SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Supra commendavit christi humilitatem, hic commendat eius praemium, quod est exaltatio et gloria. Lc. XIV, 11 et c. XVIII, 14: omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Iob XXII, V. 29: qui humiliatus fuerit, erit in gloria.

Nota triplicem exaltationem christi, scilicet quantum ad gloriam resurgentis, ibi propter quod, etc..

Quantum ad notificationem suae divinitatis, ibi et donavit, etc..

Et quantum ad reverentiam totius creaturae, ibi ut in nomine, etc..

Dicit ergo propter quod et deus exaltavit illum, scilicet ut de morte resurgeret.

Item, de mortalitate ad immortalitatem.

Rom. VI, 9: christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.

Ps. Cxvii, 16 s.: dextera domini exaltavit me, non moriar, sed vivam. Item, exaltavit eum in dextris suis constituendo.

Eph. I, 20 s.: constituens illum ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, etc..

Sed verum est quod alii exaltantur in gloria, et in immortalitate, sed ille plus, quia dedit, ei nomen, etc.. Nomen autem imponitur ad significandam rem aliquam, et tanto nomen est altius, quanto res significata per illud est altior, et ideo nomen divinitatis est altius. Ps. VIII, 2: domine dominus noster, quam admirabile est nomen tuum, etc..

Ergo hoc nomen, ut deus diceretur et esset, dedit isti, scilicet christo, pater, tamquam vero deo.

Sed Photinus dicit, quod hoc ponitur hic sicut praemium humilitatis christi: et dicit, quod non est verus deus, sed quod sit sibi data quaedam eminentia creaturae, et similitudo divinitatis: quod non est verum, quia dictum est supra: cum in forma dei esset, etc..

Dicendum ergo est quod in christo est duplex natura, et unum suppositum. Haec enim persona deus est et homo; et ideo potest hoc dupliciter exponi: uno modo ut donaverit ei hoc nomen pater, inquantum est filius dei, et hoc ab aeterno per generationem aeternam; quae donatio nihil est aliud quam aeterna eius generatio. Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso, etc..

Alio modo de christo homine, et sic pater dedit illi homini nomen, ut deus esset, non per naturam, quia alia est natura dei, et alia hominis, sed ut esset deus per gratiam, non adoptionis sed unionis, qua simul esset deus et homo. Rom. I, 4: praedestinatus est filius dei in virtute, ille scilicet qui factus est ei ex semine David secundum carnem.

Et haec est expositio Augustini secundum intentionem apostoli. Similiter habetur act.

C. II, 36: certissime sciat omnis domus, etc..

Prima autem est Ambrosii.

Sed quaeris, quantum ad utramque expositionem obiiciendo, cur, postquam dixit humiliavit semetipsum, etc., sequitur hic propter quod, etc., cum praemium non praecedat meritum. Non ergo aeterna generatio, nec incarnatio est praemium passionis christi, quia praecedunt.

Sed dicendum est, quod in sacra Scriptura dicitur aliquid fieri, quando innotescit. Donavit ergo, id est fecit manifestum mundo, quod hoc nomen haberet.

Hoc enim manifestum est in resurrectione, quia ante non erat sic nota divinitas christi.

Et huic concordat textus sequens, quasi non donaverit quod non haberet, sed ut hoc omnes venerentur.

Et ponitur duplex veneratio, scilicet in subiectione operis, et in confessione oris, ibi et omnis lingua, etc..

Dicit ergo et dedit illi nomen quod est super omne nomen, etiam secundum quod homo.

Ideo subdit ut in nomine iesu, quod est nomen hominis, omne genu flectatur. Phil. II, V. 10 et Is. XLV, 24: mihi curvabitur omne genu, etc..

Sed hic erravit Origenes, quia cum audivit quod omne genu flectatur, quod est reverentiam exhibere, reddidit futurum quandoque quod omnis creatura rationalis, sive Angeli, sive homines, sive Daemones subiicerentur christo subiectione charitatis.

Sed contra hoc est illud Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum, etc..

Sed dicendum est, quod est duplex subiectio: una voluntaria, et alia involuntaria. Et est futurum, quod omnes Angeli sancti christo subiiciantur voluntarie; et ideo dicit: omne genu flectatur. Et ponitur signum pro signato. Ps. Xcvi, 7: adorate eum, omnes Angeli eius. Item quod homines beati, et sancti ac iusti hoc modo subiicientur. Ps. Lxxxv, V. 9: omnes gentes, quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, domine, et glorificabunt nomen tuum. Sed Daemones et damnati non sic, sed involuntarie subiiciuntur.

