SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Prooemium

Iustorum semita quasi lux splendens, etc..

Prov. IV, 18.

In hac auctoritate describitur vita sanctorum ex tribus. Ex eorum arctitudine, ibi semita, quia Matth. VII, 14: arcta est via, etc.; iob XXVIII, 7: semitam ignoravit avis, etc.. Ex claritate, ibi lux splendens.

Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, etc..

Iusti enim sunt lucentes, et ideo eorum via est lucida. Ex profectu, quia semper crescit.

I Petr. II, 2: in eo crescatis, etc.. Et hoc usque ad perfectum diem, scilicet gloriae.

I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur, etc.. E converso malorum via est lata; obscura, tenebrosa, et deficiens.

Unde Prov. IV, 19 subditur via impiorum tenebrosa, etc.. Et Matth. VII, 13: lata porta, et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, etc..

Ex his verbis trahi potest materia huius epistolae. Erant enim philippenses in christi recta semita, tribulationes multas pro christo sustinentes. Item, illuminati per fidem, infra II, 15: inter quos lucetis, etc..

Item, proficiebant, ut patet per totam epistolam.

Item, convenienter post epistolam ad ephesios, in qua fit instructio qualiter servanda sit ecclesiastica unitas, hi proponuntur in exemplum servandae ecclesiasticae unitatis, qui optime eam servaverunt.