SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 4

Circa civem autem adhuc restat etc..

Postquam philosophus ostendit, quae sit virtus civis, et utrum sit eadem cum virtute boni viri, hic movet quamdam dubitationem circa praedeterminata.

Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem.

Secundo solvit eam, ibi, aut propter hanc quidem rationem etc.. Tertio solutionem manifestat, ibi, manifestum autem hinc parum etc..

Dicit ergo primo, quod circa civem adhuc remanet quaedam dubitatio: utrum scilicet ille solus sit civis, qui potest communicare in principatu civitatis; an etiam banausi, id est viles artifices sint ponendi cives, quos non contingit communicare in principatu.

Et obiicit ad utramque partem: quia si banausi dicantur cives, ad quos nihil pertinet de civitatibus, sequetur, quod virtus quam diximus esse boni civis, ut scilicet possit bene principari et subiici, non pertineat ad omnem civem, quia iste civis ponitur, qui tamen non potest principari: si autem dicatur, quod nullus talium sit civis: remanebit dubium, in quo genere sint ponendi banausi. Non enim potest dici quod sint advenae, quasi aliunde venientes ad habitandum in civitate; neque quod sint peregrini, sicut viatores, qui propter aliquod negotium ad civitatem veniunt, non causa manendi. Huiusmodi enim artifices, et mansionem in civitate habent, et in civitate sunt nati, non advenientes aliunde.

Deinde cum dicit aut propter hanc quidem etc.; solvit praedictam dubitationem, et dicit, quod propter hanc ultimam rationem (quae) dubitat in qua parte ponendi sunt artifices, si non cives sunt, non sequitur aliquod inconveniens. Multi enim sunt, qui non sunt cives, et tamen neque sunt advenae neque peregrini; sicut patet de servis et libertinis, qui sunt ex servitute libertati restituti. Verum est enim quod non omnes sunt cives, qui sunt necessarii ad complementum civitatis, sine quibus civitas esse non potest; quia non solum de servis, sed etiam de pueris videmus, quod non sunt ita perfecte cives sicut et viri.

Viri enim sunt simpliciter cives, quasi potentes operari ea quae sunt civium: sed pueri sunt cives ex suppositione, idest cum aliqua determinatione diminuente. Sunt enim cives imperfecti: et sicut servi et pueri sunt quidem aliqualiter cives, sed non perfecte, ita etiam est et de artificibus. Unde in antiquis temporibus banausi, id est viles artifices opere suae artis maculantes corpus, et etiam peregrini apud quasdam civitates erant servi, sicut etiam et modo multi sunt tales.

Sed modo etiam in civitate optime disposita non possunt esse banausi cives. Et si dicatur, quod banausus est civis aliquo modo; tunc dicendum est, quod virtus civis, quam determinavimus, ut scilicet possit bene principari et subiici, non est cuiuslibet civis quomodocumque dicti: sed oportet, ad hoc quod ad eos pertineat huiusmodi virtus, quod non solum sint liberi, sed etiam sint dimissi, idest absoluti ab operibus necessariis vitae. Illi enim qui sunt deputati talibus necessariis operibus, siquidem in his ministrent uni tantum, hoc est proprie servorum: consueverunt enim servi huiusmodi ministeria exhibere dominis suis. Si autem haec ministeria exhibeant communiter quibuscumque, hoc pertinet ad banausos et mercenarios, nam calcifices et pistores serviunt quibuscumque pro pecunia.

Deinde cum dicit manifestum autem etc., manifestat propositam solutionem.

Et circa hoc facit tria. Primo ostendit, quomodo aliquis diversimode in diversis politiis est civis. Secundo ostendit, quod maxime civis est in qualibet politia, qui potest participare principatu, ibi, quod dicitur maxime civis etc.. Tertio epilogando colligit ea quae dicta sunt de virtute civis.

Dicit ergo primo, quod manifestum erit, quomodo se habeat veritas circa praemissa, ex parva consideratione eorum quae sequuntur. Si enim aliquis perfecte videat id quod dicetur, fiet ei evidens quod dictum est: cum enim sint plures politiae specie differentes, et civis dicatur in ordine ad politiam, ut dictum est; necesse est etiam, quod civis habeat plures species.

