

Dicit ergo sed in omni fiducia, etc., quasi dicat: multi persequuntur me, sed ego confido in deum. Is. XII, 2: fiducialiter agam, et non timebo. Ps. XI, 6: fiducialiter agam in eo.

Sicut semper id est a principio conversionis.

Act. IX, 27: quomodo in Damasco fiducialiter egerit, etc.. Ita et nunc, iob XXVII, V. 6: iustificationem meam quam coepi tenere, non deseram.

Tertio, ostendit quod sit eius recta intentio, quia magnificabitur christus, qui cum sit verus deus, non potest in seipso magnificari vel minorari, sed in nobis, id est in cognitione aliorum. Tunc ergo quis magnificat christum, quando eius cognitionem dilatat. Eccli.

C. XLIII, 35: quis magnificabit eum sicuti est a principio? et hoc et verbo et facto, quando magnitudo divini effectus ostendit magnitudinem eius.

Et inter effectus mirabiles iustificatio est haec, quamdiu est in corde hominis latens, non magnificabitur per eam christus, nisi quantum ad cor illius, non quantum ad alios, sed quandocumque prorumpit in exteriora per actus corporales apparentes; tunc vere et proprie magnificatur. Et ideo ait in corpore meo.

In corpore nostro christus dupliciter magnificatur.

Uno modo in quantum corpus nostrum deputamus ad obsequium eius, ministeria eius corporaliter exequendo. I Cor. VI, V. 20: glorificate, et portate deum in corpore vestro. Alio modo corpus nostrum exponendo pro christo. I Cor. XIII, 3: si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, etc.. Sed primus modus fit per vitam; secundus vero per mortem. Ideo dicit sive per vitam, quia vivendo operatur, sive per mortem. Rom. XIV, V. 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus, etc.. Quod etiam intelligi potest de morte spirituali. Col. III, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram, etc..

Deinde exponit quomodo mortificabitur per vitam et per mortem, dicens mihi enim vivere, etc..

Vita enim importat motionem quamdam.

Illa enim vivere dicuntur, quae ex se moventur.

Et inde est quod illud videtur esse radicaliter vita hominis, quod est principium motus in eo. Hoc autem est illud, cui affectus unitur sicut fini, quia ex hoc movetur homo ad omnia. Unde aliqui dicunt illud, ex quo moventur ad operandum, vitam suam, ut venatores venationem, et amici amicum. Sic ergo christus est vita nostra, quoniam totum principium vitae nostrae et operationis est christus. Et ideo dicit apostolus mihi enim vivere, etc., quia solus christus movebat eum.

Et mori lucrum, hic apostolus proprie loquitur.

Quilibet enim sibi ad lucrum reputat, quando vitam quam habet imperfectam potest perficere. Sic infirmus ad lucrum reputat sanam vitam. Vita nostra christus est. Col.

C. III, 3: vita vestra abscondita est cum christo in deo. Sed hic est imperfecta. II cor.

C. V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino. Et ideo quando morimur corpore, perficitur nobis vita nostra, scilicet christus, cui tunc praesentes sumus. Ps. Cxxvi, V. 2: cum dederit dilectis suis somnum, etc..

II Tim. IV, 6: ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat, etc..

Deinde cum dicit quod si vivere, etc., ponit dubitationem quamdam circa ea quae dicta sunt. Et circa hoc duo facit.

Primo ponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi et hoc confidens, etc..

Item prima in duas: quia primo ponit dubitationem; secundo proponit rationes ad utramque partem, ibi coarctor autem, etc..

Dicit ergo: si vivere in carne hic mihi est fructus, etc.; verum est quod in corpore meo, dum vivo, magnificatur christus.

Ergo vivere meum in carne, id est vita mea in carne, est huiusmodi fructus. Unde praedicat effectum de causa, id est si vita affert mihi hunc fructum, ut christus magnificetur, vita in carne est bona et fructuosa.

Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, etc.. Si ergo ita est, ignoro quid eligam, utrum mori, vel vivere. Rom.

C. VIII, 26: nam quid oremus sicut oportet nescimus, etc.. Sap. IX, 14: cogitationes enim mortalium sunt timidae, et incertae providentiae nostrae.

Sed quare dubitas? quia coarctor, etc.. Primo ponit rationem ad partem unam; secundo ad aliam.

In homine enim duplex est motus, naturae scilicet et gratiae. Naturae ad non moriendum.

II Cor. V, 4: nolumus expoliari, sed supervestiri, etc.. Io. Ult.: et alius ducet te quo tu non vis, etc.. Et gratiae, quam suggeret charitas, quae movet ad dilectionem dei et proximi. Hic affectus ad dilectionem dei movet, ut simus cum christo. Et ideo dicit desiderium habens dissolvi, non simpliciter, sed esse cum christo. II Cor. V, 8: audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad dominum, etc..

In quo notatur falsitas opinionis Graecorum, quod animae sanctorum post mortem non statim sunt cum christo.

Et hoc ideo opto, quia est multo melius esse cum christo. Ps. Lxxii, 25: quid enim mihi est in caelo, etc.. Defecit caro mea, et cor meum, scilicet ad habendum bonum. Ps.

Lxxxiii, 11: melior est dies una in atriis tuis super millia, etc..

Dilectio autem proximi movet ad profectum proximi, et ideo dicit permanere autem, etc., id est necessaria est vita mea propter utilitatem vestram. II Cor. V, 13: sive mente excedimus, deo, sive sobrii sumus, vobis, etc..

Vel aliter coarctor, etc., id est ex duplici parte insurgit desiderium dissolvi, etc., melius, etc.. Sententia non mutatur. Sed hoc non videtur dubitabile, quinimo videtur etiam apostolus in priorem partem declinare.

Primum enim desiderium excitat in nobis dilectio dei, secundum dilectio proximi: maius autem et melius est desiderium primum, igitur, etc..

Respondeo. Dicendum est quod duplex est dilectio dei, scilicet dilectio concupiscentiae, qua vult frui deo et delectari in ipso, et hoc est bonum hominis. Item est dilectio amicitiae, qua homo praeponit honorem dei etiam huic delectationi, qua fruitur deo, et haec est perfecta charitas. Unde Rom. VIII, 38: neque mors, neque vita, neque Angeli, etc..

Et subdit IX cap., 3: optabam ego anathema fieri pro fratribus meis, etc.. Et hoc dixit, ut ostendat se esse perfectioris charitatis, quasi sit paratus propter amorem dei et gloriam carere delectatione visionis dei; et ideo hoc elegit, et bene, tamquam magis perfectum.