Iac. II, 19: Daemones credunt, et contremiscunt, etc..

Deinde cum dicit et omnis lingua confiteatur, etc., ponitur exhibitio reverentiae in confessione oris. Omnis lingua, scilicet caelestium, terrestrium et infernorum. Non de confessione laudis dicitur hoc respectu infernorum sed de coacta, quae fit per recognitionem dei. Is. XL, 5: videbit omnis caro pariter, quod os domini locutum est, etc.. Ps.

Xcviii, 3: confiteatur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, etc..

Et hoc, quia dominus iesus christus, etc., iste scilicet homo, in gloria, etc.. Non dicit in simili, quia in eadem. Io. V, 23: omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.

Et notandum est, quod in principio dicit qui cum in forma, etc., hic dicit in gloria, quia futurum erat quod illud quod ab aeterno habuit, omnibus innotesceret, ut Io. XVII, 5: clarifica me tu, pater, apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus fieret apud te.

Deinde cum dicit itaque, fratres, etc., concluditur exhortatio. Et circa hoc tria facit: quia primo hortatur ad bene agendum; secundo ostendit quomodo debent agere, ibi omnia autem, etc.; tertio, quo fructu, ibi ut sitis, etc..

Item prima in tres. Quia primo commemorat praeteritam obedientiam; secundo ostendit quid agere debeant, ibi non in praesentia, etc.; tertio dat fiduciam adimplendi, ibi deus enim, etc..

Dicit ergo: itaque ex quo christus sic se humiliavit et propter hoc est exaltatus, debetis scire quod si humiliemini et exaltabimini, et hoc debetis facere, quia semper obedivistis.

Et facit mentionem de obedientia, commendando bona eorum, et hoc ideo, quia per obedientiam intelligitur omnis virtus: quia ex hoc est homo iustus, quod mandata dei custodit.

Rom. VI, 16: servi estis eius cui obedistis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam, etc.. Item, omne bonum, quantumcumque bonum est per se, per obedientiam redditur melius. Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victorias. Item, quia obedientia inter alias est maxima. Nam offerre de rebus exterioribus est magnum, sed maius si de corpore, maximum autem si de anima et voluntate tua, quod fit per obedientiam.

I Reg. XV, 22: melior est obedientia, quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, etc.. Sed si sic fecistis, hortor ut adhuc sic faciatis de caetero.

Deinde cum dicit non in praesenti, etc., ostendit quid agere debeant. Et primo monet ut agant fideliter, quia servus infidelis non servit, nisi quando dominus videt, quia non curat, nisi placere; sed fidelis semper bene operatur. Et ideo dicit non in praesentia mea tantum, quia sic videretur quod non faceretis ex instinctu bonae voluntatis.

Eph. VI, 6 s.: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi christi, facientes voluntatem dei: ex animo cum bona voluntate servientes domino, et non hominibus.

Secundo, ut humiliter, ibi cum metu et tremore, etc.. Superbus enim non timet, sed humilis. I Cor. X, 12: qui se existimat stare, videat ne cadat. Prov. XXVIII, 14: beatus homo qui semper est pavidus. Ps. II, 11: servite domino in timore, et exultate ei cum tremore.

Tertio salubriter, ibi vestram salutem operamini. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Deinde cum dicit deus enim, etc., confirmat fiduciam et excludit quatuor falsas existimationes.

Unam hominum credentium quod homo per liberum arbitrium possit salvari absque divino auxilio. Contra hoc dicit deus, etc..

Io. XIV, 10: pater in me manens, ipse facit opera: et XV, 5: sine me nihil potestis facere.

Alii omnino negant liberum arbitrium, dicentes quod homo necessitatur a fato, vel a providentia divina. Et hoc excludit, cum dicit in vobis. Quia interius per instinctum movet voluntatem ad bene operandum. Is.

C. XXVI, 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis.

Tertia pelagianorum, sicut et primi, dicentium electiones esse in nobis, sed prosecutiones operum in deo, quia velle est a nobis sed perficere a deo. Et hoc excludit, dicens et velle et perficere. Rom. IX, 16: non est volentis, scilicet velle, sine auxilio dei, neque currentis, scilicet currere, sed miserentis est dei.

Quarta quod deus facit omne bonum in nobis, et hoc per merita nostra. Hoc excludit, cum dicit pro bona voluntate, scilicet sua, non pro meritis nostris, quia ante gratiam dei nihil boni meriti est in nobis. Ps.

L, 20: benigne fac, domine, in bona voluntate tua, etc..