Et maxime ista differentia attenditur quantum ad cives subditos, qui in diversis politiis diversimode se habent ad principatum. Illi autem qui praesident in qualibet politia principantur.

Unde propter diversitatem politiarum, et per consequens civium, necesse est, quod in aliqua politia, scilicet in democratia, in qua quaeritur solum libertas, banausi et mercenarii sint cives: poterunt enim ad principatum promoveri, cum sint liberi. Sed in aliquibus politiis est hoc impossibile, sicut maxime contingit in aristocratia, in qua dantur honores dignis secundum eorum virtutem, illi autem qui vivunt vita banausa vel mercenaria non possunt civitati exhibere in suo regimine ea quae pertinent ad virtutem, quia non sunt in talibus exercitati.

Sed in oligarchiis mercenarii quidem non possunt esse cives, quia in huiusmodi politiis assumuntur aliqui ad principatus propter diuturnos honores praecedentes. Unde non de facili potest contingere, quod mercenarii ad honores assumantur, qui vix per totam vitam suam possunt congregare, unde divites fiant. Sed banausi, id est artifices in talibus politiis possunt esse cives et principes, quia multi artifices cito ditantur, et ita possunt propter divitias in oligarchiis assumi ad principatus, cum per aliquod tempus ab artificiis se abstinentes, postquam fuerint ditati, honorabilem duxerunt vitam: unde apud thebas erat statutum, quod ille qui non abstinuisset a foro venalium rerum decem annis, non posset participare virtute, scilicet principativa.

Sed quamvis peregrini et advenae, et abiectae personae non possint esse cives, quasi potentes principari in civitatibus bene institutis, tamen in multis politiis, scilicet democraticis, restringitur lex de peregrinis et advenis ut non sint cives; quia in quibusdam democratiis, ille qui est natus ex matre cive, reputatur civis, licet pater sit advena vel peregrinus.

Et ita etiam restringitur lex de spuriis apud multos, ut scilicet sint cives: sed hoc faciunt propter indigentiam bonorum civium, et propter paucitatem hominum habentes defectum turbae, in qua consistit potestas democratiae, utuntur talibus legibus, ut primo eligant eos in cives, qui sunt nati ex servo vel ex serva, dummodo alter parentum sit liber; deinde crescente multitudine, excludunt omnes filios servorum, sed reputant cives eos, qui sunt nati ex mulieribus civibus, quamvis patres sint advenae; tandem autem diriguntur ad hoc, quod iudicant cives solum illos, qui sunt nati ex ambobus liberis et civibus. Sic igitur manifestum est, quod sunt diversae species civium, secundum diversitatem politiarum.

Deinde cum dicit et quod dicitur maxime etc., ostendit, quid sit maxime civis. Et dicit quod maxime ille dicitur civis in qualibet politia, qui participat honoribus civitatis. Unde Homerus dixit poetice de quodam quod post alios exsurrexit, puta ad loquendum, sicut quidam inhonoratus idest sicut quidam advena, qui non erat civis. Sed ubi ista ratio civis occultatur propter deceptionem, cohabitantium (est) esse civem, ut scilicet omnes inhabitantes civitatem cives dicantur; sed hoc non est conveniens quia ille qui non participat honoribus civitatis, est sicut advena in civitate.

Deinde cum dicit utrum quidem igitur etc., colligit epilogando quae dixerat: et dicit quod circa hanc quaestionem qua quaerebatur, utrum sit eadem virtus boni viri et studiosi civis, ostensum est quod in aliqua civitate, scilicet aristocratica, idem est bonus vir et bonus civis, quia scilicet principatus dantur secundum virtutem quae est boni viri. In aliquibus autem alius est bonus vir et alius bonus civis, scilicet in corruptis politiis in quibus principatus dantur non secundum virtutem. Et ille cives qui est idem cum bono viro, non est quicumque civis, sed ille qui est civilis, id est rector civitatis et dominus vel potens esse dominus eorum quae pertinent ad curam communitatis, vel solus vel etiam cum aliis.

Dictum enim est supra quod eadem est virtus principis et boni viri.

Unde si civis accipiatur, qui est princeps vel qui potest esse, eadem est virtus eius et boni viri. Si autem accipiatur civis imperfectus qui non potest esse princeps, non erit eadem virtus boni civis et boni viri, ut ex praedictis patet.