SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Ostendit supra praeterita lucra contemnere propter christum, et ostendit quod intendebat christum cognoscere, et christum lucrari, et hoc intendit hic specialiter exponere. Et primo quomodo desiderat christum lucrari et inveniri in eo per iustitiam; secundo per passionis tolerantiam, ibi configuratus, etc..

Circa primum, primo ostendit quae sit iustitia, quam dereliquit; secundo quae sit quam quaerit, ibi sed, etc..

Sciendum est autem, quod iustitia quandoque sumitur ut est specialis virtus, per quam homo ponit rectitudinem in his, quae sunt ad communem convictum et secundum quod est in his directiva. Nam temperantia est circa interiores passiones, iustitia autem est ad alterum. Alio modo iustitia dicitur virtus generalis, secundum quod homo servat legem propter bonum commune, et hoc modo frequenter in Scriptura sacra ponitur pro observantia divinae legis. Ps. Cxviii, V. 121: feci iudicium et iustitiam, scilicet, legem, quam servabat ex amore, quasi motus ex se: et sic est virtus. Non autem si alio modo, id est ex aliqua exteriori causa, scilicet vel propter lucra, vel propter poenas, et si observatio ei displiceat.

Et secundum hoc est duplex modus iustitiae: unus est iustitiae moralis, alius est iustitiae legalis, per quam, legem non ex amore, sed timore servat. Et ideo dicit non habens meam iustitiam, quae ex lege est, quia, ut dicit Augustinus, brevis differentia legis et evangelii, est amor et timor. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, etc..

Sed si tua est, quomodo est ex lege? respondet: imo est mea, quia humana virtute, absque habitu gratiae interioris iustificantis, facio talia opera, sed ex lege est, sicut a docente.

Vel mea est, quod praesumo per me eam servare. Rom. X, 5: Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.

De hac iustitia, quam quaerit, tria dicit: scilicet modum adipiscendi, actorem, et fructum.

Modus est quia non adipiscitur, nisi ex fide christi. Rom. V, 1: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad deum per dominum nostrum iesum christum. Rom. III, 22: iustitia autem dei per fidem iesu christi in omnes, et super omnes, qui credunt.

Actor autem est deus, et non homo. Rom.

C. VIII, 33: deus qui iustificat. Rom. IV, 5: credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, secundum propositum gratiae dei. Et ideo dicit quae ex deo est, etc.. Act. V, 32: et spiritus sanctus quem dedit deus omnibus, etc..

Fructus est cognitio eius, et virtus resurrectionis eius, et societas sanctorum eius. Et de huiusmodi, secundum duplicem cognitionem, potest dupliciter agi.

Uno modo exponendo de cognitione viae, et sic oportet tria cognoscere de eo. Primo eius personam, scilicet quod est verus deus, et verus homo. Et ideo dicit ad cognoscendum illum. Io. XIV, 9: tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, etc.. Secundo gloriam resurrectionis eius. Unde dicit et virtutem resurrectionis eius, id est resurrectionem virtuosam factam propria virtute.

Tertio qualiter eum imitentur, ibi et societatem, scilicet ut ei sociemur in passione.

I Petr. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.

Secundo de cognitione experimentali, et incipit a posteriori, quod est ultimum in executione, et primum in intentione. Primum est agnitio dei per essentiam, ad quam ducit fides. Ier. XXXI, 34: omnes cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit dominus, etc.. Et ideo dicit ad cognoscendum illum. Secundo quia non solum anima glorificatur, sed ex hoc etiam corpus erit gloriosum. Ideo dicit et virtutem resurrectionis eius, scilicet ex qua resurgemus.

I Cor. XV, 14: si christus non resurrexit, vana est fides nostra, etc.. Tertio societatem, quia per experientiam habebimus quantum valeat societas passionis eius. I Cor. I, 9: fidelis autem deus per quem vocati estis in societatem filii eius iesu christi domini nostri.

Deinde cum dicit configuratus, etc., ostendit quomodo velit lucrari et inveniri in eo per tolerantiam passionis. Et primo ponit tolerantiam, secundo fructum, ibi si quo modo, etc..

Dicit ergo: inveniar non solum habens iustitiam, sed configuratus morti eius, ut patiar propter iustitiam et veritatem, sicut christus. Gal. Ult.: ego enim stigmata domini iesu in corpore meo porto.

Fructus vero est, si quo modo, etc.. Ex passionibus enim hic toleratis homo pervenit ad gloriam. Rom. VI, 5: si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. II tim.

C. II, 11: si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus. Rom.

C. VIII, 17: si tamen compatimur, ut et glorificemur.

Et dicit si quo modo, propter difficultatem, arduitatem, et laborem. Matth. VII, 14: arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam, etc.. Amos IV, 12: praepara te in occursum dei tui Israel, etc.. Christus enim surrexit per potentiam propriam, homo autem non propria potestate, sed gratia dei. Rom. VIII, 11: qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum eius in vobis.

Vel potest intelligi de occursu sanctorum, quando occurrent christo descendenti de caelo ad iudicium.

Deinde cum dicit nam quod iam, etc., ostendit quomodo differtur suum desiderium.

Et primo ostendit quid de se sentit; secundo hortatur alios ut idem de se sentiant, ibi quicumque enim perfecti, etc..

