SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Postquam apostolus posuit exhortationem suam, hic hortatur ad virtutem humilitatis, exemplo christi. Et primo inducit ad imitandum christi exemplum; secundo ponit eius exemplum, ibi qui cum in forma, etc..

Dicit ergo: sitis humiles, ut dixi, ideo hoc sentite, id est experimento tenete quod fuit in christo iesu.

Notandum quod quinque modis debemus hoc sentire, scilicet quinque sensibus. Primo videre eius charitatem, ut ei conformemur illuminati.

Is. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt, etc.. II Cor. III, 18: nos autem omnes revelata facie gloriam dei speculantes, etc.. Secundo audire eius sapientiam, ut beatificemur. III Reg. X, 8: beati viri tui, et beati servi tui, hi qui stant coram te, et audiunt sapientiam tuam. Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi. Tertio odorare gratias suae mansuetudinis, ut ad eum curramus.

Cant. I, 3: trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.

Quarto gustare dulcedinem eius pietatis, ut in deo semper dilecti simus. Ps. XXXIII, 9: gustate et videte quoniam suavis est dominus.

Quinto tangere eius virtutem, ut salvemur.

Matth. IX, 21: si tetigero tantum fimbriam vestimenti eius, salva ero. Et sic sentite quasi tangendo per operis imitationem.

Deinde cum dicit qui cum in forma dei, etc., proponit exemplum christi. Et primo praemittit christi maiestatem; secundo ponit eius humilitatem, ibi semetipsum, etc.; tertio exaltationem, ibi propter quod, etc..

Et primo maiestatem christi praemittit, ut magis humilitas commendetur. Et duo proponit pertinentia ad christi dignitatem, scilicet divinae naturae veritatem; secundo aequalitatem, ibi non rapinam.

Dicit ergo qui, scilicet christus, cum in forma, etc.. Unumquodque enim dicitur in natura generis vel speciei per suam formam, unde forma dicitur natura rei. Et sic esse in forma dei est esse in natura dei, per quod intelligitur quod sit verus deus.

I Io. Ult.: ut simus in vero filio eius iesu christo. Sed non est intelligendum quod aliud sit forma dei et aliud ipse deus: quia in simplicibus et materialibus idem est forma et id cuius est, maxime in deo.

Sed quare potius dicit in forma, quam in natura? quia hoc competit nominibus propriis filii tripliciter. Dicitur enim et filius, et verbum, et imago. Filius enim est qui generatur, et finis generationis est forma. Et ideo, ut ostendatur perfectus dei filius, dicit in forma, quasi habens perfecte formam patris.

Similiter verbum non est perfectum nisi quando ducit in cognitionem naturae rei; et sic verbum dei in forma dei dicitur, quia habet totam naturam patris. Similiter nec imago dicitur perfecta, nisi habeat formam cuius est imago. Hebr. I, 3: cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius, etc..

Sed numquid habet eam perfecte? sic, quia non rapinam, etc.. Quod posset dupliciter intelligi.

Uno modo de humanitate, et ita non intelligebat Paulus, quia hoc esset haereticum; quia hoc esset rapina, si referretur ad humanitatem.

Ideo exponendum est alio modo, scilicet de divinitate, secundum quam dicitur de christo.

Repugnat etiam rationi aliter dicere, quia natura dei non est receptibilis in materia; quod autem aliquis existens in natura aliqua magis vel minus participet eam, est ex materia, sed ibi non est; ergo dicendum est, quod arbitratus est non esse rapinam, scilicet se esse aequalem deo, quia est in forma dei, et cognoscit bene naturam suam. Et quia cognoscit hoc, ideo dicitur Io. V, 18: aequalem se deo facit; sed hoc non fuit rapina: sicut quando diabolus et homo volebat ei aequari.

Is. XIV, 14: ero similis altissimo, etc., et gen.

C. III, 5: eritis sicut dii. Haec autem fuit rapina; ideo pro hac christus venit satisfacere.

Ps. Lxviii, 5: quae non rapui, tunc exsolvebam.

Deinde cum dicit sed semetipsum, etc., humilitatem christi commendat.

Primo quantum ad mysterium incarnationis; secundo quantum ad mysterium passionis, ibi humiliavit se, etc..

Circa primum ponit humilitatem; secundo eius modum et formam.

Dicit ergo sed semetipsum, etc.. Sed quia erat plenus divinitate, numquid ergo evacuavit se divinitate? non, quia quod erat permansit et quod non erat, assumpsit. Sed hoc est intelligendum secundum assumptionem eius quod non habuit, sed non secundum assumptionem eius quod habuit. Sicut enim descendit de caelo, non quod desineret esse in caelo, sed quia incepit esse novo modo in terris, sic etiam se exinanivit, non deponendo divinam naturam, sed assumendo naturam humanam.

Pulchre autem dicit exinanivit. Inane enim opponitur pleno. Natura autem divina satis plena est, quia ibi est omnis bonitatis perfectio.

Ex. XXXIII, 19: ostendam tibi omne bonum.

Natura autem humana, et anima non est plena, sed in potentia ad plenitudinem; quia est facta quasi tabula rasa. Est ergo natura humana inanis. Dicit ergo exinanivit, quia naturam humanam assumpsit.

Tangit ergo, primo, naturae humanae assumptionem, dicens formam servi accipiens.

Homo enim ex sua creatione est servus dei, et natura humana est forma servi.

Ps. Xcix, 3: scitote quoniam dominus ipse est deus, etc.. Is. XLII, 1: ecce servus meus, etc..

