SUPER AD PHILIP.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Supra praebuit se in exemplum patientiae et sanctitatis, hic ad idem adducit exempla aliorum. Et primo ponit exemplum christi; secundo exempla suorum discipulorum, quos ad eorum confirmationem mittere promittit, ibi spero autem in domino, etc..

Circa primum tria facit, quia primo praemittit exhortationem; secundo inducit exemplum, ibi hoc enim sentite, etc.; tertio concludit propositum ex exemplo christi, ibi itaque, charissimi mei, etc..

Circa primum, primo est considerandum medium quo eos inducit; secundo ad quod inducit, ibi implete gaudium, etc..

Utitur autem, circa primum, quadruplici medio. Primo ex devotione ad ipsum christum; secundo ex charitate proximi; tertio ex speciali societate; quarto ex miseratione.

Dicit ergo si qua ergo consolatio, etc..

Haec quatuor media quae hic consequenter ponuntur, omnia referuntur ad hoc quod subdit implete, etc.. Et est sensus, quasi dicat: consolari volo in vobis. Si qua ergo consolatio, id est si quam consolationem mihi afferre vultis in christo, implete meum gaudium. Is. Lxi, 3: ut ponerem fortitudinem lugentibus sion, etc.. II Cor. I, 4: consolatur nos in omni tribulatione, ut et ipsi possimus consolari, etc..

Ex parte vero charitatis fraternae, dicit si quod solatium charitatis, scilicet est, implete gaudium meum. Gal. III: fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, etc.. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum, etc..

Item ex speciali societate, et haec est inter homines, qui communicant in rebus. Sicut socii in bellicis armis, ita boni spirituales, quae sibi communicant in spiritualibus bonis. Et ideo dicit si qua societas spiritus, scilicet est mihi ad vos, implete meum gaudium. Quasi dicat: exhibui ego vobis multam consolationem vestram; si ergo socii mei estis, exhibete idem et vos mihi. Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, etc..

Prov. XVIII, 24: vir amicabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.

Item ex miseratione, cum dicit si qua viscera miserationis. Col. III, 12: induite vos sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordiae, etc..

Deinde ponit ea ad quae inducit.

Et primo in generali, dicens implete, etc., quasi dicat: gaudeo in vobis, propter bona quae vidi et audivi de vobis; sed quando haec perficientur, tunc gaudium meum crescet et tandem perficietur. Unde illud implete, scilicet proficiendo in bonum.

Secundo in speciali monet ad mutuam charitatem, cuius unitas in duobus consistit, scilicet interius in affectu et exterius in effectu. I Io. III, 18: non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Prima designatur in obiecto charitatis, cum dicit idem sapite. Sapientia enim est cognitio altissimarum causarum, quia eius est iudicare; quod nullus potest sine causa altissima. Et ideo sapientia est cognitio de divinis. Idem ergo sapite, etc., quasi dicat: idem sapiatis circa ea quae sunt fidei. Rom. XV, 5 s.: deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum iesum christum, ut uno ore glorificetis deum. Sed hoc fit per charitatem eamdem; ideo sequitur eamdem charitatem habentes. Col. III, 14: super omnia charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis.

Item, quantum ad effectum, sunt duo necessaria, scilicet consensus duorum in idem ex parte affectus, et iudicium rationis concors in eodem. Quantum ad primum dicit unanimes, scilicet in agendis. Ps. Lxvii, 7: qui habitare facit unius moris in domo. Rom.

C. XV, 6: uno ore honorificetis deum. Quantum ad secundum dicit idipsum sentientes.

Quod ita differt ab hoc quod dicit idem sapite, sicut hoc quod dicit unanimes, ab eo quod dicit eamdem charitatem habentes.

Secundo, monet ad humilitatem; circa quam primo excludit contraria humilitati; secundo monet ad eam.

Contraria autem humilitati sunt quae oriuntur ex superbia. Haec autem sunt proprie exterior contentio, quia humiles sibi cedunt.

Prov. XIII, 10: inter superbos semper iurgia sunt, etc.. Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Ideo dicit nihil per contentionem.

Aliud est inanis gloria. Superbus enim inordinate appetit suam excellentiam, etiam in opinione aliorum. Gal. V, 26: non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes, etc.. Io. VIII, 50: ego autem non quaero gloriam meam, etc.. Ideo hic dicit neque per inanem gloriam.

Et sequitur monitio sed in humilitate superiores invicem arbitrantes. Sicut enim pertinet ad superbiam quod homo se extollat supra se, ita ad humilitatem quod homo se subiiciat secundum suam mensuram.

Sed quomodo superior poterit hoc implere? aut enim non cognoscit se esse superiorem, et virtutem suam, et sic non est virtuosus, quia non est prudens. Aut scit, et sic non potest alium existimare superiorem se.

Respondeo. Dicendum est, quod nullus est sic bonus, quin in eo sit aliquis defectus, et nullus est sic malus, quin habeat aliquid boni.

Unde non oportet quod eum praeponat sibi simpliciter, sed quantum ad hoc dicat in mente sua sic: forte in me est aliquis defectus, qui non est in illo. Et hoc ostendit Augustinus in libro de virginitate, quomodo virgo praeferat sibi coniugatam, quia forte ferventior. Sed, detur quod quantum ad omnia sit ille bonus, et ille malus, nihilominus tu et ille geritis duplicem personam, scilicet tui, et christi. Si ergo illum non praeponas, ratione suae personae, praeponas ratione imaginis divinae. Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes.

Tertio monet ad mutuam sollicitudinem, dicens non quae sua, etc.. I Cor. XII, V. 25: pro se invicem sollicita sunt membra, etc.. I Cor. XIII, 5: charitas non quaerit quae sua sunt.