Iterum prima in duas, quia primo ostendit quomodo deficit a perfectione interna; secundo hoc exponit, ibi fratres, ego me, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit se non pervenisse ad perfectionem; secundo quod ad eam tendit sequor autem, etc..

Tendens in aliud duo intendit, scilicet adipisci quaesitum et frui illo. Frustra enim quaereret, si non eo frueretur et inhaereret.

Et ideo dicit non quod iam acceperim, scilicet gloriam quam quaero. Sap. V, 17: accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu dei sui. Aut iam perfectus sim.

I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

Sed contra: estote perfecti, matth.

C. V, 48 et Gen. XVII, 1: esto perfectus.

Respondeo. Dicendum est, quod duplex est perfectio, scilicet patriae et viae. Perfectio namque hominis consistit in hoc, quod adhaereat deo per charitatem, quia unumquodque est perfectum secundum modum quo adhaeret suae perfectioni. Anima autem potest adhaerere deo dupliciter perfecte. Uno modo, ut totam actionem suam referat in deum actualiter, et cognoscat ut cognoscibilis est: et haec est patriae. Sed inhaesio viae est duplex.

Una de necessitate salutis, ad quam omnes tenentur, scilicet ut in nullo cor suum quis applicet ad id quod est contra deum, sed habitualiter referat totam vitam in eum.

Et isto modo dicit dominus, Matth. XXII, 37: diliges dominum deum tuum, etc.. Alia est supererogationis, quando quis ultra communem statum inhaeret deo, quod fit removendo cor a temporalibus, et sic magis appropinquat ad patriam; quia quanto deficit cupiditas, tanto plus crescit charitas.

Quod ergo hic dicitur, intelligitur de perfectione patriae.

Deinde cum dicit sequor autem, etc., ostendit conatum ad eam, dicens sequor, scilicet christum. Io. VIII, 12: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, etc.. Io.

C. X, 3: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur. Et hoc si quo modo comprehendam.

I Cor. IX, 25: sic currite, ut comprehendatis.

Sed contra, quia deus est incomprehensibilis, quia Ier. XXXI, 37 dicitur: si mensurari potuerint caeli desursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, etc..

Respondeo. Dicendum est, quod comprehendere uno modo est includere, sicut domus comprehendit nos. Alio modo idem est quod attingere et tenere.

Primo ergo modo est incomprehensibilis, quia non potest includi in intellectu creato, cum sit simplicissimus, quia non perfecte vides eum nec amas, sicut est visibilis et amabilis, sicut qui nescit demonstrationem, nescit demonstrative, sed opinative. Deus autem perfecte seipsum cognoscit ut cognoscibilis est.

Cuius ratio est, quia res cognoscitur secundum modum sui esse et veritatis. Deus autem lux est et veritas infinita, sed nostrum lumen est finitum. Et ideo dicit sequor si quo modo comprehendam, hoc intelligendo secundo modo, scilicet attingendo. Cant. Ult.: tenui eum, nec dimittam, etc..

In quo et comprehensus sum.

Quod tripliciter intelligitur. Nam tota gloria est in dicta dei comprehensione, ut scilicet deus sit praesens animae nostrae. Sed non omnes habent aequalem beatitudinem, quia quidam clarius vident, sicut etiam quidam ardentius amabunt et plus gaudebunt. Unde quilibet habebit certam mensuram, et hoc ex praedestinatione divina. Et ideo dicit in quo et comprehensus sum; quasi dicat: in tali mensura intendo comprehendere, secundum quod mihi dispositum est a christo.

Vel sequor ut comprehendam sicut comprehensus sum; quasi dicat: ut videam eum sicut ipse me videt. I Io. III, 2: videbimus eum sicuti est, id est non per similitudinem, sed per essentiam.

Vel comprehendam videndo christum gloriosum.

In quo comprehensus sum, id est in illa gloria qua apparuit quando conversus sum.

Deinde cum dicit fratres, ego, etc., exponit quae dixerat; et primo de defectu perfectionis; secundo de sequela, ibi unum autem, etc..

Dicit ergo ego, etc.; quasi dicat: non sum sic superbus, quod attribuam mihi quod non habeo, sed sequor, etc.; quod tripliciter legitur: uno modo sic: unum arbitror, scilicet quod quae retro sunt, etc.. Vel non arbitror me comprehendisse, sed prosequor unum, scilicet ad destinatum, etc.. Vel non arbitror me comprehendisse illud supra.

Ps. XXVI, 4: unam petii, etc..

Et tunc ostendit quid deseruit, quia vel temporalia lucra vel temporalia bona, vel merita praeterita, quia non debet homo comparare deo merita praeterita.

Secundo ostendit ad quid tendit, scilicet ad ea, etc., id est vel quae pertinent ad fidem christi, vel maiora merita, vel caelestia.

Ps. Lxxxiii, 6: ascensiones in corde suo disposuit, etc..

Et dicit extendens. Qui enim aliquid vult capere, extendit se quantum potest. Sed debet cor extendere se per desiderium. Sap. VI, V. 21: concupiscentia sapientiae ducit ad regnum perpetuum, etc.. Sed ad quid tendit? ad destinatum bravium, quod est praemium solius currentis. I Cor. IX, 24: omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Dico autem ad hoc bravium destinatum mihi a deo, quod est supernae vocationis dei. Rom. VIII, V. 30: quos praedestinavit, hos et vocavit, etc.. Et hoc in christo iesu, id est, per fidem christi.