Ps. III, 4: tu autem, domine, susceptor meus es, etc..

Cur dicitur convenientius formam servi, quam servum? quia servus est nomen hypostasis vel suppositi, quod non est assumptum sed natura: quod enim suscipitur, distinguitur a suscipiente. Non ergo filius dei assumpsit hominem; quia daretur intelligi quod homo esset aliud a filio dei, cum tamen filius dei factus sit homo. Accepit ergo naturam in persona sua, ut esset idem in persona filius dei et filius hominis.

Secundo tangit naturae conformitatem, dicens in similitudinem hominum factus, scilicet secundum speciem. Hebr. II, 17: debuit per omnia fratribus assimilari.

Et si dicas quod in domino iesu christo non convenit speciem accipere, verum est, quae resultet ex divinitate et humanitate, quasi divinitas et humanitas convenissent in unam naturam communem. Unde sequeretur quod divina natura (ut ita loquar) mutaretur.

Tertio naturae humanae conditiones ponit, dicens et habitu inventus ut homo, quia defectus omnes et proprietates continentes speciem, praeter peccatum, suscepit. Et ideo habitu inventus ut homo, scilicet in exteriori conversatione, quia esuriit ut homo, fatigatus fuit, et huiusmodi. Hebr. IV, 15: tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Bar. III, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Et sic habitum possumus referre ad exteriores habitudines.

Vel habitu, quia ipsam humanitatem accepit quasi habitum. Est autem habitus quadruplex. Unus mutat habentem, et ipse non mutatur, ut stultus per sapientiam. Alius mutatur et mutat, ut cibus. Alius, qui nec mutat, nec mutatur, ut annulus adveniens digito.

Alius, qui mutatur, et non mutat, ut vestimentum. Et per hanc similitudinem natura humana in christo dicitur habitus, qui sic advenit divinae personae, quod non mutavit ipsam; sed mutata est in melius, quia impleta est gratia et veritate. Io. I, 14: vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis.

Dicit ergo in similitudinem hominum factus, ita tamen quod non mutatur, quia habitu inventus est ut homo.

Sed advertendum est quod ex hoc verbo habitu, etc., aliqui erraverunt. Unde tangitur triplex opinio VI distinct. III sentent..

Prima est quod humanitas christi advenit ei accidentaliter, quod est falsum: quia suppositum divinae naturae factum est suppositum humanae naturae; et ideo accidentaliter non advenit ei, sed substantialiter, non quod divinitas naturaliter non advenit ei, sed substantialiter praedicetur de ipso. Et per hoc etiam excluditur error Photini, qui dixit quod christus esset purus homo, non de virgine, quia dicitur cum in forma dei esset. Ergo prius in forma dei erat, quam acciperet formam servi, ex qua est minor patre, quia non rapinam, etc.. Vincitur ergo quod per formam servi meruit.

Item excluditur error Arrii, qui dixit quod esset minor patre, quia non rapinam, etc..

Item Nestorii, qui dixit quod unio esset intelligenda secundum inhabitationem, inquantum scilicet deus inhabitavit hominem, et quod alius est filius hominis et alius filius dei. Sed Rabanus dicit quod apostolus incarnationem nominat exinanitionem. Constat autem quod pater inhabitat et spiritus sanctus: ergo et isti sunt exinaniti, quod est falsum.

Item dicit: semetipsum exinanivit, ergo idem est qui exinanitus est, et exinaniens. Sed huiusmodi est filius dei, quia ipse semetipsum exinanivit, ergo est unio in persona.

Item eutichetis, qui dixit quod ex duabus naturis resultat etiam una natura. Ergo non accepit formam servi, sed quamdam aliam, quod est contra hoc.

Item valentini, qui dixit quod attulit corpus de caelo.

Item Apollinaris, qui dixit quod non habuit animam. Sic enim non esset in similitudinem hominum factus.

Deinde cum dicit humiliavit semetipsum, etc., commendat humilitatem christi quoad mysterium passionis eius. Et primo ostendit humilitatem christi; secundo modum, ibi factus obediens, etc..

Est ergo homo, sed valde magnus, quia idem est deus et homo, et tamen humiliavit se. Eccli. III, 20: quanto maior es, humilia te in omnibus. Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Modus humiliationis et signum humilitatis est obedientia, quia proprium superborum est sequi propriam voluntatem: quia superbus quaerit altitudinem; ad rem autem altam pertinet quod non reguletur alio, sed ipsa alia regulet, et ideo obedientia contrariatur superbiae. Unde volens ostendere perfectionem humilitatis et passionis christi, dicit quod factus est obediens, quia si fuisset passus non ex obedientia, non fuisset ita commendabilis: quia obedientia dat meritum passionibus nostris.

Sed quomodo factus est obediens? non voluntate divina, quia ipsa est regula; sed voluntate humana, quae regulata est in omnibus secundum voluntatem paternam. Matth.

C. XXVI, 39: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

Et convenienter introducit in passione obedientiam, quia prima praevaricatio est facta per inobedientiam. Rom. V, 19: sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per obedientiam unius hominis, iusti constituuntur multi. Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victorias.

Sed quod magna et commendabilis sit haec obedientia, patet: quia tunc est obedientia magna, quando sequitur imperium alterius contra motum proprium; motus autem voluntatis humanae ad duo tendit: ad vitam et ad honorem; sed christus non recusavit mortem.

I Petr. III, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc.. Item non fugit ignominiam. Unde dicit mortem autem crucis, quae est ignominiosissima. Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Sic ergo nec refugit mortem, nec genus ignominiosae mortis.